VII. LA CRÓNICA DE JUAN DE VENETTE

Qualiter respondendum sit quaerentibus

Quomodo et quando ordo noster sumpsit exordium,

Et quare dicitur fratres ordinis beatae mariae de monte carmeli

Cum quidam fratres nostri ordinis iuniores quaerentibus a quo vel quomodo ordo noster sumpsit exordium, vel quare dicimur fratres ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, nesciant satisfacere competenter, hinc est quod in scriptis pro eis formam talibus relinquentes volumus respondere.

Dicimus autem veritati testimonium perhibentes, quod a tempore Eliae prophetae et Elisei, eius discipuli, montem Carmeli, qui ab Achon non longe distat, devote inhabitantium, multi sancti patres tam veteris quam novi testamenti, solitudinis eiusdem montis pro contemplatione caelestium veri amatores, ibidem iuxta fontem Eliae in sancta poenitentia sanctis successibus continuata, sunt proculdubio laudabiliter conversati.

Quorum successores post incarnationem Domini nostri Iesu Christi ibidem oratorium in honore beatissimae Mariae virginis construxerunt et ipsius titulum elegerunt, et ob hoc "Fratres ordinis beatae Mariae virginis de monte Carmeli" deinceps per apostolica privilegia sunt vocati.

Quos Albertus, Ierosolymitanae ecclesiae patriarcha et sedis apostolicae legatus, in unum collegium congregavit, scribens eis certam regulam ante concilium Lateranense, postea a pluribus summis pontificibus approbatam. Et tam ipsam quam dictum ordinem et titulum sub bullarum suarum testimonio approbantes devotissime confirmarunt.

In cuius regulae et ordinis professione nos eorum sequaces usque in hodiernum diem, auxiliante Virgine benedicta, in diversis mundi partibus Domino famulamur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Sequitur paraphus diffusius tractans dicti ordinis originem, et primo qui fuerunt eorum primi fundatores

Paraphus I

Verum si diffusius scire delectet dictorum fratrum et eorum religionis exordium et originem, et qui fuerunt eorum primi fundatores, hic et sequentes paraphi liquidius declarabunt.

Dicimus enim veritatem prosequendo, quod primi fundatores huius sanctae religionis fuerunt Elias Thesbites propheta et Eliseus, eius discipulus. Unde beatus Hieronymus in epistula ad Paulinum: "Noster", inquit, "princeps est Elias, noster dux est Eliseus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agro et solitudine, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Iordanis". Et Ioannes Cassianus dicit: "Sic decet", inquit, "religiosum incedere, sicut constat ambulasse eos, qui in veteri testamento professionis huius fundavere primordia, Eliam scilicet et Eliseum; quod etiam scripturarum auctoritate monstratur".

Nam Elias Thesbites fuit, filius Sabacha, ex tribu Aaron. Qui quidem Elias cum Eliseo montem Carmeli inhabitasse legitur, ut patet 3 Regum. De ipso etiam legitur in Historiis scholasticis, quod ante eius ortum pater suus vidit in somnis viros candidatos se salutantes, praesagium futurorum, designans quales imitatores eius filius habere deberet in posterum.

Hic Elias discipulum habuit, primo videlicet Eliseum, filium Saphat. Quem cum Elias in ministrum et discipulum nutu Dei vellet recipere, misit Elias pallium suum super eum. Qui statim relictis bobus suis et agris cucurrit post Eliam, dicens: "Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te". Quod et factum est.

Huius etiam societatis fuit sanctus Ionas propheta, ut dicit Hieronymus in prologo eiusdem. Qui fuit filius mulieris Sareptanae quem suscitavit Elias. Hunc puerum dimisit Elias in Bersabee Iuda, ut fugeret per desertum a facie Iezabel, quae ipsum occidere nitebatur, ut habetur in 3 libro Regum.

