IV. LA CRONICA "UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS"

Qualiter et quomodo et quo tempore

ordo beatae mariae de monte carmeli sumpsit exordium, secundum quod apertissime declaratur in historia ierosolymitana et in speculo invenitur et in chronica romana

Universis christifidelibus, exordium fratrum ordinis beatae Mariae de monte Carmeli scire volentibus, innotescat per praesentes, quod a tempore Eliae et Elisei prophetarum, montem Carmeli devote inhabitantium, sancti patres Veteris Testamenti, eiusdem montis solitudinis pro contemplatione caelestium veri amatores, iuxta fontem Eliae in sancta poenitentia, sanctis successibus incessanter continuata, ut veri prophetarum filii expectantes redemptionem Israel, usque ad incarnationem Domini sunt laudabiliter conversati.

Et anno ab incarnatione Domini 30, baptizato Domino Iesu Christo a Ioanne et docente, multi fratres eiusdem ordinis ascenderunt Ierusalem et habitaverunt iuxta portam, quae postea secundum quosdam dicebatur beatae Annae, ut eum, quem de libris patrum suorum in carnem venturum didicerant, audirent docentem et viderent miracula facientem. De quibus legitur in Actibus apostolorum: "Erant in Ierusalem habitantes viri religiosi", etc.

Et quidem anno a passione Domini 45, regnante Romano imperio, tempore Titi et Vespasiani imperatorum, apud Ierusalem in Porta Aurea religiose consederunt, anno imperii Vespasiani septimo.

Anno etiam post passionem Domini 45 Titus et Vespasianus, imperatores Romanorum, cum ingenti exercitu, ut mortem Christi vindicarent, anno sui imperii septimo, Ierosolymam et populum Iudaicum captivantes, praedictos filios prophetarum honoratos muneribus propter reverentiam Christi illaesos dimiserunt, sicut in Historia Ierosolymitana apertissime declaratur.

Quorum successores, exemplum sanctae conversationis posteris relinquentes, "circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et in cavernis terrae" usque ad annum Domini 1200 Deo devotissime famularunt.

Unde tempore beati Petri Antiochiae ecclesiae cathedrati ipsi in circumquaque regione adiacenti locis diversis pro fide catholica insistebant.

Nec multum post quidam Ioannes, patriarcha Ierosolymitanus, frater de religione praedicta, statuit illis regulam, olim a beatis patribus Paulino successive et Basilio viris religiosis editam in posterum observandam.

Processu vero temporis Albertus, Ierosolymitanus patriarcha, dispersos fratres in unum collegium congregavit atque sub obedientia unius eorum omnibus vivere constituit tempore sempiterno.

Continuation of Ms. c

Anno igitur Domini 1200 Albertus praedictus congregatis fratribus in unum collegium regulam scripsit, quam idem regulam papa Innocentius III anno pontificatus sui decimo septimo confirmavit.

Anno Domini 1226 ab Honorio confirmata est.

Anno Domini 1241 ab Vrbano confirmata.

Anno Domini 1244 confirmataque privilegiabatur idem ordo multis privilegiis a Clemente papa IV.

Anno Domini 1248 confirmatur ab Innocentio papa IV; et haec confirmatio continet correctionem, declarationem et mitigationem regulae.

Anno Domini 1267 confirmatur ab Alexandro papa IV.

Anno Domini 1274 reservatus est ordo praedictus a Gregori papa X in concilio Lugdunensi.

Anno Domini 1287 facta fuit mutatio mantelli varii coloris in cappam albam, in festo sanctae Mariae Magdalenae. Et haec mutatio facta est per Honorium papam IV. Et eodem anno fuit capitulum provinciale Angliae Lincolniae, ubi fratres nostri mutaverunt cappas.

Anno Domini 1289 confirmatur a Nicolao papa IV.

Idem ordo etiam a Bonifatio papa VIII in Sexto Decretalium remoto omni ambiguo, in statu non "solito", sed "solido" stabilite est confirmatus. Et mutatio mantelli ab eodem per bullam apostolicam fratribus inde confectam gratiose confirmatur.

Continuation of Ms. f

Anno Domini 1200 Albertus patriarcha Ierosolymitanae ecclesiae Innocentii papae III legatus, saepedictos filios prophetarum, per totam terram promissionis dispersos, in unum congregavit, scribens eis regulam, quam idem Innocentius III anno sui pontificatus 5 decimo septimo confirmavit.

