VIII. JUAN BACONTHORPE

Speculum de institutione ordinis pro veneratione beatae mariae

Capitulum I

Quod secundum prophetas fratres Carmeli speciatiter originem habuerunt pro veneratione beatae Mariae.

In primis attende, quod beata Maria per Carmelum decoratur et commendatur. Cum enim Isaias de Christi incarnatione prophetaret, promisit quod sola virgo ipsum foret paritura, pariterque decorem Carmeli possessura. Unde de Virgine dicitur Isaiae 35: "Solitudo florebit sicut lilium", et sequitur: "Datus est ei decor Carmeli". Sic de ea Glossa haec exponit, Canticorum 1, et Bernardus in sermone "Loquamur", dicens: "Datus est ei decor Carmeli, dum virtute Altissimi est obumbrata, et sine corruptione fecundata".

En primer lugar fíjate que la Bienaventurada María es decorada y recomendada por el Carmelo. Profetizando Isaías la encarnación, prometió que sola una Virgen lo daría aluz, y poseería simultaneamente la belleza del Carmelo. Por esto en Isaías 35 se dice de la Virgen: ALa soledad florecerá como el lirio@ y sigue Ase le ha dado la belleza del Carmelo@. Así se expone la Glossa estas palabras, Cantar 1, y Bernardo en el sermón Loquamur dice: ASe le ha dado la belleza del Carmelo, cuando fue la fuerza del Altísimo la curió con su sombra, y fecundada sin corrupción@

Per Carmelum commendatur. Salomon enim commendans pulcherrimam mulierem per Carmelum ait: "Quam pulchra es et quam decora, carissima: caput tuum ut Carmelus": Canticorum 7. Sed et haec de beata Maria canit Ecclesia.

Y porque por el Carmelo se honra y recomienda, es digno que en el Carmelo que le ha sido dado, tenga a los carmelitas que veneran especialmente.

Et quia per Carmelum honoratur et commendatur, dignum est quod in Carmelo ei dato Carmelitas habeat eam specialiter venerantes. Et sic habuit ab antiquo, nam prophetiae per facta aperiuntur. Sed et Saul in Carmelo, beatae Mariae dato, fornicem suum triumphalem, id est signum victoriae, erexit: 1 Regum 15; Elias ibi sacrificavit: 3 Regum 18, et Achab per hoc experimento ibi didicit, quis esset Deus; Eliseus ibi sedem suam collocavit: 4 Regum 4. Ecce quot prophetas et reges habuit Carmelus, eorum factis dominam loci, beatam Mariam, venerantes.

Pro veneratione quoque beatae Mariae in eius Carmelo continuanda orta est fratrum de Carmelo religio. Veneratio enim quae fit in locis sanctorum, ipsis sanctis sub Deo attribuitur, ut de veneratione dedicationis: De consecratione, d. 3, c. "Pronuntiandum". Sed licet omnes salvandi tempore prophetarum Filium beatae Mariae venturum venerati sunt, secundum Augustinum in epistola 29 ad Deogratias, fratres tamen de Carmelo tempore Eliae et Elisei venturum venerantes, in Carmelo beatae Mariae religionem suam inceperunt, ut habetur in historia de antiquitate ordinis. Ad eius igitur venerationem originem habuerunt. Et antiquis patribus ordinis de ortu eiusdem tempore prophetarum credendum est. Nam "in negotiis ecclesiarum illi potissimum in testes assumendi sunt, qui eadem negotia tractaverunt": XIV, q. 1, "Super prudentia".

Para continuar la veneración de la Bienaventurada Virgen María en su Carmelo nació la religión del Carmen. La veneración que se hace en los lugares de los santos se le atribuye a los mismos santos por Dios como en la veneración de la dedicación. ... los hermanos del Carmelo en tiempos de Elías y Eliseo comenzaron su religión en el Carmelo de la bienaventurada Virgen María, como se encuentra en la historia de la antiguedad de dicha Orden. Tuvieron por tanto origen para su veneración.

Et huic antiquae eius venerationi in Carmelo consonant prophetae. Generalis planctus prophetarum est, si Carmelus sit desertus habitatoribus, aut si eius honor ab eo auferatur: Ieremiae 2 et 4, Isaiae 16, Amos 1, Micheae 7 et Naum 1. Ergo in Spiritu Dei generaliter optant prophetae, quod post Eliam et Eliseum beata Maria a Carmelitis semper in Carmelo sibi dato honoretur. Quod verum est ratione tituli, licet recedere cogerentur, sicut patriarcha Ierosolymitanus in ecclesia Ierosolymitana semper sedem suam tenere censetur, licet compulsus alibi moram trahat: D. 22, c. "Renovantes".

Capitulum II

Quod Elias et Eliseus dici Carmelitae beatae Mariae meruerunt.

Nam in Carmelo, beatae Mariae dato, prophetae Elias et Eliseus, patres nostri, inhabitabant: 3 Regum 18, 4 Regum 1 et 4. Et bene, nam matri datus, specificando de Filio eius: 3, D. 18, 28, 4. Unde sequitur: "Dominus ipse veniet et salvabit nos": Isaiae 32. Sed isti prophetae Filium beatae Mariae praefigurabant. Quod patet his similitudinibus. Christus Filius Mariae suscitavit filium viduae: Lucae 7; sic Elias: 3 Regum 17. Christus ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus: Matthaei 4; sic et Elias: 3 Regum 19. Christus vivus ascendit in caelum: Actuum 1; et Elias raptus est in paradisum: 4 Regum 2. Christus impugnavit diabolum scripturis: Matthaei 4; sic Elias Antichristum: Apocalypsis 11. Christus meruit conversionem omnium ad Deum: Ioannis 29; sic Elias in fine universos convertet ad Christum: Malachiae 4. Alia eius multa miracula habentur 3 Regum 17, 18 et 21 capitulis.

Christus baptismo sanctificavit aquas: Matthaei 3; Eliseus sale aquas pessimas et mortiferas sanavit: 4 Regum 2. Christus panes multiplicavit: Ioannis 7; Eliseus de modico oleo omnia vasa usque dum deficerent implevit: 4 Regum 4. Christus in vita et post mortem mortuos suscitavit: Ioannis 11 et Matthaei 26; sic Eliseus: 4 Regum 4 et 13. Alia eius multa miracula habentur 4 Regum 2, 3, 4, 5, 6, 8, 19.

Quia igitur isti prophetae in Carmelo, venerationi beatae Mariae intitulato, habitabant, recte Carmelitae beatae Mariae intitulandi erant. Ex loco enim et sancto, cui locus intitulatus est religiosi intitulantur, sicut Hospitalarii ab Hospitali sancti Ioannis: De privilegiis, c. "Tuarum".

Capitulum III

Recte Romani pontifices hunc titulum "Fratres ordinis beatae Mariae de monte Carmeli" in suis bullis expresserunt.

In hoc Carmelo, ad imitationem Carmelitarum beatae Mariae, Eliae et Elisei, successerunt fratres de Carmelo, iuxta fontem Eliae in cellulis parvis contemplationi vacantes, ut patet in Historia Ierosolymitana, c. 52, et in Speculo historiali, libro 31. Et ex hoc intitulantur "Ordinis beatae Mariae de monte Carmeli". Ex loco enim et sancto quo praedecessores in religione fuerunt intitulati, intitulantur successores: De verborum significationibus, "Abbate".

Post incarnationem quoque oratorium in Carmelo sub titulo beatae Mariae erexerunt; propter hoc ab ea recte sunt intitulati. Ex ecclesia enim cuius sunt ministri, intitulantur religiosi, ut a Templo Templarii: De privilegiis, c. "Petistis".