Abdias etiam propheta, qui pavit centum prophetas in speluncis et specubus, quando impiissima Iezabel iusserat occidi prophetas Domini. Qui etiam fuit dux ille tertius qui scribitur accessisse ad Eliam in monte Carmeli, cui pepercit Elias cum quinquaginta servis. Tandem, secundum Hieronymum in prologo eius, relicto regio obsequio factus est Eliae discipulus et deinde propheta sanctus. Similiter et beatus Ioannes Baptista ad imitationem eorum elegit habitare aliquando super flumen Iordanis propter sanctitatem eius quem Elias et Eliseus transierunt sicco pede, et divisus fuit fluvius ad tactum pallii eorundem. Nam ut dicit Magister in Historia tripartita: "Corpus beati Ioannis Baptistae fuit sepultum inter corpora Elisei et Abdiae per manus discipulorum suorum, tamquam eorundem devotionis et solitudinis frater et professor". Unde Isidorus 7 Etymologiarum dicit: "Religiosi coenobitae imitantur apostolos, eremitae vero Ioannem Baptistam et Eliam".

Sequitur de loco ubi ordo iste dicitur incepisse

Paraphus II

Huius igitur sanctae religionis professores loca, quae dicti sancti patres et prophetae Elias et Eliseus frequentarunt, in sancta poenitentia ipsorum vestigiis inhaerendo, pro contemplatione caelestium elegerunt, et specialiter locum illum sanctum qui mons Carmeli dicitur. Non illum Carmelum in quo latuit David cum fugeret a facie Saul, qui Carmelus situs est trans Iordanem, iuxta desertum solitudinis, ubi fuit habitatio Nabal, viri stulti; sed illum Carmelum ubi habitavit Elias et Eliseus, qui est situs in maritimis, distans a civitate Achon 4 miliaribus.

In hoc sancto monte Carmeli prohibuit Elias prophetas Baal interfici, ne profanaretur et pollueretur mons et locus sanguine eorundem. "Mons", inquit, "sanctus est".

Errores etiam ibidem contra legem exstirpavit, et populum Israel divino suffragante praesidio in fide reformavit. Et haec omnia patent 3 libro Regum. Locum autem et vitam professorum eius describens Magister in Historia tripartita, 1 libro, dicit sic: "Viri sancti saeculo renuntiantes, variis desideriis et affectionibus tracti ac fervore religionis accensi, eligebant sibi loca proposito suo ac devotioni magis convenientia. Aliqui ad exemplum et imitationem sancti viri et solitarii Eliae prophetae in monte Carmeli, et maxime in parte illa quae supereminet civitati Porphyrianae, quae hodie Cayphas nuncupatur, quae pars fons Eliae dicitur, non longe a monasterio beatae virginis Margaretae, vitam solitariam ducebant, in alveolis modicarum cellularum tamquam apes Domini dulcedinem mellificantes". Haec ille.

Idcirco "de monte Carmeli" haec religio usque in hodiernum diem consuevit ab omnibus appellari.

Sequitur de tempore quo fidem susceperunt catholicam

Paraphus III

Tunc abscesserunt tenebrae, lux venit in mundum. Audierunt Dominum nostrum Iesum Christum praedicantem. Qui religiose fidem catholicam suscipientes in Christo baptizati sunt. Unde in Chronicis Romanis legitur sic: "Tempore praedicationis Domini nostri Iesu Christi fratres de monte Carmeli accesserunt. Et quidam illorum anno 7 a passione Domini, regnante Romano imperio, ante tempora Titi et Vespasiani imperatorum, apud Ierusalem in Porta Aurea religiose consederunt. Ubi tempore beati Petri apostoli Antiochiae ecclesiae cathedrati ipsi in circumquaque regione adiacenti diversis locis catholice pro fide insistebant".

Sequitur de titulo eorum

Paraphus IV

Ipsos autem titulo beatae Mariae virginis decuit appellari, qui primi in sancta virginitate ac paupertate voluntaria seipsos dedicasse leguntur. Unde beatus Hieronymus in epistula ad Eustochium De virginitate servanda dicit sic: "In antiqua lege sola erat benedictio liberorum". Et subdit: "Paulatim vero increscente segete messor immissus est virgo Elias, virgo Eliseus, virgines multi filii prophetarum".

