XV. JUAN DE HILDESHEIM

DIALOGUS INTER DIRECTOREM ET DETRACTOREM DE ORDINE CARMELITARUM

Prologus

Vetustae religionis Carmeli montis et beatae Mariae virginis genitricis Dei, Reverendo in Christo Magistro generali principaliter, et ex consequenti singulis dictae religionis fratribus, quinimmo veri zelatoribus universis, Ioannes de Hildesheim, religionis eiusdem, cum debita reverentia se totum.

Modernae, proh dolor! institutionis religiosi plerique, vetustioribus invidentes, in erroris devio cespitant; quidam cum caeci sint, se videntes existimant; quidam cum Democrito singula tenebris involvere laborant. Existimant huiusmodi, licet falso, suae demptum gloriae quidquid videtur ceteris accessisse. Sine quocumque dictamine rationis alienis invidet honoribus, cui nihil rerum vel honoris ex huiusmodi deperit vel decrescit.

Contra quos cum beato Hieronymo cogor invectiva scripta condere, et cum Nasone in Ibim, id est invidum, invehi pro tempore, et ipsorum caninis latrantibus obviare. "Si quis enim", ut ait Iacobus in canonica sua, "putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio". Iuste merentur invidentes invidiam, et fraternae gratiae nauseatores contumeliam reciprocam repercussivam. Quid in religioso detestabilius invidia, quam sola virtus vocabuli dissuaderet? Religio enim dicitur a religando. Deo namque pridem protoplastus vinculo caritatis alligatus, ab adhaesione tam felicis unionis exiliit, prout maligni spiritus invidia persuasit. Sed inspiratio divina plerosque postea religare se Deo simul et proximo per amorem et obedientiam docuit, ut vocabulum praetendit. Quanto igitur quis religiosior et divinior, tanto fore deberet ab invidia remotior, quia secundum Philosophum "divinum non invidet", immo, secundum Boetium, "divinus amor conservat omnia in pace, sine quo forent invicem bellantia". Sic igitur a caritatis ligamento resiliens, pertinentius dicetur "resiliosus" quam "religiosus". Sane cum sola miseria careat invidia, dicatur invido: "Omnibus invideas, invide, nemo tibi".

Cum huiusmodi mordacibus invidis volo disserere, et ipsorum per modum dialogi machinamenta frivola confutare.

 

Capitulum I

Quod non possunt antiqua simpliciter demonstari

Detractor: Tu qui de antiquitate iactas, eam proba. Fertur enim Aristoteles, eum videret libros Moysi, dixisse: "Iste multa dicit et nihil probat".

Director: A te discordo; quos pax iuvat, his ego cor do. Quid nisi pax, ordo chordas regit in decachordo. Tibi moderno primitus obiicio, quod olim teste Lactantio, Solon Atheniensis obiecit Graecis dicendo: "O Graeci, pueri estis et novellae memoriae, nec est apud vos ulla cana scientia".

Dico igitur tibi, quod antiquitas, cuius probationem exigis, non est ita demonstrabilis sicut velles, propter principii nimiam localem et temporalem distantiam; quia de multum distantibus non potest esse tam clara notitia sicut de propinquis. Praeterea non semper fuerunt scriptores chronicarum. De duobus enim milibus annorum ante diluvium et amplius nihil invenitur scriptum nisi illud modicum quod in principio Genesis habetur. Tu igitur es minus credulus quam Iudaeus qui et Moysi de preterito eredit, et aliis prophetis de futuro minus certo.

Detractor: Non est verum quod dicis, quia in tempore Eliae, quem tibi patronum fingis, multa fuerunt scripta: et libri Regum et annales quam plures.

Director: Etsi pro tempore tali fuerunt annales conscripti, factum fuit hoc a regibus et regum notariis litteratis. Incolae vero vetusti montis Carmeli fuerunt eremitae simplices, non litterati, pauperes membranas forte non habentes nec scriptores, orare potius consueti quam scribere. De quibus non est dubium quod iuxta doctrinam Pauli anteriorum et praeteritorum obliti, praestantiori cura tendebant ad futura. Et animadverte, quod Socrates nihil unquam scripsit, ut tradunt chronicae. Sed et Aristoteles, ut commenta dicunt, librum Physicorum non scripsit, sed ore pronuntiavit; et ideo vocatur "Liber de Physico Auditu". Qui tamen liber sic est authenticus, quod nullus philosophice disputans audet ipsum negare, cum tamen nullus demonstrare per se possit quod ipse talia dixerit. Praeterea tempore revelatae gratiae saepius per Saracenos destructi sunt et martyrio coronati; et si scripturas habuerunt, utique totum perdiderunt. Et si aliquid reservare potuerunt, in ultimo passagio tempore Ludovici regis Francorum, quando fuit Accon a paganis capta et combusta, perdiderunt. In qua captione constat Eliae pallium usque adhuc reservatum cum multis aliis incendio periisse.

 

Capitulum II

De scriptis ordinis Carmelitarum quae per infideles saepe fuerunt combusta

Detractor: Nonne talia poterant reservari?

Director: Dico tibi quod non. Do tibi simile de Iudaeis, qui saepius destructi, quasi totam genealogiam eorum perdiderunt. Ait enim Nicolaus de Lyra super illo verbo: "Non auferetur sceptrum de Iuda" etc., quod Herodes cum esset alienigena, genealogiam eorum combussit ex intentione, et legis doctores interfecit, ut sic periret genealogia. Audivi a quodam spectabili Iudaeo et quoad hoc fide digno, qui dixit: "Nullam genealogiam habemus, et postquam destructi fuimus, oportet quod credatur seniorum verbis quantum recordari possunt et opinari, cum scripta non habeantur". Et allegavit mihi Psalmistam dicentem: "Quanta mandavit patribus nostris nota facere filiis suis, ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur et exsurgent narrabunt filiis suis". Et iterum: "Deus auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis".

Detractor: Doce quare credendum sit antiquis nihil probantibus.

Director: Huius do tibi primo congruentiam talem: in omnibus credendum est antiquitati, quia vetustiores fuerunt plerumque modernis veraciores. Postea do tibi auctoritates. Primo vult expresse Titus Livius in principio sui operis, quod antiquitati venia danda est, et non abiicienda veterum assertio, cum tamen ipsi permiscuerunt humana divinis, quatenus principio urbium facerent diviniora et augustiora. Et quamvis non sint talia usquequaque vera, utile tamen est ea non abiicere, quatenus urbis incolae se divinius regant respicientes ad principium divinum. Immo, beatus Augustinus, De civitate Dei, Varronis allegans verba dicit: quod utile est credere aliquos reputari deorum filios, quatenus divinos actus praestantius imitentur. Si utile est credere quod non est in se verum, numquid utilius est credere quod est probabile et a pristinis traditum, quatenus religiosi a sanctis orti principiis imitari studeant vestigia primaevae sanctitatis? Hinc et Macrobius in Commento Somnii Scipionis sic dicit: "Talia semper se numina coli voluerunt, qualia ea in vulgus fabulata est antiquitas". Cur non dicerem ego similiter: "Tales se semper religiones nominari reputarique voluerunt, quales eas vulgaris nominavit et reputavit antiquitas". Hinc et idem Macrobius in Saturnalibus dicit: "Vetustas nobis est semper adoranda si sapitis". Et Architrenius: "Omne bonum veterum labiis distillavit". Ad idem facit quod in sermone Timaei Plato dicit et Chalcidius glossator, quod quia non potest reddi ratio de plerisque, "igitur compendium a credulitate sumamus. Credamus igitur his qui apud saeculum prius, cum et ipsi propinquitatem divini generis praeferant". Et concludit huiusmodi: "non credere satis irreligiosum est, quamvis incongruis probationibus dicant, tamen quia de domesticis rebus pronuntiant, credendum merito puto". Haec ille.

Tu igitur Detractor, qui non credis, irreligiosum te ostendis iuxta dictum Platonis. Ex quo ego infero sicut prius, quod es resiliosus. Nescis quod iuxta Philosophum oportet addiscentem credere? Item quod unicuique experto in sua facultate credendum est? Tam authenticum fuit olim, ut tradunt chronicae, verbum Pythagorae, quod nullus unquam fuit ausus negare cum dicebatur: "Pythagoras hoc dixit". Praeterea Tullius in suis Topicis enumerat multa quae afferunt auctoritatem, inter quae ponitur et aetas. Sed et Aristoteles in secundo Rhetoricae dicit: "Credimus dicentibus propter tria, quae sunt prudentia, virtus et benevolentia". Quae tria non videntur antiquis Carmelitis defuisse.

Detractor: Tritum te probas in philosophorum libris, de scripturis tamen canonicis parum dicis.

Director: Nescis quod philosophorum libri scripta canonica praecesserunt? Igitur qui de veteribus loquitur, scriptis vetustioribus principaliter armetur. Animadvertas igitur quod antiquis patribus de ortu ordinis credendum est, quia in negotiis ecclesiarum illi potissimum in testes assumendi sunt, qui eadem negotia traetaversunt: Extra, "De testibus". Adverte si sapis, an sit huiusmodi canonica scriptura. Et adverte quod nulla religio de veteribus potest aliter ostendere suum principium quam per traditiones seniorum. Credimus nos quod fundatores tui fuerunt sancti. Et si tu nostris non credis, tamen verum est, quod nostri non solum fuerunt sancti, sed et filii sanctorum. Tui vero, licet sancti, tamen plerumque filii peccatorum. Poterunt ergo nostri secure dicere cum Tobia: "Filii sanctorum sumus". Et si sit frivolum non credere sanctis, procacissimum est non credere sanctis et cum hoc filiis sanctorum.