Regulam insuper habent imitantem vitam beatae Mariae, ut patere potest intelligenti eius vitam angelicam et regulam, bullis sex Romanorum pontificum munitam. Et a regula a sancto sumpta intitulantur religiosi, sicut monachi sancti Benedicti: 18, q. 2, c. "Perniciosam".

Et dominus papa in privilegio exemptionis ait: "Sacer ordo vester, gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli".

Capitulum IV

Recte Romani pontifices et iura canonica regulam ordinis et institutionem ab antiquo approbare decreverunt.

Ordo Carmelitarum ab antiquo institutionem et regulam habuit a Ierosolymitano patriarcha: in Speculo historiali, libro 31, c. 123. Et hoc valuit a iure, cum non extitit reservatum: De sententia excommunicationis, c. "Nuper". Et haec institutio praecessit Lateranense concilium: Sexto, De retigiosis domibus, c. 1. Et in eodem concilio haec religio et regula fuerunt approbatae, sicut et omnes religiones et regulae Lateranense concilium praecedentes: De constitutionibus, c. 11 et ultimo; ubi tantum inventio novarum regularum et religionum fuit interdicta: De religiosis domibus, c. ultimo.

Postmodum in concilio Lugdunensi fuit ordo in suo statu reservatus cum clausula "donec". Sed infra breve tempus editus fuit sextus liber decretalium, in quo dominus papa, se referens ad antiquam eius institutionem, a iure clausulam "donec" resecavit, et ordinem iterato solidavit, dicens: "Carmelitarum ordinem, cujus institutio Lateranense concilium praecessit, in solido statu volumus permanere": in Sexto, De religiosis domibus, c. "Religionum diversitatem". Sic ponderant omnes tres glossae. Cardinalis dicit: "Hic papa istum ordinem consolidat"; Guido dicit: "Hic ordo iste est totaliter confirmatus". Ad idem Ioannes Andreae.

Et in privilegio exemptionis papa dicit: "Ordinem vestrum, titulo beatae Mariae specialiter insignitum, in statu firmo, solido et stabili decrevimus et volumus permanere". Cum dicitur "volumus", perpetuae sententiae habet firmitatem: De verborum significationibus, c. "In his".

Et idem papa qui sanctos ordines Praedicatorum et Minorum instituit, regulam Carmelitarum ab antiquo traditam confirmavit, et successor eius, ut habetur in bullis apostolicis et in Speculo historiali, libro 31, c. 123. Ordines et regulae approbatae a papa in iure pro approbatis habentur: De excessibus praelatorum, c. "Nimis" 1 et 2, et De electionibus, c. "Significasti".

TRACTATUS SUPER REGULAM ORDINIS CARMELITANUM

Cuiuslibet religionis titulus ortum habet a loco vel a sancto. A loco quidem, ut a Cistercio Cistercienses. Quo modo ordo noster a loco Carmeli est intitulatus. A sancto, ut cum successores vitam et regulam sibi eligunt observandam, quam aliquis sanctorum sibi elegit; prout Canonici Nigri dicuntur de ordine sancti Augustini. Et isto modo "Fratres ordinis beatae Mariae" in bullis apostolicis sumus nominati. Elegimus enim regulam cuius multa similia puncta beata virgo Maria in vita sua servare curavit.

El título de cada religión proviene o de un lugar o de un santo. De esta forma los Hermanos de la Orden de la Bienaventurada Virgen María, como somos llamados en las bulas apostólicas. Elegimos una regla con muchos punto semejantes que la Virgen María suidó de observar en su vida.

En primer lugar consta que fue perfectamente obediente. Al angel que le anunciaba le restopndió AHe aquí la esclava del Señor, que se cumpla en mí según tu palabra@. Y en la Regla se dice: Cada cual prometa obediencia al prior y cuide de cumplirla con verdad de obra@

In primis constat eam perfecte obedientem fuisse. Angelo enim nuntianti respondit: "Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum". Et de hoc in regula: "Priori obedientiam promittat quilibet aliorum, et promissam studeat operis veritate servare".

Constat etiam eam proprium abdicasse. Absit enim eam a regula apostolica, quae via perfectionis nuncupatur, exclusam fuisse. De qua regula scriptum est Actuum 2: "Omnes qui credebant erant pariter, et habebant omnia communia"; et infra c. 5: "Et nullus suum aliquid esse dicebat". Et de hoc in regula: "Nullus fratrum aliquid sibi esse proprium dicat, sed sint vobis omnia communia", etc.

Constat eam castitatem fideliter servasse, de qua scriptum est: "Ecce virgo concipiet et pariet filium". Et de hoc in regula: "Accingendi sunt lumbi vestri cingulo castitatis".

Secundo idem patet per specialia capitula.

Legitur enim de ea quod frequenter visitavit loca baptismi Christi et ubi Christus ieiunavit; quae sunt loca deserta, secundum Magistrum in Historia, et sic eremiticae vitae apta. Visitavitque loca inhabitata, Nazareth scilicet et Bethlehem. Et quia loca eremitica et alia erant sibi cara, ideo simile dicitur in regula: "Loca autem habere poteritis in eremis vel ubi vobis donata fuerint ", etc.

Se lee de ella que frecuentaba los lugares del bautismo de Cristo y donde Cristo ayunó, que son lugares desiertos, según el Maestro en la Historia, y por ello aptos para la vida eremítica. Visitó igualmente lugares habitados, Nazaret y Belén. Y dado que tanto los lugares eremíticos con los demás le eran queridos, se dice por ello en la Regla: APodéis tener lugares en los eremos o donde os los den...@

Item concordant sancti quod cum angelus nuntiabat Filii Dei incarnationem, eam in separata camera contemplantem invenit. Et de hoc in regula: "Iuxta situm loci quem inhabitare proposueritis, singuli vestrum singulas habeant cellulas separatas".

Praeter haec cum edentibus et bibentibus vixit in communi loco, ut in Nazareth in parentum domo. In quo communem commendavit refectionis locum. Propter quod dicitur in regula: "In communi refectorio ea quae vobis erogata fuerint sumatis".

Legitur quoque de ea in libro De floribus sanctorum, quod cum ad templum a parentibus fuerat ducta, non solitaria, sed cum aliis virginibus in templo erat dimissa. Unde quoad commune oratorium subditur in regula: "Oratorium construatur in medio cellularum".

Collegium tenuit cum Ioseph, laico, et cum Ioanne Evangelista, summo clerico, utroque in suo statu viro devoto. Sic ordinem nostrum in laicis et clericis constitui voluit, et utrisque in regula horas devotionis distinguit. Unde de clericis dicitur: "Hi qui horas canonicas cum clericis dicere norunt", etc. De laicis quoque subiunctum est: "Qui vero eas non noverunt", etc.

Hieronymus in quadam epistola ad Chromatium et Heliodorum dicit, quod beata Virgo hanc regulam sibi statuit, ut a mane usque ad tertiam orationibus insisteret, a tertia usque ad nonam textrino operi vacaret, a nona ab oratione non recedebat, quousque angelus apparens escam sibi dabat. Propter assiduitatem orandi quam exercuit dicitur in regula: "Maneant singuli in cellulis suis vel iuxta eas, die ac nocte in lege Domini meditantes et in orationibus vigilantes". Propter continuationem operandi dicitur ibidem: "Faciendum est vobis aliquid operis, ut semper diabolus vos inveniat occupatos, ne ex otiositate vestra aliquem intrandi aditum ad animas vestras valeat invenire". Quod usque ad nonam ieiunavit, de ieiunio nos instruxit. Unde in regula: "Ieiunium singulis diebus observetis a festo Exaltationis sanctae Crucis", etc. Quod cibum ab angelo suscepit, nos instruxit cibis tantum sobriis, quae vitae congruunt spirituali, non carneis et lascivis fore vescendum. Unde ibidem: "Ab esu carnium abstineatis, nisi infirmitas vel debilitas", etc.