Nam et Elias fuit de stirpe Aaron, de qua et Virgo gloriosa sumpsit originem. Virga ergo Aaron floruisse ac amygdala protulisse dicitur, quia virginitas sterilis in sanctis patribus, in virgine Mariae rore gratiae fecunda floruit ac dilatantibus foliis ad augmentationem divini cultus regina virginum in professoribus suis fructum gratissimum dicitur protulisse, secundum quod Isaias de ipsa prophetavit dicens: "Data est ei gloria Libani, decor Carmeli et Saron".

Unde sponsus ecclesiae dominae praeeminentiam considerans sibi magisterium huius sanctae professionis attribuendo dicit: "Caput tuum ut Carmelus", Canticorum 8.

Ipsa etiam virgo Maria gloriosa personaliter in illo sancto monte Carmeli cum ceteris virginibus religiosis dicitur frequentasse, tam propter ipsius loci sanctitatem, quam aliorum locorum sanctorum vicinitatem; distat enim a civitate Nazareth solum per tria miliaria. Decebat ergo ut mater virtutum locum tantae sanctitatis et devotionis et filios per suam sanctam praesentiam decoraret. Eapropter fratres ipsi tempore quo Ecclesia per Iudeam et Samariam aedificabatur, post ascensionem Domini non multum post in eodem monte Carmeli iuxta fontem ubi habitavit Elias oratorium in honore beatae Mariae virginis devotissime construxerunt.

Deinde processu temporis cum ordo beati Benedicti multiplicari cepisset, quidam monachi ordinis sancti Benedicti in dicto monte Carmeli ex devotione habitare volentes capellam in honore beatae Margaretae virginis et martyris construxerunt. Idcirco ut isti monachi ab illis fratribus discernerentur, tam ipse locus eorum, qui fons Eliae dicitur, quam ipsi fratres ab omnibus "Fratres beatae Mariae virginis" appellantur. Unde et sancta sedes apostolica, praemissis rationibus diligenter inspectis, huic religioni titulum beatae Mariae virginis de monte Carmeli per suas litteras sollemniter appropriare decrevit.

Eia ergo, devoti in Christo fratres, gaudete in Domino et exultate, qui florem pulchritudinis et virginitatis titulum obtinere prae aliis meruistis.

Sequitur de habitu eorum

Paraphus V

Nunc autem de habitu ipsorum fratrum aliqua prosequamur. Sciendum quod a tempore quo raptus est Elias, ut habetur 4 libro Regum, ubi legitur quod assumptus fuit vivus in curru igneo et raptus in caelum atque, ut creditur, reservatus est una cum Enoch in paradiso terrestri, ambo ibi viventes usque ad adventum Antichristi. Et tunc sunt fidem catholicam contra ipsum viriliter defensuri et ab eodem Antichristo sunt in Ierusalem occidendi, et sic glorioso martyrio coronandi, deinde post tres dies cum dimidio, ut creditur, resurgentes, assumentu

ur ad gloriam beatorum, 9 ab ipso igitur tempore quo raptus est sic Elias per turbinem ignis in caelum, ut dictum est, fratres de monte Carmeli in signum sanctitatis et devotionis super habitum suae professionis pallium seu chlamydem duplicis coloris gesta

re consueverant; et ipsam chlamydem carpitam antiquitus appellabant.

Modus enim omnium religiosorum, qui ortum ultra mare seu in Terra Sancta assumpserunt, ut in pluribus fuit mantellis seu chlamydibus uti, prout adhuc patet in fratribus Hospitalis sancti Ioannis, etiam in Templariis, in fratribus Bethlemitis sancti Lazari et aliis multis, qui ultra mare et in Terra Sancta suam sumpserunt originem. Sic etiam et huius religionis de Carmelo professores chlamydem gestabant. In qua erant septem partes ad invicem distinctae, totum pallium integrantes et perpendiculariter descendentes. Quarum partium erant tres nigrae seu griseae, quae tres virtutes theologicas designabant, et quattuor aliae partes erant coloris albi, quae quattuor virtutes cardinales congruentissime figurabant. Et sic propter huiusmodi pallium seu mantellum variatum seu duobus coloribus contextum diversimode et barratum, fratres ipsi in diversis mundi partibus consueverant "Barrati" a pluribus antiquitus nominari.