Detractor: Non possum credere talibus de quibus nullum scriptum profers.

Director: Do tibi quartum Regum, non a pauperibus eremitis, ut dixi, sed a regum notariis conscriptum, plenum testimoniis huius antiquitatis. Et scias quod cum olim in generali concilio multae delerentur religiones, inventi fuerunt invidi similes tibi, qui pro Carmeli religione tollenda laborabant. Quibus fuit a potioribus responsum, quod ex tunc oporteret etiam consequenter deleri quartum librum Regum. Et ob hoc etiam ibidem pro tunc eadem religio nostra confirmata est, quamvis Elias incarnationem Christi longe praecesserit. Disponente Deo hoc totum factum est, ut sicut quatuor sunt elementa, quatuor paradisi fluenta, quatuor prophetae maiores, quatuor animalia et evangelii scriptores, quatuor sancti doctores, quatuor crucis partes, sic et essent quatuor pauperes religiones, crucem Christi ad quatuor plagas mundi portantes et praedicantes, et non pauciores. Truncare velles tu si posses, ordinem totius universi.

 

Capitulum III

Quod Elias fuit primus fundator ordinis fratrum in Carmelo, et de duplici Carmelo

Director: Constat ex decretis, quod denominatio debet fieri a loco praedecessorum: De verborum significatione, capitulo "Abbate".

Detractor: Multa dicis, et cum iuxta Philosophum dubitare de singulis non erit inutile, dic ergo, quid scis de antiquitate, et qua ratione patronum tibi fingis Eliam et Eliae te successorem, cum et Nabal stultus et alii quamplures fuerint incolae montis Carmeli.

Director: Vellem scire quid in hac parte te magis offenderet et in odium excitaret: an originalis loci dignitas, quia est Terra promissionis, lacte et melle proflua, terra regia sanctorum regum Israel? Vel te contristat fundamentum religionis in montibus sanctis? Nam et de monte Carmeli scribit abbas Ioachim ad Cyrillum: "Stellae manenti in ordine sanctitatis, in formula honestatis, in nidulo parcitatis, orbem opacum, squalidum illustranti" etc., "Cyrillo presbytero in monte Carmeli, monte sancto, monte uberrimo". Contristat te, quod originem sumpsit in terra, in qua Christus nasci voluit, quam et pedibus calcavit, quem et sanguine suo pretioso rubricavit? Forsitan locus, in quo tua religio sumpsit initium, est illi valde dissimilis et nullius dignitatis. Vel forsitan contristat te praerogativa patroni, corporis virginei, cultoris paradisi et qui nondum gustavit mortem, martyris tamen egregii futuri.

Sed ut obstruatur os loquentium iniqua, scias quod in eadem Terra sancta sunt eiusdem nominis duo montes Carmeli. Unus est trans Iordanem, iuxta desertum solitudinis, in quo latuit David fugiens a facie Saul, et in hoc habitavit Nabal, et est in sorte Iuda, ut dicit Nicolaus de Lyra super 13 capitulum I libri Regum. "Alius est Carmelus in maritima, distans ab Accon quatuor miliaribus, et in hoc monte habitavit Elias, et est in sorte Ephraim, vel secundum quosdam in sorte Issachar". Hucusque Nicolaus de Lyra.

Propter Eliae sanctitatem mons sanctus reputatus est, ipsomet asserente et ibidem prophetas interfici prohibente: "Mons, inquit, sanctus est". Duxit ergo Elias 450 prophetas ad torrentem Cison et interfecit eos ibi, ne mons eorum sanguine pollueretur. Illic etiam venit sibi ignis de caelo, invocato Domino.

Igitur te valde stultum ostendis, se tantam religionem a stulto credis ortam et ignoras canonem qui est in principio Decretorum, ubi dicitur: "Difficile est ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio". Hoc autem principium de Nabal esset malum, quia "omnis ignorans malus est" iuxta Philosophum. Sed per oppositum dico tibi metrice:

"Nobile principium probat undique principiatum".

Ex antedictis etiam perpendere potes, quod locorum sanctitas devotionem frequentius auget animorum. Nam et secundum Philosophum plerumque "locus influit in locatum". Ad hoc olim respectum habuerunt qui de Christo dixerunt: "A Nazareth poterit aliquid boni esse?"

Ecce Detractor, posito quod Elias et Nabal simul eundem Carmelum inhabitassent, adhuc hi qui post ipsos montem inhabitaverunt, non debuerunt a Nabal denominari, sed potius ab Elia, cum a digniori debeat fieri denominatio. Nisi forte stultior tu quam Nabal, velles praeferre sapientiae stultitiam, et ab illa denominari stultorum advocatus.

Detractor: Non praefero stultitiam sapientiae, sed vellem quod sapienter ostenderes quod dicis.

 

Capitulum IV

De duratione et antiquitate ordinis Carmeli

Director: Videtur tibi forte quod religio Carmeli proficiat et tua deficiat. Sed non mireris de hoc, quia sancta prophetissa Hildegardis, quae fuit in monte sancti Ruperti prope Pingneam, Moguntinensis dioecesis, quae et fuit contemporanea sancti Bernardi et Eugenii papae, prophetavit de religiosis sub figura equorum, quia sicut equi portant homines per terras, sic et isti longe lateque portant verbum Dei et pondus veritatis. Praedicatores dixit equos nigros, Minores griseos. De Carmelitis vero sic dicit: "Venient equi varii coloris, sed mutato vellere paulatim incedent; hi primi novissimi". "Venient", inquit; supple: ad partes nostras de ultramarinis partibus, in quibus iam diu praefuerunt. Est etiam rationis quod ipsi sint ultimi, quatenus veniens Elias et adversus Antichristum praedicans, illos quorum patronus est, inveniet superstites in vita, quatenus cum ipso praedicent veritatem. Et verisimile est quod etiam cum ipso glorioso martyrio coronabuntur. Nam et praeteritis temporibus multi ipsorum in Terra sancta per Saracenos martyrizati sunt. Nec videtur quod Deus denegare velit religioni meae quod omnibus concessit. Nam et hactenus quaelibet religio duravit ad minus usque ad mortem sui fundatoris et ultra. Advertas etiam quod plerumque tam in operibus artis quam naturae, id quod primum est in compositione, est ultimum in resolutione et e converso.

 

Capitulum V

De revelatione sancto Petro Thomae facta de duratione ordinis

Detractor: Non possum credere tantam tuae religionis durationem, nisi probes melius.

Director: Si velis experto credere, probabitur tibi, quia proverbialiter dicitur: "Experto crede Ruperto".

Tempore felicis recordationis domini Clementis papae VI fui studens in Avinione, servivique pro tunc recolendae memoriae magistro Petro Thomae, tunc scholas regenti, viro magnae scientiae, magnae famae, magnaeque opinionis quoad sanctitatem vitae. Cumque more solito coram ipso dormirem in sancta nocte Pentecostes, vocibus dulcibus et miris motibus expergefactus, repente surrexi; de quo et ipse similiter evigilavit. Petii tunc ab eo, quid habuisset. Ipse vero noluit indicare mihi. Multiplicavi preces flexis genibus, et tandem vix obtinui, praemisso tamen iuramento, quod non revelarem quamdiu foret ipse superstes. Et tunc dixit: "In tristitiis mentis et ferventibus desideriis obdormivi, desiderans a beata Virgine religionis meae patrocinium et conservationem. Ipsa mihi respondit: Petre, ne timeas, quia durabit in finem Carmeli religio nostra; nam et pro ea supplicavit etiam Filio meo primus ordinis patronus Elias in transfiguratione et impetravit". Retulit ista mihi lacrimantibus oculis ipsius prae gaudio; ex quo et ego ad consimilem fletum provocabar.

Detractor: Numquid huiusmodi fingere potuit homo talis?

Director: Oppositum istius docet eius finis. Factus enim postea patriarcha Constantinopolitanus, multum viriliter, fideliter et devote, missus legatus a Summo Pontifice, iuvit regem Cypri in expugnatione Alexandriae, et ibidem paganorum telis vulneratus et ad Cyprum reductus, interiit, clarens miraculis, martyr gloriosus. Quem si Detractor, tu sicut ego novisses, nec etiam iocosum mendacium de ipso suspicari posses. Unde post mortem ipsius in eius epitaphio dictavi sic:

"Virgo, virum rege virgineum, qui Virginis almae

Conspicuum titulum gerit; hinc sibi da loca palmae".

Nunc revertar ad meae religionis durationem. Si litteratus es et expertus, considera, quod in rebus naturalibus per Philosophum in libro De Generatione quaelibet res habet quatuor partes sui periodi, quia dividitur in ortum, crementum, statum et casum. Et cuius altera pars periodi, puta crementum, fuit aut est repentinum, pars opposita, puta casus, erit repentinus, et e converso. Idipsum intelligenti patet et experto consideranti varios eventus hominum, tam in congregationibus quam in civitatibus, tam in religionibus quam in regnis. Luna, quae citius aliis ab orientis horizonte scandit ad meridiem, velocius aliis cadit ad occidentem; vermis e funere periodus est unius diei: oritur cum sole, moritur eo occidente. Qui cito ditatur, tam cito plerumque depauperatur, iuxta illud Salomonis: "Substantia festinata dissipabitur". In hac materia seu parte nolo plus procedere, sed exercitii relinquere materiam lectori sapienti. Cum igitur repente nimis ascenderis, cave ne pari processu vergas ad non gradum.