Silentium multum servavit. Non enim legitur in Evangelio locuta fuisse nisi quater, ut dicit Bernardus, scilicet angelo in annuntiatione, Elisabeth in salutatione, in nuptiis in Cana Galileae, et Filio in eius inventione. De hoc in regula, et primo in generali: "Commendat enim apostolus silentium, cum in eo praecipit operandum", etc. Et in speciali cum subditur: "Ideoque statuimus, ut dicto completorio silentium teneatis usque ad primam dictam sequentis diei".

Constat eam simplicitatem dilexisse. Quando enim ivit in Bethlehem ubi Filium pareret, in adiutorium non equum, sed asinum secum duxit, ut dicitur in Historiis. De hac nostra simplicitate dicitur in regula: "Asinos sive mulos habere poteritis", etc.

Constat etiam eam in magna fide, spe et caritate stabilem fuisse, cum in Filii sui passione permansit, alii vero Eo relicto fugerunt. De perfectione caritatis dicitur in regula: "Induenda est lorica iustitiae, ut Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro diligatis", etc., "et proximum vestrum", etc. De fide subiunctum est: "In omnibus sumendum est scutum fidei, ut possitis", etc. De spe sequitur: "De solo Salvatore speretis salutem".

Ad statum praedicatoris pervenit. Postquam enim Dei Filium conceperat, magnum sermonem fecit, primo Deum laudando et dicendo: "Magnificat anima mea Dominum", etc.; secundo ad mores applicando, ibi: "Et misericordia eius a progenie in progenies", etc.; tertio ad propositum modo sermonis in fine prophetias allegando, dicens: "Sicut locutus est ad patres nostros", etc. Unde in regula: "Gladius autem Spiritus, quod est verbum Dei, abundanter habitet in ore et in cordibus vestris", etc.

Humilitatem servavit ad Deum, dicens: "Quia respexit humilitatem ancillae suae", etc. Sic in regula debent subditi ad praelatum; unde ibi: "Vos quoque ceteri fratres, priorem vestrum honorate humiliter". Humilitatem tenuit ad minorem; cum enim esset mater Dei, tribus mensibus ministravit matri sui praeconis. Unde in regula instruuntur priores de humilitate sic: "Illud semper habeatis in mente, quod Dominus ait in Evangelio: Quicumque inter vos voluerit maior esse, erit minister vester".

Et quia super omnes virtutes praedictas adhuc alias habuit innumeras, praeter has quae in regula ponuntur, ideo supererogatio nobis indulgetur. De hoc in regula: "Si quis autem supererogaverit, ipse Dominus cum redierit, reddet ei".

Denique constat eam fuisse discretam in omnibus virtutibus operando. Unde de hoc in regula: "Utatur tamen discretione, quae virtutum est moderatrix".

Sic igitur patet quod merito regulae ordo titulum habet beatae Mariae. Unde idem Innocentius IV qui regulam declaravit, dans licentiam confessandi et praedicandi sic scripsit cito post: "Dilectis filiis priori generali et provincialibus ordinis beatae Mariae de monte Carmeli salutem et apostolicam benedictionem". Ex tunc Romani pontifices usque in hodiernum diem suis bullis et litteris in principio praedictum titulum beatae Mariae conscribunt. Et Ioannes XXII in privilegio exemptionis perhibet testimonium super istis, dicens: "Sacer ordo vester, in agro Domini plantatus, et gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli".

COMPENDIUM HISTORIARUM ET IURIUM PRO DEFENSIONE INSTITUTIONIS ET CONFIRMATIONIS ORDINIS BEATAE MARIAE DE MONTE CARMELI

Beatus Bernardus in quodam sermone, quem fecit de laudibus beatae Mariae, eam specialiter laudat per decorem Carmeli, dicens: "Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron".

In suis igitur Carmelitis, Deo inspirante et ipsa adiuvante, contra dicti ordinis detractores non per fabulas, sed per res gestas ipsam laudare disposui, per novem particulas procedendo.

Prima Particula

De loco ubi ordo Carmeli incepit

Ordo Carmeli incepit in monte Carmeli, ubi Elias propheta habitare consuevit, secundum quod dicit Vincentius in Speculo historiali, libro 31, c. 123. Et hoc idem testificatum est a multis Romanis pontificibus, qui in regula bullata sic scribunt: "Priori et fratribus, qui in monte Carmeli iuxta fontem Eliae morantur, salutem et apostolicam benedictionem".

Nec credendum est Carmelum Eliae eundem esse qui et Carmelus Nabal, nam secundum Hieronymum super Isaiam, c. 60, mons Carmeli in quo oravit Elias, est mons inter Phoenicem et Palestinam. Et ut habetur in libro Catholicon, non est ille de quo Nabal Carmelus dicitur; ille enim mons est Galileae. Et concordat Magister in Historiis, 1 Regum, 25 c.

Secunda Particula

De antiquitate ordinis Carmeli

Ordo Carmeli tanta fulget antiquitate, quod de hoc in iure non exstat memoria. In decreto enim Lugdunensis concilii quod incipit: "Religionum diversitatem", fit mentio de Lateranensi concilio, et tunc subditur ibidem: "Carmelitarum ordinis institutio dictum generale concilium praecessit", nec ponit certum tempus suae praecessionis. Per quod patet quod in tantum ab antiquo praecessit, quod de eius antiquitate in iure non invenitur memoria.

In prima insuper constitutione dicti ordinis, edita ab antiquo, invenitur, "quod a tempore Eliae et Elisei prophetarum, montem Carmeli inhabitantium, quidam viri contemplativi in eodem monte successerunt, et "fratres de Carmelo" erant nominati; ac post Christi incarnationem capellam in honore beatae Mariae erexerunt, et eius titulum elegerunt".

Et hoc testimonium validum est a iure, quia in Decreto, 14, q. 2, scriptum est, in c. "Super prudentia", quod monachi possunt testificari in causa sui monasterii. Et redditur ratio ibidem, quia "illi potissimum in testes assumendi sunt, qui eadem negotia tractaverunt".

Tertia Particula

De origine ordinis Carmelitarum

Ordo Carmeli exemplum contemplationis a cuneo prophetarum apparet accepisse, et Eliam prophetam tamquam patrem cum filiis prophetarum elegisse, et sic ortum habuisse. Magister enim in Historiis, 1 Regum 10, dicit, quod Samuel fuit primus qui constituit conventus religiosorum, et vocabatur "cuneus prophetarum", quorum officium fuit Deum contemplari. Postea vero adhaeserunt Eliseo viri contemplativi, filii prophetarum, ut habetur 4 Regum, c. 2.

Hanc igitur contemplationem, quam cuneus et filii prophetarum sic inchoaverant, quidam Carmelitae, ut de facto notum est et Vincentius in Speculo historiali, ubi supra, testatur, in Carmelo, quem Elias propheta inhabitavit, continuare curaverunt. Et sic ortum habuerunt.

Quarta Particula

De regula ordinis Carmelitarum

Ordo Carmeli accepit regulam ab Alberto, Ierosolymitano patriarcha. Quam multi Romani pontifices postea confirmarunt, ut dicit Vincentius in Speculo historiali, ubi supra, et patet in multis bullis quas habet ordo praedictus.