Barras autem illas sive colores varios credimus in huiusmodi pallio propter hoc primitus contigisse. Nam sicut habetur in 4 libro Regum, illa hora qua raptus fuit Elias in curru igneo per turbinem in caelum, clamante post eum Eliseo et dicente: "Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus", dimisit Elias pallium suum descendere per turbinem ignis ipsi Eliseo. In quo descensu credimus ipsum pallium per plicas diversas, cum iam ab Eliae corpore discessisset, cadendo et transeundo per ignis turbinem infra plicas et extra propter ignem tunc colores varios forsitan accepisse, ut sic, ubi ipsum infra plicam non tetigit ignis, in suo albo colore remanserit, extra plicam vero ad contactum ignis apparuerit aliqualiter denigratum sive rufum, et per consequens in diversis coloribus variatum.

Unde isto eodem pallio usus est postmodum Eliseus. Nam ut habetur in 4 libro Regum, ad tactum huius pallii statim post eius descensum de caelo per turbinem ignis, aquae Iordanis sunt divi sae. Et ob hoc propter pallii dignitatem tam ipse Eliseus quam multi filii prophetarum et eorum sequaces, tam etiam eremitae in monte Carmeli quam alibi in locis sanctis habitantes, ad instar pallii supradicti in signum sanctitatis et devotionis chlamydem barratam aut sic duobus coloribus variatam gestare desuper decreverunt, et specialiter fratres beatae Mariae de monte Carmeli usi sunt talibus variatis chlamydibus per longissima tempora, ut dictum est.

Nota quod Honorius concessit primo cappas albas, sed praeventus morte bulla non fuit tunc habita, sed tantummodo testimonium cuiusdam domini cardinalis amici ordinis, dictas cappas procurantis. Quas post earum assumptionem seu gestationem papa Nicolaus IV nobis benigniter confirmavit. Et de huiusmodi concessionis testimonio sunt litterae dicti cardinalis in Brugis. Iste Honorius IV fuit post papam Martinum IV creatus anno 1285. Processu vero temporis quia signum huiusmodi in partibus citramarinis, videlicet Italiae, Galliae et aliis, minus religiosum hominibus videbatur, in tantum quod propter eius varios colores in derisum a pluribus habebatur, idcirco tempore Nicolai papae IV fratres in capitulo suo generali in Monte Pessulano anno Domini 1287 in festo beatae Mariae Magdalenae celebrato, tempore fratris Petri de Amiliano tunc prioris generalis, de provincia Narbonensi, qui hoc procuraverat, pallium praedictum auctoritate dicti summi pontificis et sedis apostolicae dimittentes, cappam albam secundum visionem et somnium Sabacha, patris Eliae prophetae, de quo somnio habetur in Historiis scholasticis, 4 Regum 2, in signum suae religionis et professionis de cetero gestandam uniformiter et unanimiter assumpserunt, scapulari tamen, quod olim caputium aliquando vocabant, ut prius reservato pro speciali habitu sui ordinis et retento.

Qua de causa religiosi canonici ordinis Praemonstratensis contra fratres praedictos indignationem nimiam habuerunt, dicentes quod fratres habitum ipsorum in eorum detrimentum et vituperium acceperant et gestabant, quoniam et ipsi similiter cappis albis induuntur. Et propter hoc dicti canonici fratres ipsos in Romana curia vocantes, gravibus querelis et litigiis per magna tempora vexaverunt. Tandem fratribus praedictis in dicto placito auxiliante Domino praevalentibus, et dictis canonicis post graves labores eorum et expensas ab intento frustratis similiter et privatis, concessum est eis per curiam seu per sedem apostolicam, ut ipsi canonici per totum ordinem suum in recompensationem tam expensarum quam capparum albarum sic a fratribus de Carmelo noviter assumptarum, in suis refectoriis diebus a iure non prohibitis carnibus vesci liceat; nam antea eos in refectorio, ut dicitur, carnes comedere non licebat.