Iste Albertus mortuus fuit ante concilium Lateranense per unum annum, et sepultus Accon vel Ierosolymis.

Et hiis patet quod Carmelitae habuerunt regulam ante Praedicatores per 16 annos, et ante Minores per 23 annos. Nam anno 10 Domini 1203, pontificatus Innocentii III anno sexto, incepit ordo Praedicatorum, et anno Domini 1223 incepit ordo Minorum; et confirmabatur ordo et regula Praedicatorum ab Honorio III anno Domini 1216, ordo Minorum anno Domini 1223.

Praedictum vero concilium Lateranense celebravit Innocentius III pontificatus sui anno decimo octavo, mense novembri.

Anno Domini 1226 confirmatus est idem ordo Carmelitarum et regula renovata ab Honorio papa III, antedicti Innocentii III successore immediato, pontificatus sui anno decimo.

Anno Domini 1241 innovabatur et confirmabatur eadem regula ab Urbano papa III, pontificatus sui anno secundo.

Anno Domini 1244 privilegiabatur idem ordo multis privilegiis et eadem regula confirmabatur a Clemente papa IV pontificatus sui anno secundo.

Anno Domini 1248 confirmabatur idem ordo ab Innocentio papa IV, pontificatus sui anno quinto; et haec confirmatio continet correctionem, declarationem et mitigationem regulae praedictae.

Anno Domini 1257 confirmabatur idem ordo et privilegiis muniebatur ab Alexandro papa IV, pontificatus sui anno septimo.

Anno Domini 1274 reservatus est ordo praedictus a Gregorio X in concilio Lugdunensi, pontificatus sui anno quarto, 10 kalendas aprilis.

Anno Domini 1289 innovabatur regula et privilegia dicti ordinis a Nicolao papa IV confirmabantur, pontificatus sui anno primo.

Continuation of Ms. t

Anno igitur Domini 1226 confirmatus est praedictus ordo et regula renotata et confirmata ab Honorio papa III, successore Innocentii papae III, sui pontificatus anno octavo.

Anno igitur Domini 1241 confirmata fuit a domino Clemente IV eadem regula et ordo, et multis privilegiis decorata, pontificatus sui anno secundo; ubi confirmatio continet correctionem et declarationem et mitigationem regulae supradictae.

Anno Domini 1257 confirmatus est et munitus idem ordo ab Alexandro papa IV, pontificatus sui anno septimo.

Anno Domini 1290 confirmatur regula et privilegia conceduntur a Nicolao papa IV, pontificatus sui anno primo.

Item idem ordo a Bonifatio papa VIII in Sexto Decretaliun remoto omni ambiguo in statu non "solito" sed "solido" et stabili est confirmatus. Et mutatio mantelli varii coloris in cappas albas, per praedecessorem suum Honorium papam IV factam, ab eodem auctoritate apostolica per bullam per confirmationem perpetuis temporibus duraturam confirmatur anno Domini 1287; quas quidem cappas albas fratres ordinis praedicti primo receperunt in capitulo generali in Monte Pessulano celebrato in festo beatae Mariae Magdalenae, anno Domini praenotato.

Item idem ordo exemptus fuit et confirmatus a Iohanne XXII, 3 idus martii, pontificatus sui anno primo, anno vero Domini 1316. Privilegium dictae exemptionis impetravit et habuit reverendus magister Gerardus de Bononia, prior generalis dicti ordinis; et fuit primus magister Parisiensis.

Item etiam ordo habuit privilegium conservatorum a supradicto Iohanne papa XXII, kalendis maii, pontificatus sui anno tertio, anno vero Domini 1318. Impetravit privilegium reverendus magister Guido de Perpiniano, praedicti ordinis prior generalis, qui postea assumptus fuit per supradictum dominum Iohannem papam in Maioricarum episcopum.

Item etiam dictus ordo habuit privilegium de confessionibus et praedicationibus ac liberis sepulturis, ut habent ordines Praedicatorum et Minorum, a saepedicto domino Iohanne papa XXII, 11 kalendas decembris. Quod privilegium impetravit reverendus magister Sibertus de Gelre, prior provincialis provinciae Alamaniae Superioris ordinis supradicti.