Sed quia aliqui minus periti dicunt eam non esse regulam, sed vivendi formulam, discant prius quam loquantur, quia forma vivendi a regula non distrahit, sed regulam definit. In Decreto enim, d. 3, c. "Canon", scribitur, quod regula ex eo dicta est, quod recte vivendi normam praebeat. Sunt igitur idem haec tria: regula, norma et forma vivendi, ut patet in decreto allegato. Et ut omnibus modis pateat dictum ordinem regulam habere: sub omnibus istis nominibus confirmatam Romani pontifices eis regulam tradiderunt. Primo enim eis Honorius papa regulam tradidit sub nomine normae, ut patet in quadam bulla antiqua quae Londoniis habetur, ubi sic scribitur: "Honorius servus servorum Dei, etc. Normam vivendi regulariter quam a Ierosolymitano patriarcha vos suscepisse dicitis, vobis et successoribus vestris quatenus eam observetis, in remissionem iniungimus peccatorum ". Item Innocentius IV confirmavit eis regulam sub nomine regulae in principio, et in fine sub nomine formae vivendi, ut patet in bulla sua.

Quinta Particula

De intitulatione ordinis nomine beatae Mariae de monte Carmeli

Ordo Carmeli intitulatur titulo "beatae Mariae" per plura privilegia apostolica, ut patet privilegia ordinis intuenti. Et super hoc perhibet testimonium dominus Ioannes XXII, in privilegio exemptionis dicti ordinis sic dicens: "Sacer ordo vester, in agro dominico plantatus, et gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli". Et hoc sufficit, quia quod sedes apostolica approbat, approbatum est, ut habetur in Decretis, 24, q. 1, "Haec est fides".

Item in quodam tractatu quem feci super regulam dicti ordinis, intitulationem illam congruam probavi, eo quod singula puncta in regula contenta imitationem habent ad puncta similia in vita beatae Mariae, ut per singula puncta deduxi.

Sexta Particula

De habitu ordinis beatae Mariae de monte Carmeli

Ordo Carmeli congrue habitum accepit secundum ea quae Elias portavit. Legitur enim de Elia, quod ipse portavit pallium, ut habetur 4 Regum, c. 2. Modus enim religiosorum qui in Terra Sancta habitaverunt, fuit signum distinctivum gerere in palliis suis, ut patet de Hospitalariis et Templariis et Bethlemitis. Et ad instar huius Carmelitae primo habuerunt pallium cum barris griseis.

Quod vero processu temporis Carmelitae cappam albam sine barris a sede apostolica susceperunt, ante ortum Eliae erat praenosticatum. Legitur enim in Historiis, 4 Regum, 2, quod Sabacha, pater Eliae nondum nati, vidit in somnis viros candidatos se salutantes.

Septima Particula

De confirmatione ordinis Carmeli iure divino

Ordo Carmeli a principio fuit confirmatus iure divino, id est divina inspiratione. Quod patet. Ex hoc enim patet christianam religionem divina inspiratione fuisse constitutam, quia nulla persecutione aut legis editione dissolvi poterat, prout dicitur Actuum 5 volentibus legem christianam destruere dixit Gamaliel: "Sinite illos, quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur; si vero ex Deo est, non potestis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare videamini".

Idem est de ordine Carmeli. Semper enim, Deo disponente, in sua antiquitate processit, nec per Sarracenorum persecutionem, nec per leges editas contra religiosos poterat dissolvi, ut patet tertio libro Decretalium, rubrica De religiosis domibus, in capitulo "Ne nimia". Et idem patet in eadem rubrica de concilio Lugdunensi, et in Sexto Decretalium, c. "Religionum diversitatem".

Secundo fuit ordo Carmeli confirmatus iure regulae Christi et apostolicae institutionis. Regula enim Christi et apostolorum fuit vivere in communi et in paupertate, ut patet in Evangelio et in Actibus Apostolorum, et in Decretis, 12, q. 1, c. "Dilectissimis". Sed ordo Carmeli hanc vitam in communi et in paupertate sibi elegerunt, ut patet in regula eorum bullata, et in praedicto decreto Lugdunensis concilii, et in decretali in Sexto Libro, ubi inter religiosos mendicantes approbatos computatur.

Octava Particula

De confirmatione ordinis Carmeli iure canonico communi

Ordo Carmeli fuit confirmatus iure canonico et iure communi.

Et primo iure ordinariae institutionis. Ierosolymitanus enim patriarcha, ut praemissum est, regulam eis tradidit et confirmavit ante Lateranense concilium. Et hoc bene potuit suo iure ordinario, quia in concilio Lateranensi primo fuit institutio religionum sedi apostolicae reservata, ut patet in tertio libro Decretalium, in rubrica De religiosis domibus, capitulo ultimo. Sed ut dicitur quinto libro, rubrica De sententia excommunicationis, c. "Nuper": "quod non est reservatum, intelligitur esse concessum". Et istam institutionem ordinariam ab Alberto, Ierosolymitano patriarcha, testatur Vincentius in Speculo historiali, libro 27, c. 23.

Secundo fuit confirmatus iure communi canonicae ratihabitionis. Licet enim Lateranense concilium novas religiones prohibuerit inveniri, tamen quas invenit ordinaria potestate institutas non reprobavit. Et hoc est a iure ratum haberi, quia iura solum in futurum volunt cavere, et specialiter circa statum religionum mendicantium, ut patet Sexto Libro, rubrica De excessibus praelatorum, capitulo primo, ubi prohibetur quod religiosi mendicantes ex tunc nova loca non recipiant sine sedis apostolicae auctoritate. Quia tamen receptionem in praeterito non reprobat, quod factum est, firmum et ratum relinquit.

Nona Particula

De confirmatione ordinis iure canonico speciali

Ordo Carmeli primo approbatus fuit iure specialis approbationis sedis apostolicae. Religio enim tunc est approbata, quando habet regulam traditam sibi a sede apostolica, ut patet quinto libro Decretalium, rubrica De excessibus praeIatorum, c. "Nimis prava", et in Decretis, 24, q. 1. Sed ordo Carmeli habet regulam a sede apostolica sibi traditam: ab Honorio III et Gregorio IX prout testatur Vincentius in Speculo historiali, libro 27, c. 127; et ab Innocentio IV et Alexandro IV et Nicolao IV et Urbano IV eandem habet confirmationem, ut patet in bullis suis.

Secundo confirmatus est iure specialis decisionis et definitionis. Dictus enim ordo, ut praedictum est, ante Lugdunense concilium a sede apostolica per multos Romanos pontifices erat confirmatus. Sed sequens Lugdunense concilium dictum ordinem manere concessit, donec Romanus pontifex aliter de eo provideret. Bonifatius vero VIII, ut patet in rubrica De religiosis domibus, 175 c. "Religionum diversitatem", totam illam clausulam "donec" resecavit, et sic ad firmum et solidum statum quem prius a sede apostolica habuerat, reduxit.

Et per hoc patet contra malevolos detractores, quod etsi littera Sexti Libri haberet "in solito statu eos volumus permanere", cum "solitus status" eorum qui praecessit, per sedem apostolicam solidus erat et firmus, quod adhuc, cum deleta sit clausula "donec", in solido et approbato statu permanebunt. Et nihilominus est certum quod debet scribi "solido", id est firmo, prout dicunt omnes tres glossae, scilicet domini Ioannis Monachi, Guidonis et Ioannis Andreae.