 

Capitulum VI

De diverso habitu fratrum ordinis Carmelitarum et maxime de pallio albo

Detractor: Qualiter fuit habitus pro tunc praedecessorum tuorum?

Director: Primus varius ad extra, et secundus albus, ut vides. Et quia loquor tipi praepostero, prius incipiam de albo. Forte non legisti quod dicit Magister in Historiis Scholasticis, quod "pater Eliae Sabacha ante nativitatem filii vidit viros candidatos se salutantes"? Ex quo dabatur intelligi, quales imitatores eum deberent honorare in postremo. Quod cum nuntiatum esset in Ierusalem, dixerunt: "Puer iste iudicabit Israel in gladio et igne". Salva gratia illorum, hoc signum non infert pertinenter signatum, nec est proportio candidatorum ad colorem igneum vel ferrugineum. Igitur iste ignis congruentius exponi potest de curru igneo in quo ascendit. Per candidatos insuper ad extra viros convenientius intelligitur innocentia vitae et candens lux doctrinae. Legitur enim de Socrate, quod in nocte quae praecessit diem in qua Plato sibi praesentabatur ad imbuendum, somniabat quod alba gallina volabat in sinum ipsius, quae et post modicum tempus clamore celebri volavit in caelum. Ex quo Socrates iudicavit ipsum innocentem, virtuosum doctumque futurum et caelo dignum, iuxta illud Apocalypsis: "Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt, et non delebo nomina eorum de libro vitae".

Consequenter est advertendum ad istud propositum, quod cum vir sanctus in aliquo loco scitur, vix solus habitare permittitur, sed confluunt ad ipsum plerique devoti, quatenus per eum proficiant et ad exemplar ipsius vivant. Sic et Eliseus, quamvis tamen fuit ab Elia vocatus, adhaesit eidem. Misitque Elias pallium super ipsum et dixit: Sequere me. Qui secutus est eum et spiritum prophetandi accepit ad pallii contactum. Sic et Abdias et Ionas, sic et Ioannes Baptista et quamplures alii filii prophetarum. Ioannes etiam Baptista sepultus est inter corpora sanctorum Elisei et Abdiae prophetarum in civitate Sebaste, quam Herodes reparavit, ut dicit Isidorus Etymotogiarum libro 15. Ex quo clare videtur eiusdem religionis Ioannes exstitisse.

 

Capitulum VII

De similitudine habitus Eliae, Ioannis et multorum aliorum

Director: Ubi etiam notandum, quod Elias et Ioannes Baptista consimili habitu utebantur, et nonnulli alii. Habitus autem illorum erat vestis pilosa, grisea, non colorata per artem, et haec vestis dicebatur melota. Unde Apostolus: "Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis". Habebant etiam zonas pelliceas circa lumbos suos. Hoc de Ioanne satis notum est, de quo etiam canit Ecclesia:

"Praebuit hirtum tegumen camelus

Artubus sacris, strophium bidentes".

De Elia dicitur IV Regum 1: "Vir pilosus et accinctus zona pellicea circa lumbos eius". Super haec omnia consuevit Elias uti pallio, de quo fit mentio IV Regum 2, et in multis aliis locis. Hoc pallium ascendens Elias Eliseo dimisit. Nam et ante saepe cum illo Iordanis aquas divisit. Oravit Eliseus, quod spiritus Eliae duplicaretur in eo. Respondit Elias: "Rem grandem petisti, sed Dei virtute facilem; verumtamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti". Percussit autem Eliseus aquas pallio, et non fuerunt divisae. Tunc ait Eliseus: "Ubi est spiritus Eliae etiam nunc"? Percussit iterum et fuerunt aquae divisae. Dixeruntque filii prophetarum: "Requievit spiritus Eliae super Eliseum", et occurrentes adoraverunt eum. Videntesque tanta miracula fieri per pallium, credebant ex simplicitate, quod esset sanctitas plus in pallio quam in personis, feceruntque pallia similia et habitabant cum Eliseo in Carmelo. Pro sanctitate etiam Eliae et pallii ipsius potest adduci quod scribit Nicolaus de Lyra super 18 capitulum III libri Regum, et allegat rabbi Salomonem dicentem, quod bos adductus pro sacrificio Baal abscondit se sub pallio Eliae, quia detestabatur idolatriam.

 

Capitulum VIII

De sancta vita antiquorum Carmelitarum

Detractor: Qualis fuit eorum vita pro illo tempore?

Director: Vivebant secundum legem Moysi, decalogum observantes, et veteris Testamenti traditiones pro posse perficientes. Stabant sic per multos annos. Processu vero temporis, incarnato Salvatore et praedicante, verbum ipsius audiverunt et fidem receperunt. Post aliquos annos supervenit Albertus Ierosolymitanus patriarcha, collectisque per totum montem personis, de illis eremitis fecit coenobitas, et ut conventualiter viverent ordinavit tradens eis regulam, quam postea confirmari procuravit. His praemissis, tibi concludo propositum, ostendendo quomodo patronus fuit Elias. Ubi adverte, quod sanctum Benedictum secuti sunt multi devoti, similiter et sanctum Bernardum ad Cistercium. Et si tales vocati sunt ordinis sancti Benedicti vel Bernardi de Cistercio, cur non poterant a principio dici Carmelitae fratres Eliae de Carmelo? Nunc videre poteris quod titulum non fingo, sed rationabiliter causam eius assigno.

 

Capitulum IX

Per scripta ostenditur, quod ab Elia denominari debuimus

Detractor: Habesne testimonia scripturarum, quod propter omnia praedicta denominari possis ab Elia?

Director: Ecce Detractor, iam sacrarum litterarum te probas ignarum. Nam et iuxta Philosophum "ad pauca respicientes de facili enuntient". Do tibi Vincentium, XII libro Speculi Historialis, capitulo 22, qui dicit: "Mundi contemptores insidias diaboli calcarunt, pium conflictum cum daemonibus aggredi cupientes, vastos eremi secessus penetrare non timebant, ad imitationem Ioannis Baptistae, Eliae quoque et Elisei". Item Hieronymus in Epistola ad Paulinum: "Noster princeps est Elias, noster dux est Eliseus, nostri duces filii prophetarum". Item Ioannes Cassianus dicit: "Sic decet religiosum incedere, sicut constat sanctos patres Eliam et Eliseum in veteri Testamento ambulasse". Consimilia verba sunt in Historia Tripartita, libro primo, capitulo 52, et additur ibi quod "viri sancti elegerunt sibi locum devotioni et proposito magis aptum, ad exemplum Eliae viri sancti et solitarii in monte Carmeli, maxime in illa parte quae supereminet civitati Porphirianae, quae modo Caiphas appellatur, iuxta fontem Eliae vitam solitariam ducebant, in alvearibus modicarum cellularum tamquam apes Domini dulcedinem mellificantes". Ad idem facit quod Isidorus libro V dicit: "Religiosi, inquit, coenobitae imitantur Apostolos, eremitae vero Eliam et Ioannem Baptistam". Consimilem ponit sententiam Iosephus Antiochenus in Speculo perfectae militiae primitivae Ecclesiae, ubi dicit quod "viri strenuissimi, contemplationi dediti, sequaces Eliae, surrexerunt; qui de monte Carmeli descendentes per Galileam, Samariam et Palestinam fidem Christi constantissime sparserunt". Idipsum ponit Sigebertus in suis Chronicis dicens: "Cum Carmelitae in sancta paenitentia perseverassent a tempore Eliae et Elisei sanctorum prophetarum, tandem Christum praedicantem audierunt, et processu temporis per Apostolos baptizati sunt". Idipsum haberi potest ex libris Iacobi de Vitriaco, qui fuit episcopus Acconensis, praecipue ex Historia lerosolymitana. Praeterea scribit Gerardus Laodiceae episcopus in libro De conversatione virorum Dei in Terra Sancta ad Guillelmum presbyterum, quod "aliud est genus religiosorum, qui singillatim habitabant a saeculi rebus alieni; hi sunt qui ad exemplum Eliae silentium solitudinis praeferebant tumultibus civitatis". Haec ille.

Cum igitur ex regula Carmelitae obligentur ad silentium et ad vitam eremiticam, praesertim usque ad regulae mitigationem, patet evidenter quod fuerint successores praedictorum, se conformiter habentes ad ipsos.

Videsne scripta sufficientia, probantia quod Carmelitae merito censendi sunt fratres et successores Eliae?

 

Capitulum X

Quod habitus varius in album fuit mutandus

Detractor: Cum in IV Regum scribatur, ut superius dixisti, quod Elias dictus est vir pilosus, quia usus fuit veste melota, quare non portas habitum talem, cum sis frater Eliae?