Sequitur de regula dictorum fratrum, et unde et a quo eam habuerunt, et qualiter est confirmata

Paraphus VI

Nunc autem quam regulam dicti fratres de Carmelo tenent et qualiter confirmatam, liquide videamus.

Regula enim eorum et modus vivendi qui a principio nascentis Ecclesiae inolevit, necnon poenitentia ac religiosa vita quam ipsi primitus professi sunt, multis stuporem induxit, ut non solum difficile, immo etiam quasi impossibile vitam illorum imitari ab homine videatur. De quibus Ioannes Cassianus, libro 2 De institutis monachorum, dicit: "Cum in principio et in primordiis Ecclesiae pauci quidem, sed probatissimi censerentur a beatae memoriae evangelista Marco normam suscipere, non autem solum secundum communem vitam ab apostolis in Actibus apostolorum traditam, ut scilicet haberent omnia communia et dividerentur prout unicuique eorum opus esset, verum etiam his multo sublimiora cumularent. Etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca agebant vitam tantae abstinentiae rigore districtam, ut esset stuporis tam ardua conversationis eorum professio". Haec ille.

Unde de religione praedicta quidam frater, Ioannes nomine, Ierosolymitanus patriarcha, ut scribitur in Chronicis Romanis, bene supra allegatis, praedictis fratribus suis de Carmelo, regulam certam non habentibus, eis regulam a beatis patribus Paulino successive et Basilio viris religiosis editam ac postea in sacro canone, videlicet 18, q. 2, c. "Perniciosam" sollemniter approbatam, dedit in posterum observandam.

Processu vero temporis fuit in Antiochia quidam patriarcha, nomine Aymericus Malafayda, natione Lemovicensis, de villa quae dicitur Salannacum; qui tempore suo delevit errorem Maronitarum, qui a Marone vel Merone haeretico dicebantur. Illi autem haeretici morabantur prius iuxta iugera Libani in errore de duplici voluntate in Christo quingentis annis. Hic autem venerabilis patriarcha Antiochenus, praedictorum fratrum de monte Carmeli laudabilem conversationem attendens, ante subversionem civitatum Antiochiae, Tripolis et Damasci, quae per terrae motum asseritur contigisse tempore Alexandri papae III, fratres ipsos multum specialiter in Domino nutriebat. Et in scriptis vitam et modum vivendi eorum redigens, separatim in cellulis per totum montem Carmeli heremitico modo habitantes, sub cura unius adunavit et per professionis vinculum colligavit, et ut "Fratres eremitae beatae Mariae virginis de monte Carmeli" ex tunc vocarentur ordinavit, ac in mente sua disposuit praedicta omnia per sedem apostolicam facere confirmari.

Inter quos praedictus Antiochenus patriarcha habuit nepotem suum, virum religiosum, sanctum et famosum; quem in primum priorem eis instituit.

Quibus postmodum fratribus, sic sub uno priore ordinatis Albertus, Ierosolymitanus patriarcha, apostolicae sedis legatus, eos dispersos, sicut dicitur in Chronicis Romanis, in unum collegium congregavit atque sub obedientia unius ipsos in communi vivere instituit tempore sempiterno.

Necnon ante concilium Lateranense per magna tempora, videlicet anno Domini 1160, praedicta quaedam de regula beati Basilii salubria, et specialiter illa quae erant de substantia voti accipiens, et alias quasdam observationes satis graves, quae tamen pro statu praedictorum fratrum videbantur expedire, interserens, certam regulam, ad instar supradictae magis mitigatam, eis scripsit, et eam iniunxit eis firmiter observandam. Et hanc regulam sic postremo ab eodem patriarcha Alberto editam et traditam, quamplurimi summi pontifices confirmarunt.

Prima regulae confirmatio

Nam hanc Alberti patriarchae Ierosolymitani regulam Alexander papa III confirmavit post sollemne concilium per ipsum Turonis in regno Franciae anno Domini 1176 celebratum, pontificatus sui anno 21.