Et omnes hoc probant, quia ista constitutio Bonifatiana subtrahit totam suspensionem, quae fiebat per clausulam "donec", et correxit constitutionem Lugdunensem, mutando verba illius concilii quae dicebant: "Carmelitarum ordinem in suo statu manere concedimus", et addendo nova. Sed si nova verba, quae ponuntur per Bonifatium in Sexto Libro essent ista: "in solito statu volumus permanere", correctio et mutatio et additio non haberent effectum, quia remanere "in solito statu" erat eis concessum per verba Lugdunensis concilii, ubi dicebatur: "Eos in suo statu manere concedimus". Sunt ergo verba Bonifatii ista: "Carmelitarum ordinem in solido statu volumus permanere".

Tertio confirmatus est iure specialis mentionis. Vult enim ius quod cum in privilegio alicuius specialis fiat mentio de aliquo iure, quod illud ius ei valeat pro quo inducitur. Sed dominus Ioannes XXII in privilegio exemptionis, quod dicto ordini Carmelitarum donavit, tangens istud ius Sexti Libri, dicit sic: "Dictum ordinem in statu firmo, solido et stabili decrevimus et volumus permanere".

LAUS RELIGIONIS CARMELITANAE

<Liber Primus> <huius tractatus, in quo agitur de etymlologiis Carmeli>

Capitulum I

Carmelus dicitur a "car", quod est "sponsa", et "melos", quod est "laus"; quasi "laus sponsae". Inde Carmelitae quasi "canentes laudem sponsae", cuius titulo stabiliri videntur speciali. Similiter dicitur Carmelus a "carios", quod est "donatio", et "mel"; quasi "donatio mellis". Vel dicitur a "carma", quod est "ebullire", et "oleos", id est "misericordia"; quasi scilicet "ebulliens misericordiam". Vel dicitur a "carmy" secundum Bedam, quod est creator, et "ylys", quod est "cognitio"; quasi "cognitio creatoris". Per Carmelum enim sponsa, videlicet Maria, pulcherrime commendatur. In terra etiam melle manante Carmelus collocatur. Fons quoque in Carmeli vertice praestatur, et Deus in Carmelo per ignem approbatur.

Capitulum II

De prima etymologia Carmeli, in quantum dicitur "laus sponsae"

De quo sciendum est, quod dum sponsus, qui est Christus, per singula membra transcurrens sponsae suae Mariae pulchritudinem, loco et rebus conabatur assimilare delectabilibus, quasi loco deliciori ac ceteris praeamabili non qualecumque membrum sponsae, sed dignius et principale, quod est caput, Carmelo curat coaptare: "Collum", inquit, "tuum sicut turris eburnea, nasus tuus turris Libani, oculi tui sicut piscinae Hesebon, caput tuum ut Carmelus".

Capitulum III

Maria assimilatur Carmelo propter pulchritudinis splendorem

Et bene assimilatum est Carmelo caput Mariae. Nam sicut in Terra sancta secundum Giraldum historiographum De mirabilibus mundi mons Carmeli ceteris videtur speciosior quoad arborum fertilitatem et florum amoenitatem atque fontis irrigui nutritivam abunditatem, sic Maria ceteris speciosior et inter Iudaeos quasi sola omnium, arboribus et floribus virtutum circumsepta, sensus sui capitis fonte rigata gratiae ad culmen et montem virtutum superius irrigabat. Unde de ipsa dicit Christus: "Sicut iilium inter spinas, sic amica mea inter filias". Et bene assimilatur monti huic. Ipsa enim mons est, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Per hunc montem ergo omni carni et animae rationali vita largitur et gloria, de quo dicit propheta: "Gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem". Nam saltus Filii Dei de sinu Patris ad Carmelum fuit, id est, ad Mariam. Igitur, secundum prophetam, fit laetitia et exultatio de Carmelo. Hunc montem Carmeli, id est, Mariam, Dei Filius affectavit, dicens: "Vadam ad montem myrrhae", id est, ad Mariam, de qua suscipiam carnem sepeliendam; quia "myrrha ad Dominicam pertinet sepulturam", sicut dicit Gregorius super illud: "Obtulerunt ei munera: aurum, thus et myrrham". Nuptiae itaque factae sunt inter Basan et Carmelum, quia Basan interpretatur "splendor", et significat Filium Dei splendentem per Virginem. Unde verificatur prophetae dictum: "Concussa est Basan et Carmelus".

Capitulum IV

Maria assimilatur Carmelo propter contemplationis excellentiam

Maria itaque Carmelo assimilatur, qui quasi paradisus fructibus ac floribus redolet diversimodis, propter ipsius contemplationis excellentiam. Nam mons ille locus contemplativus est valde, in quo etiam mansiunculae conspiciuntur diversae, in quibus Elias sanctissime degens caelestium frequentissime vacabat contemplationi. Legitur enim in quodam libello De Laude et Infantia Virginis, quem compilavit idem Matthaeus qui scripsit librum De Infantia Salvatoris, quem transtulit Hieronymus, quod Mariam puerulam sustulit angelus semel in montem Carmeli, cuius amoenitatem admirans puella quaesivit ab angelo, si paradisus esset. Cui angelus: "Non sic, ait, sed pulchritudo montis huius data est tibi, ut sponsa Domini mei cum flore permaneas virginitatis, et sic pacem reperiens homines transferat ad paradisum". Et his dictis disparuit angelus. Ipsa vero ab hora occasus solis usque in crastinum circa horam primam in eodem remansit loco. In quo tempore caelestium mirifice se dedit contemplationi, atque se sponsam Dei cum voto virginitatis profitebatur de cetero permanere. In crastino vero angelus accessit ad eam, dicens: "Bene venisti domina, quae omnium angelorum Domina vocaberis", ipsamque restituit in templum. Hoc invenitur in libro quem scripsit sanctus Matthaeus, sed Hieronymus tacet in translatione eiusdem libri de monte Carmeli. Pontifex autem mirabatur, nam post votum celebratum raro voluit cum aliquo loqui, sed clausa permansit et cum silentio Deum precabatur. Hac de causa specialiter fuit turbata in salutatione angelica, licet alias causas ponant magistri, quia sciebat seipsam ab angelo informatam in monte, ut virginitatem Deo promitteret. Et iterum angelus, quod conciperet, dicebat. Quapropter non incredula, sed maiori stabat admiratione, modum concipiendi quaerendo dicens: "Quomodo fiet istud", etc.

Capitulum V

Maria assimilatur Carmelo propter suavitatis fragrantiam

Assimilatur etiam huic monti propter suavitatis fragrantiam, nam ipsa dicit: "Fructificavi suavitatem odoris". Vere bonum dedit odorem quasi myrrha electa aut balsamum non mixtum. Mons siquidem Carmeli illius maledictionis Dominicae expers dinoscitur, in qua dicitur homini: "Spinas et tribulos germinabit tibi terra nec dabit fructus suos". Cum mons idem floribus et amoenitate plenus videatur, sic quoque Maria ipsi assimilata quasi novus paradisus, a spinis et tribulis aliena, permansit decora, cuius flores fructus honoris et honestatis. Et recte ad ipsam dixit angelus in monte, quod pacem reperiret et homines ad paradisum transferret. Nam et ipsa immobilis mons est et foedus pacis, dans veniae amoenitatem, de qua per prophetam Dominus promittit: "Misericordia mea non recedet", id est, "foedus pacis meae non movebitur". Ipsa enim Dei sponsa quasi mons praesidii aut murus inter vindictam Dei et homines stat, quaerens pacem, sicut ipsa sponsa Christi fatetur: "Ego, inquit, murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram Deo quasi pacem reperiens".