Director: Dixi superius, quod Elias super vestem melotam gessit chlamydem cum barris septenaria distinctione. Tales chlamydem nostri praedecessores portare consueverunt. Ego vidi in Francofordia anno Domini 1338 fratrem centenarium devotum et fide dignum, Bartholomaeum nomine, qui dixit huiusmodi varias barras in iuventute se portasse. Quod postea non sine causa sedes apostolica variavit anno Domini 1287 in Monte Pessulano in capitulo generali. Nam ut ait Cassianus in libro De institutis monachorum: "Illa praecipue tenenda sunt quae vel situs locorum vel usus provinciae permittit. Modernis enim temporibus incedere melotis derisionem potius quam aedificationem conferret". Mutandus ergo fuit habitus iuxta prophetiam Hildegardis quae dixit: "Venient equi varii coloris, sed mutato vellere paulatim incedent". Ex his considera, quod habitus fuit mutandus et nonnisi in album, quia pater Eliae vidit in somnis viros candidatos se salutantes, et quia prophetavit Isaias quod gloria Libani danda fuit beatae Virgini. Libanus interpretatur "candidatio", quia candidi viri futuri fuerunt per ipsius titulum glorificandi et eam prae ceteris glorificaturi.

Praeterea videtur probabile, quod ipsa beata Virgo portavit pallium candidum, cum cognata fuerit et familiaris angelis qui semper in albis apparuerunt, et quia vestimenta Filii tempore transfigurationis in candorem niveum variata fuerunt. Praeterea persuadetur istud ratione sic: quidquid unquam fuit apud aliquos laudabile, non debet beatae Virgini denegari, seclusa tamen imperfectione. Sed apud gentiles humilem laudat habitum Iuvenalis, et non coloratum dicens:

"Sufficiunt tunicae summis aedilibus albae".

Igitur et hoc sibi debet attribui. Praeterea Vergilius loquens de virgine et de saeculo aureo dicit:

"Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna".

Sequitur: "Non varios discet, mentiri lana colores" quasi dicat: tunc non portabitur habitus ab illis hominibus per artem ad extra coloratus. Ad hoc applicari potest quod scribitur Apocalypsis 19: "Uxor Agni praeparavit se, et datum est illi ut cooperiat se byssino candido". Item Apocalypsis 7: "Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni et dealbaverunt eas". Circa istud notandum quod chirurgici prohibent ne tangantur vulnera panno colorato.

Detractor: Quid sibi vult illa varietas? Magis congrueret viris saeculo abdicatis et devotis simplex habitus quam varius.

Director: Planum est quod Elias proiecit Eliseo pallium, ut esset initium et formula vel incitamentum continuandae religionis imposterum. Ideo clamavit pro tunc Eliseus: "Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius". Ubi Magister in Historiis talem glossam ponit: "Auriga eius", id est sustentator populi et rector; supple: recedit a me. "Scidit Eliseus vestimenta sua prae dolore, vel abiiciens vestem suam, ut veste Eliae de cetero uteretur". Hucusque Magister in Historiis.

 

Capitulum XI

An varietas primum fuerit casualis an non

Director: Dicunt quidam quod pallium de curru igneo dimissum, tactum ab igne, fuit modicum denigratum vel discoloratum in partibus extrinsecis, sed retinuit colorem pristinum in partibus involutis.

Detractor: Si talis ignis potuit laedere pallium, potuit etiam laedere Eliam et equum et currum, quod non videtur verum.

Director: Potuit fuisse talis ignis "illuminans et non comburens" sicut fuerunt ignitae Apostolorum linguae, et sicut fuit ignis in fornace, qui tres pueros non combussit nec aliquam in eis corruptionem causavit; et rubus Moysi igne comburi videbatur, et tamen non consumebatur. Quidquid sit de hoc, si ignis ille varietatem illam non fecit, vel si forsitan Elias ante raptum illam varietatem ex industria fecit, non est demonstrabile. Potest tamen Deus multa talia disponere propter mysticam significationem. Nam et in rerum natura videmus ignem qui laedit intrinseca et non extrinseca. Liquefacit enim ignis fulminis gladium in vagina, non laedens vaginam. Sic miraculorum effector Deus, qui supra naturam est, potest facere, quod ignis ad extra denigret pallium et quod non laedat hominem vel equum, quamquam et equi tales intelligi possint mystici vel spirituales potius quam corporales vel materiales. Vel forte volente Deo talis ille fuit ignis, qualis fuit prius ille quam Elias fecit suis precibus de caelo descendere in montem Carmeli, qui combussit sacrificium. Insuper ab aquis venire potuit illa varietas, quae quandoque sunt inundantes, propter glaebam vel terram quam secum ducunt, res quas tangunt suo colore colorantes. Talis etiam est Iordanis, ut experti mihi retulerunt. Modo scribitur IV Regum 2: "tulit Eliseus pallium et involvit illud et percussit aquas". Et per hunc modum poterant exteriores partes aliter colorari quam interiores et involutae. Planum est quantum spectat ad Deum, non est frustra, non est sine causa varietas illa. Aliquid enim in hac parte latet mysticum, praesertim cum expresserit septenarium numerum, quem numerum notat Macrobius in Commento Somnii Scipionis: primum numerum virgineum, qui de se nihil gignit. Et ipsa Virgo virginum circumamicta varietate dicitur, et hoc virtutum, secundum glossam.

Habuit illud pallium tres plicas griseas et quatuor albas. Tres poterant significare tres virtutes theologicas, et aliae quatuor totidem virtutes cardinales. Vel septenarius ille partium explicatarum et involutarum significare potest mobilitatem totius temporis, quod septem diebus vertitur et volvitur quousque terminetur. Igitur habitum habere talem quo quis frequenter moneatur ut consideret volubilitatem temporis, videtur aliquid rationis praetendere. Varietas enim illa quam arguis, non est detestabilis, praesertim cum et Apostoli variis linguis locuti sunt in adventu spiritus vehementis. Et multum probabile est quod incolae montis Carmeli tale donum linguarum variarum receperunt ibidem.

 

Capitulum XII

Quod Carmelitae Spiritum Sanctwn receperunt cum dono linguarum

Detractor: Quomodo probas eos recepisse donum linguarum?

Director: Considera Lucam in Actibus Apostolorum sic dicentem: "Erant autem in Ierusalem habitantes viri religiosi", etc. Videtur igitur quod plures fuerunt Spiritum Sanctum recipientes quam duodecim Apostoli. Dabatur enim pro tunc Spiritus Sanctus mu]tis per impositionem manus, qui omnes loquebantur linguis et prophetabant. Detractor: Tu dicis, praedecessores tuos eremitas fuisse, isti vero dicuntur in Ierusalem habitasse.

Director: Considera quod eremitae quandoque quaerunt magnas civitates, ut in festis et pro indulgentiis, sicut adhuc stant in Roma diebus multis, quasi sint ibidem habitantes. Congruum fuit igitur, quod uterentur veste varia, qui variis linguis aliquando erant locuturi, et qui titulum Virginis, de ipsorum tribu nasciturae, quae stat ad dexteram Patris in vestitu deaurato circumdata varietate, debuerunt imposterum possidere. Qui olim fecit quod varii forent ovium colores Iacob patriarchae, voluit ipsius posteros vestiri pro tempore vario colore. Nec frustra fuit illa varietas, qua Deus voluit ditare Iacob servientem temporaliter. Potuit etiam illa varietas praetendere divitias aeternales.

Detractor: Vellem causam scire.

Director: Sufficiat tibi quod nihil in terra sine causa fit. Tu vero, cum sis patentium causarum doctor ignarus, iam vis effectuum patentium causas inquirere latentes. Patens praecessit effectus, visus est habitus varius.

Detractor: Vel da mihi causam, vel doce quid significaverit.

Director: Multi sunt effectus qui non habent causas praesentes vel de praesenti causantes, sed aliquos effectus futuros praefigurantes, et per talem modum suos effectus longo tempore praecedentes. Significare igitur potuit habitus varius, quod erat quandoque variandus iuxta prophetiam Hildegardis dicentis: "Venient equi varii coloris et mutato vellere" etc. Prophetiae enim aperiuntur per facta, hic ut audis.

 

Capitulum XIII

Quare non sumus ut ceteri citra mare dilatati

Detractor: Cum te tam antiquum iactes, cur alii religiosi sunt melius quam tu plantati et dilatati ac privilegiati?

Director: Quantum ad hoc respondeo, quod ceteri mendicantium ordines omnes ab ista parte maris incoeperunt; ideo facilius dilatari potuerunt et occupare loca plurima et meliora, sicut mercatores qui primo veniunt ad nundinas vel ad forum. Praeterea tam extraneus et ridiculosus habitus homines in tantum exterruit, quod vix aliquis pro illo tempore talem religionem intrare curavit.

Detractor: Secundum praedicta melius ultra mare deberetis esse plantati quam aliae religiones, quae de cismarinis partibus transfretaverunt, et tamen aliquae religiones, quas vocas modernas, melius ibidem sunt vel saltem aeque bene plantatae.

Director: Dixi tibi quod impedivit hoc habitus. Quod si non sufficiat illa ratione, do tibi aliam, videlicet vitam eremiticam, quam duxerunt. Nam et ex institutione prohibiti fuerant in urbibus habitare vel in suburbiis, nec importune se ingesserunt vel urbibus intruserunt, sed hominum consortia cordialiter fugerunt, ne levi saltem maculare vitam famine possent. Unde sicut expertis constat, Parisius cum pius, illustris et sanctus Francorum rex Ludovicus, qui vix impetratos fratres secum duxit, in corde villae Parisiensis eos locare voluit, omnino renuerunt. Igitur ad extra locati fuerunt, ubi nunc sunt Caelestini. Locus autem ille pro tunc a villa plurimum distabat.

Detractor: Nondum respondisti de privilegiis.