Secunda regulae confirmatio

Innocentius vero papa III, natione Campanus, qui sextus successit Alexandro papae praedicto, pontificatus sui anno primo dictam regulam confirmavit, anno Domini 1198.

Hic nota de ortu ordinis fratrunt Praedicatorum et Minorum

Tempore vero huius Innocentii papae III beatus Dominicus in civitate Tolosana ordinem fratrum Praedicatorum primus incepit. Similiter et beatus Franciscus, qui antea Ioannes vocabatur, tempore eiusdem papae Innocentii III apud Assisium ordinem fratrum Minorum primitus incohavit.

Tertia regulae fratrum de Cannelo confirmatio

Deinde Honorius papa III anno pontificatus sui primo praedictam regulam confirmavit, anno Domini 1217. Qui quidem eodem anno confirmavit ordinem fratrum Vallescolarium, et similiter ordines fratrum Praedicatorum et Minorum, qui nondum fuerant confirmati.

Quarta regulae confirmatio

Post hunc successit papa Gregorius IX, qui pontificatus sui anno primo regulam eandem dictorum fratrum beatae Mariae de Carmelo confirmavit. Et hoc idem fecit Innocentius papa IV.

Sequitur dispersio fratrum de loco sancto prima

Post haec autem anno Domini 1228 propter paganorum insultus praedicti fratres ab illo loco suo de monte Carmeli dispergi per mundi regiones varias sunt compulsi, sicut dicit Vincentius libro 31, c. 22.

Sequitur mitigatio regulae praedictae per dominum Innocentium papam IV

Verum quia praedicta regula fratrum ordinis beatae Mariae de monte Carmeli gravis erat, nec eis in villis et civitatibus habitare licebat, idcirco Innocentius papa IV in concilio Lugdunensi, anno Domini 1248 kalendis octobris celebrato, ad supplicationem duorum de dictis fratribus, Raymundi videlicet et Petri, prout apparet in registro sive bulla dicti Innocentii, ad eum de Terra Sancta venientium, per venerabiles patres, fratrem scilicet Hugonem de sancto Theodoro, tituli sanctae Sabinae presbyterum cardinalem, qui erat de ordine Praedicatorum, et per dominum Guillelmum, Anteradensem episcopum, praedictam regulam mitigari fecit et corrigi, ac ipsam mitigatam sub bullae suae testimonio confirmavit. Quam sic mitigatam, correctam et confirmatam ex tunc usque in hodiernum diem dicti fratres humiliter profitentur.

Quam etiam regulam Alexander papa IV, Urbanus IV, Clemens IV, Gregorius X similiter confirmarunt.

Nicolaus etiam IV dictam regulam confirmavit et concessit et approbavit eis cappas albas iam assumptas et per Honorium papam ante concessas; de quibus fit mentio supra parapho De habitu eorum.

Sequitur qualiter disponuntur fratres et ordo in statu solido permanere

Et quia in dicto concilio Lugdunensi dominus papa dictum ordinem in suo statu manere concessit, dicens: "Carmelitarum ordinem in suo statu permanere concedimus, donec Romanus pontifex aliter, Deo providente, ordinaret", idcirco Bonifatius papa VIII libro Sexto decretalium, rubrica De religiosis domibus, c. "Religionum diversitatem", approbando statum et confirmationes dicti ordinis, certam et expressam de ipsis voluit facere mentionem, dicens quod eius institutio, sicut verum est, dictum concilium generale praecessit. Et ideo totam illam clausulam illius concilii Lugdunensis "donec Romanus pontifex" etc. resecavit, et dictum ordinem ad firmum et solidum statum, quem prius a sede apostolica habuerat, reposuit et reduxit, dicens: "Carmelitarum ordinem in solido statu volumus permanere", id est firmo et stabili secundum omnes glossas.