Capitulum VI

Maria assimilatur Carmelo propter loci praeeminentiam

Assimilatur etiam Carmelo propter loci praeeminentiam, quia sicut Carmelus ceteris locis eminentior apparet, ita ipsa in virtute ceteris altior exstitit et quasi mons ab infimis erecta Deo proxima erat universis. De qua scribitur: "Altitudinis firmamentum pulchritudo eius".

In hoc ergo monte Carmeli secundum praedicta Maria noscitur oboedientiam exhibuisse, implendo quae dixit angelus, ut praemissum est; castitatem promisisse, se sponsam Dei faciens; paupertatem elegisse, a mundanis ascendens. In salutatione angelica haec tria monstravit. Oboedientiam videlicet factis impleri volens quae dicebantur ei: "Fiat, inquit, mihi", etc. Continentiam ostendit: "Virum, inquiens, non cognosco". Paupertatem manifestat sub ancillae nomine. Sicut ergo Magister et Dominus discipulos ad se sequendum de finibus illis, in quibus pedes calcavit, dignatus est vocare; ita in laudem Matris suae sub speciali titulo oboedientes, castos et pauperes fratres voluit congregare. Unde et in monte, quo Virgo professionem fecerat, fratres oratorium postmodum construxerunt, tria substantialia praefata inviolabiliter observantes, atque Deo et beatae Mariae specialiter sine alio sancto medio, quod alii religiosi non faciunt, professionem celebrantes, fratres Carmeli titulum beatae Mariae elegerunt, et in monte Carmelo contemplativam vitam ducentes, imitando Eliam, religiose vixerunt. Quia Magister dicit in Historiis I Regum 3 quod Samuel primus erat qui constituit conventum religiosorum, et vocabatur cuneus prophetarum; quorum officium erat Deum contemplari. Postea vero adhaeserunt Eliseo, viro contemplanti, filii prophetarum, ut dicitur IV Regum 2. Et hanc contemplationem, quam cuneus prophetarum et filii inchoaverant, quidam Carmelitae in eodem monte Carmeli continuare curaverunt. Hoc testatur Vincentius in Speculo Historiali, libro 31, capitulo 23. Et in Historiis lerosolymitanis, quae sic incipiunt: "Terra sancta promissionis", dicitur capitulo 52: "Quidam ad exemplum et imitationem sancti viri Eliae" etc. Et ita ex praedictis causis titulus illorum talis est: Fratres beatae Mariae de monte Carmeli.

Et iustum fuit ut fratres beatae Mariae ipsam in aliis praeter substantialia observantiis etiam sequerentur. Unde quia Virgo, ut superius dictum est, in monte praefato contemplans cum silentio manebat ab occasu solis usque ad horam primam sequentis diei, ita fratres sui ex illorum regula ad silentium observandum constringuntur ab hora completorii usque ad primam dictam sequentis diei. Et sicut Virgo clausa iugiter remansit, non vagans foris ut Dina, filia Iacob et Liae, ad videndas mulieres regionis, utpote angelus ipsam clausam invenit quando ingressus est ad eam, ita fratres beatae Mariae nonnisi ad officia divina et alia quae eis incumbunt necessaria, de cellis suis exire permittuntur. Et sicut Maria inter reprobos lucerna ardens erat ante Dominum, ita et fratres istos quasi candelabra aurea lucere fecit inter perversos; de quibus poterit illud dici: "In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam meam".

Patet ergo quod Carmelus ad laudem Mariae secundum etymologiam nominis, ut praefatur, convenit; id est, Carmelitae ad eiusdem sponsae laudem ac famulatum ceteris specialius statuuntur, ut sic ad Mariam verba fratrum Ioseph audacter valeant dicere: "Servi tui sumus".

Capitulum VII

De secunda etymologia Carmeli inquantum dicitur "donatio mellis"

De secundo sciendum est, quod Carmelus dicitur quasi "donatio mellis". Nam in Carmelo copiosa apum multitudo conspicitur; unde fertilitas mellis ibidem habetur. Et apum natura est quod rex suus stimulo carebit. Per hoc ergo Carmelo rationabiliter aptatur Maria. Nam ipsa mons Dei, mons pinguis est, stillans dulcedinem universis. "Stillabunt, ait Ioel, montes dulcedinem, et colles fluent lac et mel". Vere Maria ut Carmelus abundavit melle, quia dicit: "Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum". Ex cuius dulcedine impinguantur ac replentur universi, nam de plenitudine eius omnes accepimus. Ipsa etiam Dominum, qui dicitur Princeps Pacis, sine stimulo inter filios quasi regem apum fecit, leonem in agnum, rigidum in mansuetum, amarum in dulcem gratiose mutando, et sic dulcorem cibi famelicis propinavit. De comedenti ergo exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Favus enim distillans labia Mariae. Merito ergo per Carmelum honoratur, qui tanta florum suavitate ac dulcedinis copia ac virginis similitudine redolet quasi paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. In hoc monte Carmeli ista sponsa praefigurans Mariam optabat manere: "Fulcite, inquit, me floribus, stipate me malis". Maria igitur viridis Carmelus est, delectabilis ad videndum.

Capitulum VIII

Maria assimilatur Carmelo propter loci amoenitatem

Visus enim delectatur in colore viridi, qui est medius color constans ex albo et nigro. Color ergo albus deitas est lucida, color niger caro de terra. Sed iste duplex color, scilicet clara deitas et nigra humanitas, in hoc Carmelo, id est Maria, coniunctus est sicque fit in terra pax hominibus bonae voluntatis, et silentium legi per tempus gratiae imponebatur, de quo propheta ait: "Iustitia in Carmelo sedebit, et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium". Nam ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Lex itaque silet et misericordia superexaltatur, et sic tempus gratiae tamquam albedo nigredinem legalibus operit obscuratam. Quod Carmelitae in habitu nigro et cappa alba palam ostendunt; de quibus tractabitur in fine.

Iustum ergo fuit, ut in hoc monte Carmeli Maria sibi cultores cum pace et silentio eligeret familiares, quos tamquam greges proprios dulcedine recreat devotionis. Cui etiam ipsi fratres specialiter clamant: "O pulcherrima mulierum, egredere et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce haedos tuos". Et ipsa de fratribus in monte Carmeli viventibus potest illud bene dicere: Sedebit populus meus, <propter> contemplativae vitae firmitatem, in pulchritudine pacis, propter loci, id est Carmeli, amoenitatem, in tabernaculis fiduciae, propter montis summitatem, in requie opulenta, propter fructuum fertilitatem. Ergo, sicut dictum est, per etymologiam Carmelus dicitur quasi "donatio mellis".

Capitulum IX

De tertia etymologia Carmeli, inquantum dicitur "ebulliens ntisericordiam"

De tertio sciendum est quod Carmelus dicitur "ebulliens misericordiam". In cuius signum fons vivus, qui vocatur fons Eliae, in ipso monte abundanter emanat; per quem montem praefigurabatur Maria, quae latices gratiae et salutis humano fundebat generi. Hoc etiam in somnis de Esther, figurante Mariam, Mardocheus conspexit. Nam fons parvus, qui crevit in fluvium, in lucem solemque conversus est et in aquas redundavit plurimas, Maria est, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam. Et ipsam sane demonstravit venturam Elias, dum post tempus siccitatis nubeculam parvam vidit ascendentem in mari, quae ad restaurationem fructuum terrae in pluviam redundavit. De hoc fonte etiam propheta praedixit: "Fons, inquit, de domo Domini egredietur", et ipsa aliud non est nisi domus Dei et porta caeli, quia cunctis desperantibus clamat: "Si quis sitit, veniat ad me et bibat", quia in me, ait, "omnis gratia viae et veritatis, in me omnis spes". Ipsa etiam clamat: "Ascende ad me in monte". Et iterum: "Ego, inquit, effudi flumina et sicut aquaductus exivi a paradiso et rigabo hortum meum".