Director: Respondeo tibi nunc. Si tu quasi modernus et novissimus es melius aliis privilegiatus, quasi clericus per saltum pro motus, et si habes privilegiorum satietatem, non invideas aliis vetustate oblitis, sed potius honores eosdem iuxta Iuvenalem dicentem, quod erat olim venerabile quatuor annis tantum aliquem praecedere in aetate. Quanto maiori veneratione dignum est plus quam millenis annis? Patet hoc etiam in veterum primogenitis quantae fuit sola primitas dignitatis. Apocalypsis 5: seniores 24 adoraverunt viventem in saecula saeculorum. Sed cave ne veniant ursi de saltu et lacerent te, sicut olim pueros irrisores Elisei Carmelitae. Cave ne tua privilegia vertantur in pravilegia per invidiae vel arrogantiae turpis abusum. Adverte quod in rebus humanis melius providetur semper incolis quam advenis et peregrinis, melius prope natis vel compatriotis quam de longe venientibus et ignotis, iuxta illud Senecae: "Peregrini multa habent hospitia et paucas amicitias".

Item stabit hic pertinentius illud quod in fine quinti capituli praecedentis ponitur: Luna quae citius aliis ab orientis horizonte scandit ad meridiem, velocius aliis cadit ad occidentem. Vermis e funere periodus est unius diei: oritur cum sole, perficitur in meridie, cum sole moritur occidente. Qui cito ditatur, tam cito plerumque depauperatur, iuxta illud Salomonis: "Substantia festinata dissipabitur". In hac parte nolo plus procedere, sed exercitii relinquere materiam lectori sapienti. Cum igitur repente nimis ascenderis, cave ne pari processu vergas ad non gradum.

 

Capitulum XIV

Quare fratres beatae Mariae dicimur

Detractor: Iam satis in hac materia laboravimus. Nunc vellem ut ostenderes, qua ratione qui te primo dixisti fratrem Eliae, nunc te fingis fratrem Mariae. Forsitan a Maria Aegyptiaca vel ab alia qualicumque nomen habes, et ut solemnior appareas, omnibus occultatis, huiusmodi titulum gloriosae Virginis tibi fraudulenter usurpas.

Director: In peccatis natus es totus, qui te patronum facis vel advocatum peccatricis, et detrahis utique laudibus Dei Genitricis. Qui te prius fecisti advocatum Nabal fatui, iam nunc procurare velles honorem peccatrici. Et in hoc non modicum subsannas catholicam quae Spiritu Sancto regitur Ecclesiam, si quasi delira, somnolenta vel ebria religionem instituit vel institutam intitulavit nomine peccatricis, et nullum ordinem instituit in honorem Dei Genitricis. Gentilis olim superstitionis ministri consimiles quodammodo se rationabilius habuerunt, qui matri deorum titulum et religionem instituerunt, dicentes quod hoc ab Apollinis oraculo in responsis habuerunt. Unde Ovidius in libro Fastorum:

Mater abest, matrem iubeo te Roma requiras

Cum venerit casta est accipienda manu.

Si minimis quodammodo sanctis Ecclesia religiones ascribit, nimis in ratione deficit, si Salvatoris Genitricem vel hoc honore minus dignam iudicavit, vel ex negligentia praetermittendo non curavit. Si Templarios ob reverentiam templi materialis et manufacti vel approbavit vel instituit; si ob reverentiam sancti sepulcri, in quo Christus mortuus iacuit, religionem quae adhuc superest ratificavit, quo pacto vivum templum Dei vivi non manufactum, quinimmo Spiritus Sancti sacrarium sine applicata sibi religione dimisit? Vel igitur aliam assignabis mihi beatae Virginis religionem, vel ego semper obiiciam Ecclesiae tantae Virginis postpositionem.

Detractor: Do tibi aliam religionem beatae Virginis, dominorum videlicet et militum de domo Theutonica, titulum Virginis habentem, et sic cessare poteris a querelis.

Director: Qui de terra est, de terra loquitur; qui modernus est, moderna fabulatur: tu mihi das religionem quae ratione iuventutis vel novitatis quodammodo vagit adhuc in cunabulis. Manebit igitur querela mea vel querelosa disputatio, si plus quam annis millenis stetit Christifera Mater sine veneratione specialis ordinis sive religionis.

Detractor: Ex omnibus his non demonstras, quo pacto titulus tibi congruat Dei Genitricis.

Director: Do tibi primo symbolicam consonantiam vocabulorum. Nonne vocabulum Eliae quasi cognatum sonat vocabulo Mariae? Ergo titulus qui primo fuit Eliae, debuit applicari Mariae.

Detractor: Nihil curo de consonantia verbali quae est in vocabulis.

Director: Do tibi ergo secundo cognationem realem, quae est in tribubus et in personis. Elias de tribu fuit Aaron, cuius virga floruit et fructificavit. Et ad litteram beata Virgo fuit eiusdem cognationis quae nobis mundi florem et fructum salutis edidit. Et ob hoc iure velut hereditario floridi montis et uberrimi nomen illud sibi vindicat et vindicavit.

Ecce do tibi tertio congruentiam virginitatis in utroque.

Detractor: Quomodo probas Eliam fuisse virginem?

Director: Hoc tibi, scripturarum ignaro, sic declaro. Audi namque Hieronymum in Epistula ad Eustochium virginem sic dicentem: "In antiqua lege sola erat benedictio liberorum; paulatim vero increscente segete messorum immissus est virgo Elias, virgo Eliseus, virgines multi filii prophetarum".

Detractor: Satis hoc probasti.

Director: Videsne quod Virgo virgini merito succedere debuit in titulo, sicut olim Christo virgini successit in cura vel in tutela Virginis Ioannes virgo? Oblitus es forte Philosophi dicentis in libro De Generatione et Corruptione, quod "in habentibus symbolum facilior est transitus"? Et adverte quod Elias et Eliseus non solum fuerunt virgines, sed primitiae virginum veteris Testamenti, et in Maria inchoata est virginitas novi Testamenti quasi primiceria. Et ideo facilior est transitus de primitiis virginitatis Legis veteris ad primitias virginitatis novae Legis. Et adverte symbolicam in quatuor virginibus congruentiam, tam in Maria quam in Elia, tam in Christo quam in Ioanne; quia de omnium istorum reliquiis vel ossibus nihil remansit in terra, quasi terra non esset digna tam caelestia corpora continere, quamvis opinentur oppositum nonnulli de praeputio Christi vel huiusmodi.

Do tibi quarto rationem huius de capellae constructione. Traditum tenemus a patribus, quod fratres habitatores Carmeli post receptam fidem et post gloriosae Virginis assumptionem oratorium in declivo montis Carmeli construxerunt prope fontem qui "fons Eliae" dicebatur, et capellam beatae Virginis vocaverunt, quia in ipsius honore fecerunt et processu temporis consacrari procuraverunt. Et haec fuit prima capella quae in honorem beatae Virginis unquam fuit constructa. Audivi a fide dignis, qui dicebant se vestigia capellae praedictae dilapsae vidisse. Igitur personae beatae Virginis servientes in illa capella, poterant utique rationabiliter fratres vel ministri beatae Virginis appellari, nam ab ecclesia, cuius sunt ministri, intitulantur religiosi, ut habetur Extra, De privilegiis, capitulo "Petistis". Et ideo a tempore cuius non est memoria, omnes ecclesiae nostrae sunt in honore beatae Virginis aedificatae et consecratae per praedecessores nostros.

Ecce, si nihil apud te concludunt assertiones huiusmodi de praeterito, do tibi quinto prophetias praedictas de futuro. Cum enim olim Isaias de gloria futurae Virginis prophetaret, inter cetera dixit: "Datus est ei decor Carmeli".

Detractor: Unde probas quod haec verba de dicta?

Director: Scripturarum ignare, vide glossam Canticorum 7 et quae dixi. Praeterea vide beatum Bernardum in sermone de beata Virgine quae incipit "Loquamur aliquid de laudibus beatae Mariae virginis", ubi dicit: "Data est ei iuxta verbum Isaiae gloria Libani, decor Carmeli" etc. Decor Carmeli sicut loci cuiuslibet sunt insignes et sanctae personae locum talem inhabitantes, sicut et decor conchae est pulchritudo margaritae. Talis pulchritudo beatae Virgini datur, cum religio talis cum tali titulo sibi specialiter ascribitur vel applicatur. Decor igitur Carmeli sibi datur, cum quidquid fuit unquam in Carmelo decoris, sibi totum applicantur vel attribuitur. Sed nihil unquam fuit ibi maioris decoris quam Elias et alii prophetae et eorum sequaces ibidem decentissime viventes. In eodem sermone dicit beatus Bernardus quod est "magistra religionis".

Detractor: Habes hoc de sancto Bernardo, quod talis decor intelligendus sit in illis verbis?

Director: Quomodo beatus Bernardus aliquid expressius diceret cum ipse religionem illam ignoraret, quia nondum transiverant mare fratres? Et ut magis intelligas, adverte quod sponsus caritate plenus animam vel sponsam amorosam, qualis tua non est anima sed invidiae plena, dulciter alloquitur Canticorum 7: "Caput tuum ut Carmelus"; quod et ibidem glossa de beata Virgine exponit Caput enim cuiuslibet rei principale est. Caput igitur Virginis est ut Carmelus, aut in Carmelo moram trahens hominum coetus est, qui principaliter debet attribui sibi. Et ponitur ibi continens pro contento, sicut saepe fit in scripturis. Videtur igitur verisimile quod et beata Virgo locum illum, qui decor ipsius dicitur, corporali praesentia sua plerumque decoraverit, quia prophetiae aperiuntur per facta; etiam non distat Nazareth a Carmelo nisi tribus miliaribus.