Continuation of Ms. N

Quam regulam Alexander papa III natione Senensis qui coepit anno Domini 1160 confirmavit post solemne concilium per ipsum Turonis in regno Franciae celebratum anno Domini 1180.

Innocentius III natione Campanus qui coepit anno Domini 1197, qui sextus successit Alexandro papae praedicto, eandem regulam confirmavit anno Domini 1198. Tempore vero huius Innocentii sanctus Dominicus in civitate Tolosana ordinem Praedicatorum primus incoepit anno Domini 1207. Similiter et beatus Franciscus qui ante conversionem vocabatur Ioannes tempore eiusdem Innocentii papae III apud Assisium ordinem fratrum Minorum incoepit anno Domini 1210.

Deinde Honorius papa III natione Romanus qui coepit anno Domini 1216 dictam regulam beatae Mariae virginis de monte Carmeli innovavit et confirmavit pontificatus sui anno decimo, videlicet anno Domini 1226, et confirmavit ordines Praedicatorum et Minorum primus.

Verum quia praedicta regula ordinis beatae Mariae virginis erat nimis gravis eis, nec in villis nec in civitatibus habitare licebat, idcirco Innocentius papa IV natione Ianuensis de comitibus Lavaniae qui coepit anno Domini 1243, in concilio Lugdunensi per venerabiles patres dominum Hugonem de sancto Theodoro presbyterum cardinalem et dominum Wilhelmum Anteradensem episcopum praedictam regulam mitigare fecit ac corrigi, ac et ipsam mitigatam sub bulla sua confirmavit anno Domini 1247.

Eadem regula et idem ordo multis privilegiis decorabatur a domino Clemente papa IV natione Provinciali de Villa sancti Aegidii, qui coepit anno Domini 1264, pontificatus anno secundo, ubi et confirmatio continet correctionem et declarationem et mitigationem regulae supradictae, anno Domini 1266.

Confirmatus est etiam idem ordo ab Honorio papa IV natione Romano de Sabellensibus, qui coepit anno Domini 1285, qui dedit nobis cappas albas; quas quidem cappas albas fratres ordinis praedicti primo receperunt in capitulo generali in Monte Pessulano celebrato in festo beatae Mariae Magdalenae anno Domini 1287.

Confirmatus et munitus idem ordo est ab Alexandro papa IV pontificatus sui anno septimo.

Anno Domini 1289 novabatur, et privilegia ordinis innovabantur a Nicolao papa IV, pontificatus sui anno primo.

Idem etiam ordo a Bonifatio papa VIII natione Campano de Anagnia civitate, qui coepit anno Domini 1294, inde Sexto Decretalium remoto, sine omni ambiguo in statu non solito sed solido stabiliter est confirmatus. Mutatio mantelli varii coloris in cappas albas per praedecessorem suum Honorium papam IV facta, ab eodem auctoritate apostolica per bullam inde confectam perpetuis temporibus duraturam secundo confirmavit anno Domini 1297. Qui nobis etiam in urbe Romana ecclesiam sancti Martini papae in Montibus tradidit; qui captus est ante mortem suam Ananiae, tamen Romae <mortuus> ac ibidem sepultus.

Idem etiam ordo exemptus fuit et confirmatus a Ioanne papa XXII natione Franciensi de Caturco civitate, qui coepit 7 idus augusti in Sabbato anno Domini 1316, 3 idus martii pontificatus sui anno primo, videlicet anno Domini 1316; quod privilegium dictae exemptionis impetravit et habuit reverendus magister Gerardus de Bononia prior generalis dicti ordinis, et fuit primus magister Parisius.

Idem etiam ordo habuit privilegium conservatorum a supradicto Ioanne papa XXII, 6 kalendas maii pontificatus sui anno tertio, videlicet anno Domini 1319, quod privilegium impetravit reverendus magister Guido de Perpiniano, praedicti ordinis prior generalis, qui postea assumptus fuit per supradictum Ioannem papam XXII in Maioricarum episcopum.

Idem etiam ordo habuit privilegium de confessionibus et praedicationibus ac liberis sepulturis ut habent ordines Praedicatorum et Minorum, a saepedicto domino Ioanne papa XXII, 11 kalendas decembris, pontificatus sui anno undecimo. Quod privilegium impetravit reverendus magister Sibertus de Gelre, prior provincialis Alamaniae Superioris ordinis nostri supradicti.


Medieval Carmelite Heritage