Capitulum X

Maria assimilatur Carmelo propter fontis abundantiam

Sed hortus specialis Mariae, Carmelus, est hortus conclusus, per obedientiae observantiam, fons, per continentiae superabundantiam, signatus, per temporalium abdicantiam. Fons iste Carmeli Maria est, de cuius ventre fluunt aquae vivae, nam Iesus sedebat sic super fontem istum; unde de fonte isto cunctis ebullit miseratio. Fluminis igitur impetus laetificat civitatem Dei. Propter quod dicit propheta: "Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris". Fontem istum in monte Carmeli Mariam signare ac de ipso fonte misericordiam emanare recte sciebat alius propheta. Quam tempore suo non vidit, ipsam absentem adhuc doluit, dicens: "Luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli". "Deriventur, ait Salomon, fontes tui foras, et in plateis aquas divide". Proverbiorum 5. Sicut autem aqua de fonte montis Carmeli ad inferiores descendit partes, per cuius humorem flores videntur germinare; ita iustum fuit ut fratres beatae Mariae de monte Carmeli aquam huius fontis ad partes ferrent inferiores, id est ad laudem Dei et Virginis misericordiam divinam ubique praedicarent, ut ipsa videtur eis praecipere per prophetam: "Occurrentes sitienti ferte aquam".

Capitulum XI

De quarta etymologia Carmeli, inquantum dicitur "cognitio Dei"

De quarta sciendum est quod Carmelus dicitur quasi "cognitio Dei", ut superius notatum est. Legitur enim in libris Regum, quod cum Dominus vellet pluviam dare, iussit Eliam in occursum Achab ire; qui omnem Israel et sacerdotes Baal quadringentos et quinquaginta in Carmelo ad immolandos duos boves congregavit, ut deus qui per ignem exaudiret, esset Deus totius populi. Sic illis autem non valentibus, oranteque Elia, ignis de coelo cecidit, qui bovem cum altarium lapidibus et aqua subito combussit ac deinde omnes sacerdotes in torrente Cison interfecit. Et post haec, emendata terra, cultoribus Baal occisis, Elia orante pluvia venit.

Quis autem dubitet in hoc monte Carmeli prophetam praedictum Mariam specialiter designasse? Dum enim ignis, qui est amor Dei, descendit in Mariam, secundum idem ait: "Ignem veni mittere in terram", errores idolorum penitus combussit atque postmodum per Mariam pluvia miserationis et gratiae descendit exsiccatis, et sic restaurat omnia. Ignis igitur amoris divini in Mariam venit; unde venter eius igneus erat. Et sicut Elias in curru igneo rapiebatur, sic in ventre Virginis velut in curru igneo rapiebatur Filius Dei. Sic domus Dei igneus fuit, unde propheta: "Domus, inquit, Iacob ignis, et domus Ioseph flamma". Ecce ergo super montem pedes, id est Eliae, evangelizantis et annuntiantis pacem, id est, per Mariam, per quam pluvia gratiae de caelo venit. De qua dicit propheta: "Praeparabitur umbraculum, id est, portae fluviorum apertae sunt". In Maria ergo velut in Carmelo, ut dictum est, per descensum ignis Deus recte cognoscitur. Sed ut de situ montis plenius loquamur:

Capitulum XII

De situatione montis Carmeli

Sciendum est quod mons Carmeli in Terra sancta est, non longe a fluvio Iordanis positus. Mons Carmeli habet in occidentali parte Accon et mare magnum, quae distant a monte per sex miliaria. Iordanis etiam fluvius, ubi baptizatus est Dominus, distat a Ierusalem octo leucas. Et iste Iordanis egreditur de mare Tiberiadis, quod adambit Galileam. In superiori parte Galileae est mons Thabor, distans a Ierusalem itinere trium dierum. De Galilea tamen mons Thabor non est, neque mons Carmeli. Mons Carmeli est inter Foenicem et Palestinam secundum Hieronymum super Isaiam, capitulo 16; et ut dicitur libro Catholicon: Non est ille mons de quo Nabal Carmeli. Ille enim est mons Galileae, et concordat Magister in Historiis Regum 25. Iordanis inter Galileam et Iudeam currit pro magna parte. Unde Galilea quasi inter duos montes a parte australi esse dinoscitur. Nam incipiens non longe a pede montis Thabor, in superiori parte extendit se versus occidentem fere usque ad pedem montis Carmeli.

Capitulum XIII

Qualiter Christus elegit et docuit discipulos in montibus

De partibus autem illis, videlicet de Galilea et finibus eius, elegit discipulos Dominus, et in monte duodecim apostolos specialiter stabilivit, sicut patet per evangelistas. Mattheus dicit: "Ambulans Iesus iuxta mare Galileae, vidit duos fratres", etc. Et paulo ante: "Relicta, ait, Nazareth, venit Capharnaum maritimam, in finibus Zabulon et Nephtalim". Et sequitur: "Videns Iesus turbas, ascendit in montem, et accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos". Lucas etiam dicit quod erat praedicans in synagoga Galileae. Item etiam dicit de partibus illis discipulos congregasse, sicut patet de Simone et filiis Zebedaei, et de vocatione Levi, sedentis ad telonium. Et superius ait: "In Capharnaum descendit, civitatem Galileae"; et alibi: "Intravit", inquit, "Capharnaum". Et iterum: "Exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione. Et cum factus esset dies, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis". Marcus vero dicit: "Praeteriens secus mare Galileae, vidit Simonem et Andream, et filios Zebedaei, et vocavit eos". Et iterum: "Vidit, inquit, Levi Alphaei ad telonium, et ait illi: Sequere me". Et paulo ante: "Intravit", inquit, "Capharnaum". Et sequitur: "Ascendens in montem, vocavit quos voluit ad se, et fecit ut essent duodecim". Ioannes autem narrat, quod vocavit Andream et Simonem fratrem eius, et post etiam Philippum, qui erat a Bethsaida civitate Andreae et Petri. Et Philippus duxit Nathanael ad Iesum, de quo Iesus dicebat: "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est". Et post pauca: "Descendit, inquit, Capharnaum, et mater eius et discipuli eius".

Capitulum XIV

Qualiter in monte Carmeli Christus quasi conventum religionis faciens duodecim apostolos congregavit

Et alibi: "Abiit Iesus trans mare Galileae, quod est Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna. Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis". Capharnaum autem non in superiori parte est Galileae iuxta montem Thabor, ubi transfiguratus est Dominus, sed in alia parte versus occidentem iuxta mare est posita Galileae et prope montem Carmeli, quia alius mons iuxta locum illum non est. Quamvis ergo quidam aliter sapiant, secundum rectam tamen seriem evangelistarum et locorum positionem in huius monte Carmeli Christus duodecim, quasi conventum faciens religionis, prout dictum est, specialiter stabilivit.

Patet ergo ex praedictis, quod in novo Testamento in hoc monte Carmeli religio sumpsit exordium. In monte etiam isto, ut superius notatum est, Maria vovit virginitatem, et eidem monti non immerito, ut factum est, assimilatur.