Detractor: Habesne plura quibus posses propositum tuum roborare?

Director: Do tibi sexto sanctum Cyrillum, presbyterum societatis Carmeli, qui postea factus est Alexandrinus episcopus, qui praesedit Ephesino concilio trecentorum patrum tempore Theodosii iunioris et Caelestini papae I. In quo sanctus Cyrillus Nestorium, qui beatam Virginem non Dei, sed hominis matrem dixit, disputando confutavit, et auctoritate concilii condemnavit. Et ibidem beata Virgo primo dicta est Theotocos graece, quod est Mater Dei latine, prout habetur in libro Venerabilis Bedae De temporibus conciliorum. Et tunc dicebant omnes, quod non immerito talis frater Mariae diceretur, eo quod pro ea tam gloriose decertasset.

Si tibi non sufficiant ista, do tibi septimo talem congruentiam. Traditum tenemus a patribus, quod primus conventus ordinis post montis Carmeli collegium fuit in loco, qui "Porta Aurea" dicitur, in quo Ioachim et Anna convenerunt et in illam coniunctionem consenserunt, ex qua gloriosa Virgo concepta fuit et nata; quasi beata Virgo diceret: "Ibi merito debent morari fratres mei, ubi primo tractatum est de conceptione mea".

Octavo considera, quantum ad istud propositum, quod ad hoc reverendissimi domini cardinales respicientes, a multis temporibus consueverunt in Romana curia visitare conventum nostrum in festo Conceptionis gloriosae Virginis, venerantes in hoc patronam ordinis, sicut venerari consueverunt beatum Dominicum in ipsius festo, et sanctum Franciscum in suo, et sanctum Augustinum in suo.

 

Capitulum XV

De professione et ordinis confirmatione

Director: Nono facit ad propositum religionis professio, cuius formam semper iuniores a senioribus receperunt, sicut in constitutionibus antiquis reperitur in hac forma: "Ego N. facio professionem, et promitto obedientiam Deo et beatae virgini". Sequitur: "et priori generali fratrum ordinis beatae Mariae" etc. Quando haec forma inceperit, de hoc nulla penitus est memoria. Si igitur non sumus fratres beatae Mariae, vel si nulla talis est religio, cassa, vana et irrita est professio nostra; igitur nihil obligamur et nulla est obligatio. Sequitur ultra, quod statum talem vel habitum dimittere poterimus absque peccato. Ecce Detractor, hic te probas apostatici spiritus tyrannide plenum, quia vis omnibus hanc religionem professis apostatandi ministrare materiam vel occasionem. Frustra niteris, et fatigando nonnisi odium quaeris, quod est extremae dementiae secundum beatum Hieronymum. Ut enim ait beatus Bernardus in sermone de Epiphania: "Herodiana malitia est, velle exstinguere religionem".

Detractor: Nondum te credo demonstrasse, quod propter praedicta merito "frater beatae Virginis" dicaris.

Director: Credis quod velim tibi dare demonstrationes quales docet liber Posteriorum, quas et religio tua nequit ostendere, quas nec in evangeliis poteris reperire? Nodum in scirpo quaeris, quem non invenies, et per gratiam Dei nunquam invenies quod quaeris. Religionem quaeris exstinguere cuius radices vetustas, iam fere centrum terrae, ratione tam longaevi crementi, contingentes, evellere nequibis. Non legisti, credo, Lactantium, qualiter in libro De falsa sapientia laudat ethnicum Ciceronem, qui cum multa dixisset ad eversionem religionum, tamen addidit, illa non esse vulgo publicanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat. Et alligat ibi quendam Lucretium nomine, qui dixit se vellere solvere nodos religionum. Tu vero, sicut alter Lucretius, quidquid nos lucramur, tuis velles lucris adiungere. Pertinentius omnia quasi stercora putares, ut Christum lucrifaceres, si tamen tibi vivere Christus esset et mori lucrum. "Tarde quae credita laedunt, credimus", ait Ovidius.

Ecce do tibi decimo diversas confirmationes ordinis a multis summis pontificibus. Cum igitur dicas ordinem non confirmatum in iure communi, probas te iuris inscium, quem dudum in originalibus reperi simul et in chronicis inexpertum. Nonne legisti Bonifatium in Sexto Libro dicentem: "Quia institutio ordinis generale concilium praecessit, volumus ipsum in statu solido permanere".

Detractor: Vidi librum in quo erat scriptum: "In statu `solito', non `solido', volumus ordinem remanere".

Director: Si hoc vidisti, fortassis hoc tibi similes invidi scripserunt. Quod autem non debeat dici "solito" sed "solido", patet per glossatores Guidonem, Ioannem Monachi et Ioannem Andreae. Et advertas quod Bonifatius illam clausulam "Donec aliter de ipsis decrevimus", totaliter abiicit et in Decretali non ponit. Igitur ordo non stabit in tali tolerantia, sed in consolidatione perfecta. Testis huius est Ioannes Monachi in glossa, ubi dividit praedictam decretalem "Religionum diversitatem" in quinque partes dicens: "Quarto Eremitarum et Carmelitarum ordines consolidat". Guido dicit: "Iste ordo est totaliter confirmatus". Vides iam quod non debet scribi "solito" sed "solido". Ioannes Andreae super eodem textu dicit: "Haec littera mutat antiquam illam tolerantiam, ubi dicebatur: in suo statu etc." Et advertas quod etiam si poneretur "solito", hoc adhuc nihil obstaret confirmationi, cum et status ordinis nostri solitus qui praecesserat, fuerit solidus et confirmatus. Considera nunc Detractor si sapis, an ordo sit in iure confirmatus an non. De ordine tuo dicitur: "Utilitas eos perhibet approbatos". Si subtilis es grammaticus, doce quod approbatio plus importat quam consolidatio.

Praeterea do tibi undecimo privilegia ordinis et exemptiones. Stultus es valde, si non confirmatum dicis, cuius privilegia non vidisti. Advertas igitur, quod dominus Ioannes XXII, et etiam Clemens VI, faciunt ambo mentionem de illo iure et dicunt: "Nos autem ad dictum ordinem specialem gerentes affectionem, quem in firmo statu, solido et stabili volumus permanere" etc. Consimile declarat eiusdem canonis conditor Bonifatius VIII in quibusdam privilegiis datis fratribus Eremitis ordinis sancti Augustini, qui quantum ad hoc nobiscum de pari current: "Ordinem, inquit, vestrum, quem olim voluimus et volumus in firmo, solido et stabili statu permanere" etc.

Detractor: In praedictis omnibus praecise dicitur "volumus", et non est ibi "confirmamus".

Director: Respondeo tibi: cum dicitur "volumus", perpetuae sententiae habet firmitatem: Extra, De verborum significatione, "In his autem". Etiam eius est interpretari legem, cuius est condere. Et scias quod haec privilegia, quae nobis data sunt et quae nos praetendimus, scripta sunt sic et sonant sic: "Dilectis filiis priori generali ceterisque fratribus ordinis fratrum beatae Mariae de monte Carmeli" etc. Sequitur in privilegio exemptionis domini Ioannis XXII praedicti: "Sacer ordo vester, in agro dominico plantatus et gloriosae Virginis titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli". Si tu mihi dicis: "Non es frater beatae Virginis", apostolicus, quod absit, mentitur, aut tu, quod non absit, mentiris.

Semper et in aevum tua dat mihi venia naevum,

Et mendax mihi das tua per mendacia mendas.

Doce tu alios fratres beatae Mariae de monte Carmeli, et ut advocatus illorum agas pro illis contra nos, quatenus reddamus eis huiusmodi quae nobis non debentur. O quam praesumptuose sanctam blasphemas Ecclesiam catholicam! Numquid non habet "in scrinio sui pectoris dominus papa iura singula" et negotia statum Ecclesiae concernentia funditus universa? Credis delirum summum pontificem fuisse, quasi mathematicam, fictam, pictam, non fundatam confirmare velit et insignire privilegiis et exemptionibus religionem? Credis quod dominus papa personis fictae religionis velit dare gratiam, quatenus in theologia rigorose valeant magistrari, ut et currant in hoc tecum de pari? Necesse est igitur ut quorum initia bona fuerint, finis optimus est subsecutus ut ait quidam. Sed scias quod propter omnes articulos praedictos et propter multos alios non apostolicam sedem / te tamen ut aestimo / latentes, eadem sancta sedes ordinem nostrum constanter et audacter "de monte Carmeli" vocavit, tituloque gloriosae Virginis Dei Genitricis Mariae, et non peccatricis, insignivit. Erubesce Sidon, ait mare; erubesce peccatricis advocatus, ait frater beatae Mariae. Vidistine Decretum causa 22, q. I, ubi dicitur: "Quod sedes apostolica approbat, approbatum est"? Miror si nescis, quantum ponderat etiam simplex verbum papae, cum papa sit stupor mundi et interiectio admirantis.

 

Capitulum XVI

De qualitate regulae nostrae et aliorum

Detractor: Nihil adhuc de regula tua dixisti. Non sunt nisi tres regulae approbatae, puta sanctorum Benedicti, Augustini et Francisci.