Sequitur de exemptione dicti ordinis et aliis gratiis eis concessis

Paraphus VII

Ioannes vero papa XXII anno Domini 1316, 3 idus martii, pontificatus sui anno primo, tempore magistri Gerardi de Bononia tunc prioris generalis, qui fuit primus doctor in theologia de fratribus dicti ordinis, praefatum ordinem similiter confirmavit et fratribus ac ordini exemptionem dedit et concessit quamplurimum gratiosam, volens ut dictus ordo, fratres et loca eorum atque bona si quae essent, soli Romano pontifici subiacerent. Et tangens illud ius sexti decretalis dicit: "Sacer ordo vester, in agro Domini divina dispositione plantatus, et gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli" etc. Et subdens ad propositum dicit: "Nos autem ad dictum ordinem, quem in statu firmo, solido et stabili decrevimus et volumus permanere, apostolicae considerationis intuitum dirigentes" etc.

Hic etiam papa Ioannes privilegium conservatorum extra regnum Franciae dumtaxat, tempore magistri Guidonis, tunc prioris generalis, dedit fratribus et concessit, anno Domini 1319.

Et iterum idem papa Ioannes decretalem Bonifatii quae "Super cathedram" etc. incipit, dicto ordini per privilegium ex integro applicavit anno Domini 1326, tempore magistri Ioannis de Alerio, tunc prioris generalis, volens fratres dicti ordinis esse pares quantum ad hoc fratribus Praedicatoribus et Minoribus quoad omnia et aequales.

Et etiam privilegium de benedictione coemeteriorum dictorum fratrum, et aliud de ordinibus suscipiendis a quocumque episcopo catholico, et multa alia privilegia sollemnia concessit dicto ordini idem dominus Ioannes papa XXII supradictus. Nam licentiam fratribus et ordini dedit Parisius, ut de loco, quem primitus in exitu villae qui dicitur "Ad Barratos" inhabitaverant, ubi nunc habitant religiosi qui dicuntur Caelestini, ad locum quem dedit eis dominus Philippus Longus, illustris rex Francorum, in platea Malberti ante crucem Hemonis Parisius se transferrent. Et nihilominus domum quam eis prius rex dederat et alia loca data et acquisita amortizari mandavit per abbatem sanctae Genovevae Parisiensis, in cuius dominio situantur, debitis tamen pecuniis abbati supradicto et suo monasterio a fratribus prius exhibitis et solutis, dicto domino rege ad haec consentiente in omnibus et iuvante.

Sequitur de sublimatione fratrum dicti ordinis et eorum studentium in studio Parisiensi per dominum Clementem papam VI

Paraphus VIII

Clemens autem papa VI, qui ante Petrus Rogeri vocabatur, monachus niger, natione Lemovicensis, dictum ordinem quamplurimis privilegiis decoravit. Nam anno Domini 1341, pontificatus sui anno primo, tempore magistri Petri Raymundi de Insula, prioris tunc generalis, de provincia Narbonensi, procurantis, ordini et fratribus concessit privilegium, volens ut fratres ad lecturam Bibliae et Sententiarum in studio Parisiensi per suum dictum ordinem praesentati, statim sine iuramento de mora temporis in studio requirenda et sine aliquo cursu ad lecturam per magistros sicut alii mendicantes cum praesentati fuerint, admittantur; quod tamen antea fieri non licebat.

Et iterum concessit, ut baccalarii dicti ordinis, qui Sententias complete Parisius legerint, secundum praesentationem dicti ordinis de biennio in biennium ad licentiam in theologica facultate, ut alii religiosi mendicantes, de rigore similiter admittantur. Nam si antea fiebat, hoc sibi fratres reputabant gratiosum.

Et iterato dictus Clemens papa exemptionem, quam Ioannes Papa XXII fratribus dudum concesserat, quamplurimum ampliavit. Nam ipse Clemens papa voluit et concessit, ut de tribus punctis quae in dicta exemptione cavebantur, ne exempti essent scilicet ratione delicti seu contractus aut rei de qua agitur, essent fratres absoluti et exempti, et quod pro eis punctis coram quocumque iudice fratres ipsi minime trahi possent.