Director: Ecce nunc duodecimo tecum de regula volo disserere. Tentabo denique si de irregulari te possim facere regularem. Credis papam confirmasse religionem regula carentem? Nullus ordo confirmatur sine regula; sed nec regula confirmatur si non sit aliquis qui regula utatur. Nescis quod artes omnes habent regulam? Immo secundum Philosophum in X Metaphysicae: "In omni genere est reperire unum primum et maximum, quod est metrum et mensura et quasi regula omnium aliorum". Sic unitas est mensura regulans numerum, et sic de aliis.

Detractor: Vellem scire quam regulam, vel quem vivendi modum tu professus esses, utrum aliquam de tribus illis vel non.

Director: Adhuc modernus puer es, vagiens in cunabulis et garriens de modernis; ideo dico tibi quod in tota religione christiana non est vel fuit unquam nisi una regula, cuiuslibet indirecti regiminis regitiva. Et ut altius repetam, regula talis incoepit in tempore protoplasti; fuit enim Abel huius initiator, qui fuit religiosus et regularis frater, cuius frater Cain, tibi similis, irregularis. Pro cessit haec regula et usque ad philosophos, qui stabant in puris naturalibus, pervenit; qui virtutes morales quasi vivendi normam elegerunt et formam. Unde Architrenius: "Rectificatque virum declivem regula virtus". Et Valerius Maximus: "Si virtus per seipsam consideretur, est optima vitae magistra".

Unde ulterius invaluit vivendi regula Moysi et filiis Israel per Deum tradita et scripta. Hanc regulam nostri praedecessores ad unguem observantes, millenis annis et amplius tenuerunt. Tunc, "vergente mundi vespere" supervenit incarnata Veritas et humanata Bonitas, quae perfectissimam datam regulam vel dabilem, in qua ceterae sicut trigonum in tetragono continebantur, tradidit, incipiensque facere et docere, multis actibus et exemplis ostendit esse factibile quod dixit. Hanc regulam Christus apostolis principaliter, et consequenter omnibus renatis iniunxit; hanc etiam sibi regulam nostri, quasi perfectiorem omnibus, assumpserunt, praesertim cum Virgo Christifera ab hac regula numquam deviasse credatur. De hac regula Paulus loquitur dicens: "Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos".

Detractor: Non respondes mihi ad propositum, quam regulam habeas de praedictis omnibus.

Director: Dico et dixi, quod regulam apostolicam. Immo dico tibi, quod non est nisi una regula perfectionis et perfecta in tota religione christiana, quae est regula evangelica et apostolica, quam utique gloriosa Virgo secuta est. Et haec eadem est regula sancti Augustini et sancti Francisci et aliorum. Quantum ad sanctum Augustinum probo propositum. De ipso namque canit Ecclesia et legit: "Coepit vivere secundum regulam a sanctis apostolis institutam". Videsne quod regula sancti Augustini est regula sanctorum apostolorum et non alia? Idipsum dico de regula sancti Francisci, de qua fit mentio Extra, De verborum significatione, "Exiit qui seminat", ubi in principio dicitur: "Regula et vita Minorum fratrum haec est: Domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate". In his tribus punctis omnis regula christiana consistit.

Detractor: Nimis amplecteris, et ideo nihil constringis. Plures sunt religiones non mendicantes super possessiones et divitias fundatae, sicut regula sancti Benedicti, Cisterciensium, Praemonstratensium, Hospitalariorum sancti Ioannis et etiam de domo Theutonica. Ergo tales non sunt fundatae in paupertate.

Director: Dico tibi quod in omnibus religionibus praedictis et consimilibus observari debet ex institutione vel ex primis componentibus talis vel tanta paupertas, quod nullus habeat aliquid proprium, sed omnia sint in manibus praelatorum; et sic adhuc habeo propositum, quod omnis regula stat in paupertate, et in aliis duobus. Si tu mihi des regulam, quae vel oppositis vel aliis principiis innitatur, dico quod est aperte regula religioni christianae contraria. Cum igitur beata Virgo castitatem, paupertatem et obedientiam perfectissime tenuerit, sicut a Filio ipsius et ab Apostolis accepit, optime potuit fundari super ipsius vita. Superflue probaretur notissima castitas ipsius. Paupertas probatur ex oblatione pauperum, et donis regum, et multis aliis. Obedientia etiam probatur ex eo, quod fuit obediens angelo, dum dixit: "Ecce ancilla Domini" etc. Et cum plerumque regulae fundatae super vitam apostolorum, praecipue sancti Pauli, suaveant siletium, orationes et opera manuum et abstinentiam; ideo probatur ex evangelio et aliis libris, quod beata Virgo modicum et raro locuta est, et quod certis horis oravit, et quod certis horis operata est manibus, donec ab angelo cibum sumpsit.

Super praedictis sunt fundatae regulae Basilii, Benedicti et omnium aliorum. Et ut a generalibus magis ad particularia descendam, scias regulam beatae Virginis fuisse apostolicam, quam et patres nostri primitus observarunt. Ex hac Basilius et Paulus Eremita suas extraxerunt regulas, et ultimo Benedictus et Augustinus et Franciscus. Tu vero, quamcumque praedictarum teneas, a nostra potius illam, quam e converso, scias emanasse.

Detractor: Quis tibi regulam, quam tenes, iniunxit?

Director: Albertus, Hierosolymitanus patriarcha, ex praedictis primo eam quam tenemus extraxit, et nobis in remissionem peccatorum observandam iniunxit. Hanc etiam primo confirmavit Alexander papa III, anno Domini 1180, post solemne concilium per ipsum Turonis habitum. Sccundo Innocentius III, anno Domini 1195. Sub eo surrexit ordo Praedicatorum, anno Domini 1207; similiter ordo Minorum, anno Domini 1211. Tertio confirmavit eam Honorius III, vocans eos "fratres beatae Mariae Virginis de Carmelo", anno Domini 1216. Quarto Innocentius IV, qui postquam ipsam examinatam, declaratam et correctam vidit per venerabiles dominos Hugonem de sancto Theodoro, tituli sanctae Sabinae presbyterum cardinalem, et Guillelmum Anteradensis ecclesiae episcopum, quibus in hac parte papa commissionem fecit, cum narratione facti regulam confirmavit, et in multis mitigatam per eundem, praecipue quoad loca eremitica, in quibus eis tunc praecise licuit habitare et non in villis, dereliquit. Quinto Gregorius IX qui praecessit Innocentium IV, sexto Alexander IV, septimo Urbanus IV, octavo Clemens IV, nono Gregorius X, decimo Nicolaus IV qui et cappam albam nobis dedit, undecimo Bonifatius VIII, ut supra dictum est capitulo XV.

 

Capitulum XVII

Miracula aliquot

Nunc ut sit finis tractatus, annectere volo praedictis quaedam miracula propositum probantia.

Primo scias quod apud urbem Tolosam in occitana lingua celebrem, nobis ibidem adhuc locum non habentibus, erat residens Iudaeus dives; et ad ipsum confluebant ceteri, cum esset honorabilior omnium. Habuit et ipse pomerium domui suae vicinum, in quod saepius pro solatio consuevit ire. Semel cum solus in horto deambularet, arborem pulcherrimam delectabiliter intuitus, in ipsius summitate vidit imaginem virginis valde speciosam, puerum in ulnis tenentem. Mox igitur attonitus, apprehensa scala, dum ascendere voluit arborem, disparuit imago. Cumque descendisset, iterum vidit imaginem, et cum ascendere vellet, iterum disparuit. Cumque saepius accedisset hoc Iudaeo, noctes duxit insomnes, nesciens quid hoc praetenderet. Erat autem in villa quidam sacerdos magnae sanctitatis et opinionis, beatae Virgini specialiter devotus, cuius et fama Iudaeum non latuit; quem secrete Iudaeus accessit et factum proposuit. Respondit sacerdos: "Vere signum est, quod gloriosa virgo Maria vult habere servitium perpetuum in area tua, in qua saepius est blasphemata". Dixit Iudaeus: "Quid igitur faciam"? Respondit sacerdos divinitus edoctus: "In hac villa fratres beatae Mariae virginis conventum nondum habent; quibus aream tuam dabis et baptizatus ordinem intrabis". Iudaeus igitur, habita deliberatione, singula complevit. Fratres igitur vocati venerunt, locum receperunt, Iudaeum cum uxore et liberis baptizari et locum secrete consacrari procuraverunt, et campanam erectam pulsaverunt. Quod ut officiatus regis Franciae, capitaneus villae, percepit, advenit, praecipiendo fratribus ut exirent. Quod cum facere nollent, circumdedit eos fortibus clausuris, ipsis inclusis. Nihil igitur de victualibus habuerunt praeter id quod homines devoti nocturnis temporibus ipsis per scalas vel aliunde furtive ministraverunt, complentes in hoc opera miseri cordiae, in quibus dicitur: "In carcere eram et visitastis me". Habemus autem antiphonam quae incipit: "Ave stella matutina", quam in laudibus matutinis canimus, in qua continentur haec verba: "Tu nos in hoc carcere solare propitia". Quam cum iuxta morem, elevatis oculis ad beatae Virginis imaginem, devotissime decantarent, quidquid eos exire prohibuit, corruit, ad modum quo muri Iericho quondam corruerunt. Oculi vero capitanei, qui ipsos inclusit, sedes proprias exeuntes per nervos in maxillis pependerunt. Cumque nuntiaretur capitaneo quod factum erat, respondit: "Bene habeo partem meam". Fecit igitur se duci ad locum fratrum, et coram altari prostratus petiit orationes ipsorum. Fratres vero beatam Virginem invocantes, alacriter "Salve Regina" cantaverunt. Et cum venirent ad illum locum: "Illos tuos misericordes oculos ad nos converte", confestim oculi praedicti capitanei loca pristina, cunctis qui aderant videntibus reintraverunt. Intravit igitur capitaneus ordinem cum substantia sua tota. Multis ibidem Virgo beata coepit coruscare miraculis et adhuc multipliciter coruscat, ut sciunt homines qui sunt in partibus illis. Ibique non parvi valoris aedificatus est conventus, ad honorem beatissimae Dei genitricis Mariae, cuius nomen sit benedictum in aevum.

Praeterea grande miraculum contigit ad propositum apud Montem Pessulanum, qui locus a Tolosa non multum distat. Mons ille mari vicinus est, et ob hoc sunt ibi maiores et frequentiores tempestates. Cives igitur, quatenus minus per hoc laederentur, in quodam turris eminentis pinnaculo multas reliquias includendo posuerunt; inter quas erat magna pars ligni crucis Christi. Semel postea tempestas magna venit, pinnaculum fregit, reliquias per campos dispersit. Exiverunt canonici principalioris ecclesiae, sacris induti vestibus, cum crucibus et processione, quatenus reliquias requirerent et recolligerent. Cumque lignum crucis prodentibus radiis invenissent et tollere vellent, saltavit procul, et levari noluit. Cumque sequerentur, iterum saltavit. Similiter et saepius fecit. Tentaverunt hoc alii clerici religiosique diversorum ordinum; qui tollere non potuerunt. Habebant pro tunc nostri fratres ibidem locum novum, et erant penitus in re pauperes et in bona vita locupletes. Erat autem inter eos quidam frater excellentis devotionis, qui reliquis fratribus dixit: "Vadamus et nos pro ligno Domini. Nam et in hac nocte beata Virgo mihi per visionem locuta est: Volo quod fratres mei soli tollant crucem Filii mei". Processerunt igitur humili cruce et humili habitu; nec sanctum lignum ut antea saltavit, sed se quasi sponte capi permisit. Fratres itaque laeti Dominicae crucis lignum cum canticis ad conventum portaverunt et retinuerunt. Ubi etiam coepit coruscare miraculis, nec cessat usque in praesentem diem.

Respice Detractor, convictus ubique, Domino cooperante et veritatem confirmante sequentibus signis.

OPUSCULUM METRICUM CONTRA DETRACTOREM,

DE RELIGIONE CARMELI ET DE LAUDIBUS MARIAE, ELIAE, ELISEI ET ALIORUM

Quae stas absque nisi, rosa de prato paradisi,

Me tibi commisi, cui tam pia carmina misi.

Religione soror, pietate parens, tibi do cor

Da detractori / scis qui detraxit honori /

Mentem contritam: dulcem sibi da, rogo, vitam.

Amove rancoris fel: sit zelator honoris.

Detrahe, detractor, non amplius ut malus actor:

Funiculum frangis odio caritatis, et angis

Christiferae Matris fratres conatibus atris

Infaustis laceras; nil proficis, attamen erras.

Qui mox per saltum tendis tantillus in altum,

Ursorum saltu pereasque propheta Baal tu

Cum quadringentis quinquagenis, quia sentis

Oppositum sancti vatis per tempora tanti,

Si non desistis ab insaniis, rogo, falsis.

Do Carmelitam tibi Thesbiten eremitam,

Do bis bissenosque senes tibi tempore plenos,

Quos ego descripsi conformiter Apocalypsi:

Ionas et Abdias, Eliseus et altus Elias,

Quos non subsannas plusquam propheta Ioannes:

Hi veteres fratresque patres vatesque priores.

Qui cultor eremi fuit est cultor paradisi,

Culmina transcendit eremi qui culmen amavit;

Quem paradisicolam reor, hic eremicola quondam,

Postea caelicolis erit hic par eminus altis,

Quem velut aurigam Domini pressisse quadrigam

Scripta canunt veterum sustentantem bene vulgum.

Inclite, salve, pater, Carmeli rector Elia:

Hunc iam nunc Mater sibi vindicat ecce Maria.

Carmeli cultor hic terrestris paradisi

Carmelique decor haec caelestis paradisi

Conformes titulo merito sunt ambo venusto.

Carmeli medio manet M quae littera primo

Dat loculo mediam mediatricemque Mariam.

Qui loca servat Adam primi, cole, frater, Eliam,

Quaeque sequentis Adam genitrix fuit, ora Mariam.

Sunt paradisicolae. Colat hoc modo sexus uterque,

Ordo virgineis binis valet iste patronis

Et paradisicolis, caeli terraeque colonis.

Organa virginea duo nam terris habuerunt,

Corpora caeligena non incinerata fuerunt

Nec modo sunt vel erunt. Retinent quae tunc tenuerunt.

Est in symbolicis facilis transitio binis:

Proxima certe Deo facit incorruptio Christo.

Mel tenet in medio dulcissima dictio pulchro

M quoque fit prima tibi nominis ecce Maria,

Quae modo mellitae conducis commoda vitae.

Mellificant ut apes eremi dulces tibi vates

Et vatum nati simul undique vaticinati

Quos vivi fontis dulcis per iuga montis

Pascit et insignit: suavissima pectora gignit.

Fercula virgineis animalia talia membris.

Condunt egregiis patribus: favos bene mellis:

Conveniens iustis cibus hic, iunctisque locustis.

Fit cibus iniustis fel, sic reor, ira perustis.

Multa stupenda scias precibus quae fecit Elias:

Multiplicat oleum, far; pastorem sibi corvum

Senserat; obfirmans caelum, post haec pluvias dans,

Quinquagenarios sternens prece consona binos.

Non datur atque cibus hominum plerisque diebus:

Tunc subcinericiis panibus fotus quoque limphis

Per loca multorum graditur vi certe ciborum,

Vivificans natum Sareptanaeque necatum.

Qui, quadringentis quinquagenisque prophetis

Falsis prostratis, recolit vir vim Deitatis;

Stans in Carmelo, de ferventi scio zelo

Cum Domino loquitur: servit caelum sibi dans ur.

Per quem fit Syris Azahel rex, alter Hebraeis,

Fert rogus hunc sursum prece quem tulit ipse deorsum.

Quod sit ubique Deus fortis, monstrans Eliseus

Effecerat sanas per sal Hiericho bene limphas,

Qui vatum natis coloquintida morbificatis

Per far divinam dedit exhaustis medicinam;

Multiplicando panes centum satiavit inanes,

Fecerat et ferrum per aquas comprehendere lignum;

Palliolo divisit aquas; prece convocat ursas

Pro fatuis pueris, iuste vi diva necandis.

Mundificans Naaman Giezi dedit undique lepram,

Multiplicans oleum, Syrum populum prece caecum

Reddidit, et Syris ter praedixit mala victis.

Dixit Samariae: solveris ab obsidione;

Dans vitae natum Sunamitis, et bene gratum

Regibus aridulis donum pluviis reditivis;

Mortuus extinctum dans contactu redivivum.

Qui Carmelitam te scis, tetram fuge vitam,

Nomina si sentis: ex ter tribus est elementis

Vox tua: tres primae sunt car; tres immediate

Mel formant mediae; tres dant etiam, reor, immae,

Optime frater, ita: sonat affirmatio trita.

Vult car quod careas carie, stans in caritate,

Sit mens mellita memorans virtute polita.

Te firmes per ita: sit et affirmatio vita.

Pro directore toto corde simul ore

Supplica ferventer libensque vel indesinenter,

Armavit gladiis qui te quibus obvia sternis.

Hac ope plus opibus opus est opus hoc operanti

Quod prosis precibus operam tantam tibi danti.

ACROSTICA

I.

C nota candoris

A disputat alpha prioris

R quod sit rite populi pia regula vitae

M tibi Mariam dabit

E liseum vel Eliam

L nota viva Dei bona demonstrat iubilaei

V ult virgineis, reor, invigilare trophaeis

S dat supernae professis commoda vitae.

 

II.

Candida candori contermina clara colori

Altitonantis apex animaequior altior auspex

Rectri regalis rata regula religionis

Maxima magnificat magnis magnalia monstrat

Eminet exiguis ens excellentior egris

Lampas laetitiae lucens lucidissima lege

Victrix virgineam vitam venerare venustam

Stat supernali scola subveniendo sodali

 

III.

C sonat in caelum, C columbamque Cyrillum

A canit Abdiam, divam sapit ille sophiam

R mihi reginam signat mundi medicinam

M dat magnificum caput et magnum tibi vatum

E dabit elisios in Eden pulchros tibi campos

Libanus atque per L candens linguas facit ut mel

Vates veteres in Carmelo residentes

Salvificos canit S prior est in vita superstes

 

IV.

In voce Carmeli quasi sit pia filia caeli

Sunt simul Eliae, sunt grammata quinque Mariae

Montis septenis genitivus ex elementis

Bis bini rivi sunt hii quasi tot genitivi

Nunc de septenis aliis vel quinque figuris

Fac tot eximios rogo detractor genitivos:

Ecce Maria Deum parit, est felix genitivus

Nil gignunt alii praeterquam semina caeli.


Medieval Carmelite Heritage