Conservatores etiam infra regnum Franciae et extra, et multa alia privilegia ordini benigniter tribuit idem dominus papa Clemens VI supradictus, procurante priore generali memorato, et multos honores ordini fecit et personis. Nam fratrem Petrum de Betio, natione Lemovicensem, secum tenuit cum socio pro sua confessione audienda, et eum fecit Vasionensem episcopum. Sedit autem dictus dominus papa Clemens annis 11 vel circiter, et obiit in Avenione anno Domini 1352, mense decembris, die 6.

Recapitulatio praedictorum de regulae et ordinis confirmatione breviter

Et sic apparet quod praedicta regula fratrum ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, secundum suam substantiam nullatenus variata, multis confirmationibus et gratiis extitit roborata, et totus ordo similiter, quem soli Romano pontifici et soli sedi apostolicae tam in spiritualibus quam in temporalibus absque ullo medio Dei gratia voluit eadem sedes apostolica, ut dictum est, simpliciter subiacere, ac voluit ipsum ordinem sic exemptum multis privilegiis et gratiis firmiter solidare.

Sequitur de domibus fratrum ipsorum et aedificiis et de tempore quo ipsi de partibus ultramarinis se ad partes transmarinas aliquas transtulerunt

Paraphus Ultimus

Quamvis ceteros ordines haec religio praecesserit, tamen domibus et aliis aedificiis minus est ceteris dilatata, eo quod novissime, videlicet tempore beati Ludovici, regis Francorum illustrissimi, citra mare ad partes Italiae et Franciae ac alias regiones occidentales inhabitare ceperunt.

Ipsi enim in Terra Sancta, in regionibus et insulis ac civitatibus, in sancta poenitentia et servitio Iesu Christi usque ad totalem amissionem Terrae Sanctae fideliter perstiterunt. Tandem civitate Achon et aliis civitatibus et castris christianorum per manus paganorum occupatis, infideles loca praedictorum fratrum diruentes, fratres ipsos in suis oratoriis et altaribus, etiam sacris ornamentis indutos, impie ac miserabiliter trucidabant. Unde in illa desolatione loca sua aliqua relinquere compulsi sunt.

Verumtamen divina disponente clementia, quae totaliter sanctum ordinem praedictum delere noluit, beatus Ludovicus, Francorum rex supradictus, anno Domini 1250 prima vice transfretavit contra inimicos Crucis viriliter pugnaturus. Et tunc occupata per eum Damieta et aliis quamplurimis locis vi armorum, eodem temporis intervallo praedictus sanctus rex saepius adiit loca sancta, quae Dominus noster Iesus Christus sua corporali praesentia consecravit. Et tunc montem sanctum Carmeli ascendit ac locum fratrum, successorum prophetarum, ibidem latenter propter metum paganorum habitantium, fontemque Eliae et speluncam, in qua ipse Elias et alii plures sancti patres inhabitaverant, diligenter contemplatus, propter sanctitatem et conversationem eorum laudabilem, quam de eis in terra illa fama communis per christianos et peregrinos longe lateque diffuderat, humiliter visitavit.

Et cum tantae religiositatis et poenitentiae viros, et titulo beatae Mariae virginis singulariter insignitos regnum suum conspiceret non habere, disposuit aliquos ad dictum regnum suum secum deducere, ut sic de regno suo ad alia regna viros perfectos, ut consueverat, derivaret. Et tunc a priore dicti loci cum instantia fratres impetravit. Quos tamquam alter Ioseph, divina disponente providentia, ante totalem amissionem Terrae Sanctae citra mare ad partes suas secum adduxit; quos Parisius civitate sua regia collocavit.

Et sic novissime, scilicet diebus sanctissimi regis Francorum Ludovici, multiplicati citra mare in multas provincias, provinciaeque in domos, domus vero in personas multas sufficientes et idoneas, per orbem virescendo florent et florendo multum fructum afferunt ad fidei catholicae fulcimentum, exspectantes beatam spem et vitam aeternam, quam fidelibus suis daturus est Deus cui serviunt, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.


Medieval Carmelite Heritage