Capitulum XV

De quibusdam montibus in Terra Sancta constitutis

In montibus siquidem plurima Deus ostendit beneficia in Terra Sancta locatis. Nam in monte Sina, quae est in Arabia, apparuit Moysi in rubo ignis et ei legem dedit; et mons ille distat a Ierusalem itinere 15 dierum. In monte Calvariae apud Ierusalem Filius Dei crucifixus fuit; et iste mons non longe est a porta Neapolitana ubi praetorium erat Pilati. In orientali autem parte urbis erat templum Domini a Salomone factum, in quo praesentatus est Christus. In dextera parte huius templi aedificavit Salomon templum suum et inter utrumque templum construxit porticum Speciosam columnis marmoreis. In sinistra parte huius templi est probatica piscina. Inde quasi ad mille passus contra orientem est mons Oliveti, ubi Christus oravit Patrem dicens: "Pater, si fieri potest", etc., et in lapide scripsit: "Pater mi", et inde ascendit in caelum. Inter templum Domini et montem Oliveti est vallis Iosaphat, ubi Maria ab apostolis fuit sepulta. In dextra parte versus Ierusalem, quantum potest arcus iacere, est mons Sion, ubi quidam dicunt ecclesiam factam esse a Salomone; sed verius est quod coenaculum fecit ibi, ubi Dominus coenavit cum discipulis suis, ibique eis Spiritum sanctum misit, ibique Virgo migravit a saeculo.

Bethlehem autem civitas distat a Ierusalem 5 milibus contra meridiem. Inde ad 12 est mons qui vocatur "Dominus videbit", ubi Abraham filium suum voluit immolasse. Est et alius mons inter Bethel et Hai, ubi Abraham aedificavit altare, postquam egressus est de Haran cum Sarai uxore sua, et Lot filio fratris sui, ut irent in terram Chanaan. Est et alius mons iuxta convallem Mambre, quae est in Hebron, ubi Abraham habitavit post quam divisus est a Lot, ibique aedificavit altare Domino. Ibi prope est spelunca duplex, respiciens Mambre in agro, quem emit Abraham quadringentis siclis argenti ab Ephrone filio Seor, ibique sepelivit Abraham uxorem suam Saram, quae mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron; et ipse in dicta spelunca cum Isaac et Iacob sepultus est.

 

Capitulum XVI

Ordo Carmelitarum aliis dignior a Deo comprobatur

Legitur etiam a quibusdam, quod in Hebron Dominus formavit Adam de limo terrae, et ibi David unctus est per Nathan prophetam et Sadoc sacerdotem. In Bersabee etiam, quae est in monte posita, apparuit Dominus Isaac, et aedificavit ibi altare Domino. In monte Galaad erexit Iacob lapidem in titulum, ibique ipse et Laban immolabant victimas. Bethel in monte est sita, unde a Domino praecipitur Iacob: "Surge et ascende Bethel". De mons Thabor dictum est. Dicam etiam de monte, de quo dixit angelus ad Lot: "In monte salvum te fac". Mons iste iuxta veram descriptionem proprie mons Carmeli est, qui non longe a Iordane ponitur, ut supra dictum est. Cum enim Abraham et Lot ab invicem discedere vellent, Lot moratus est in oppidis circa Iordanem, et illa regio, antequam Dominus subverteret Sodomam et Gomorram, irrigabatur universa sicut paradisus Domini. Et mons Carmeli prope est Segor, ubi Lot ingressus est, sicut scribitur: "Sol egressus est super terram et Lot ingressus est Segor". Sed quia timuit ibi manere, ascendit Lot de Segor, et mansit in spelunca cum duabus filiis suis.

Sicut igitur particula mundi, quae Christum cum Matre et tot sanctis patribus specialiter meruit procreare et nutrire, Terra Sancta dicitur, et dignior ceteris locis reputatur, ita et ordo Carmelitarum, a Carmelo trahens originem, quasi ceteris specialius electus a Deo, dignior a loco patenter comprobatur. Ordini supradicto poterit illud dici: "Locus, in quo stas, terra sancta est".

 

Liber Secundus huius tractatus, in quo

agitur de tempore antiquitatis ordinis Carmeli et de dignitate seniorum eiusdem

Capitulum I

Senioribus et grandaevis debetur reverentia, quia dignitas senum canities et horum concilium aut terminos transgredi non est iuxta Sapientis dictum: "Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui". A senioribus denique fluenta sapientiae ceteris decurrunt. Roboam enim, spretis senioribus et secundum iuvenum agens irreverentiam, a populo est repulsus.

Eliseus a pueris in Bethel illuditur clamantibus: "Ascende calve". Sed dum maledixit eis in nomine Domini, duo ursi quadraginta duos ex eis subito lacerarunt. Nec immerito, dum vir Dei exprobratur, cui dignitas honoris tam per aetatem quam sapientiam de iure dedissent, quia canitium non est vitium, sed honoris indicium. In mulieribus tamen confusio est, quia Isaiae 3: "Decalvabit verticem filiarum Sion et crinem illarum nudabit". Et apostolus: "Si vir comam nutriat, ignominia est illi". Sed contrarium est in muliere: I ad Corinthios 11. Maiores enim honorare sacerdotesque et prophetas speculum temporum nos docet antiquorum. Et etiam in multis locis hoc idem novum praecipit Testamentum.

Iura denique ad omnia ardua tractanda seniores iubent convocari. In capitulis tamen religiosorum senes cum iunioribus volunt communiter congregare, ubi excessus et culpae poterunt purgare, et quia Deus saepe revelat minori quod melius est. Nam Daniel puer Susannam liberavit et somnia regis prudenter reseravit. Verba etiam <in> superficie parietis aulae regiae recte interpretatus est apud Balthassar, filium Nabuchodonosor regis, et eidem mysteria revelantur a Domino. Ioseph etiam iuvenis tam pincernae quam pistori somnia sapienter reseravit. Visiones etiam pharaonis de septem bobus pinguibus et totidem macilentis veraciter explanavit. In gravibus siquidem causis sanum est cum dignitate tractare seniorum. "Inclina, ait Sapiens, aurem tuam, et audi verba sapientium". Ab antiquis namque temporibus hauritur sapientia: "Quam speciosum canitiei iudicium, quam speciosa veteranis sapientia, et corona senum multa peritia": Ecclesiastici 25.

 

Capitulum II

Ordo Carmelitartum praeest aliis senioritate

Dignitas enim ordinis Carmelitarum, crescens et hactenus cum laude Dei et Virginis perseverans antiquior ceteris comprobatur. In tempore Eliae et Elisei prophetarum incoeperunt, et ipsorum conversationem sequentes, locumque contemplative dictorum prophetarum inhabitantes, diu ante confirmationem et tempore antiquiori quam ceteri floruerunt religiosi; cum vinculo caritatis supportantes invicem, Deo devotissime sunt famulati. Quamvis igitur a confirmationis tempore eorundem quibusdam videantur posteriores, per conversationem tamen sanctam priores esse dinoscuntur. Et ipsa etiam confirmatio dictos fratres de Carmelo, licet aliter ad reverentiam confirmationis in processionibus videantur ostendere, religiosis ceteris rationabiliter praefert. Omnis enim confirmatio ex actu causatur praecedenti. Sed iste ordo Carmelitarum ceteros praecessit, cum statu sancto et perfecto ex cuius causa confirmatus est. Postmodum ergo ex confirmatione actionis videtur prior esse.

De confirmatione huius ordinis quidam altercantur pro duobus verbis, scilicet "solito" et "solido". Sciant tamen per testimonium Guidonis t mutatam in d, et licet dicatur "solito", non derogat confirmationi, quia status prius fuit sanctus et perfectus in se, cui datur etiam laudabilis et perpetua confirmatio, dum dicitur "in solido statu volumus permanere". Nam et huius confirmationis perfecti patres et sanctissimi praecedentes expertes non creduntur, cum pro ipsorum conversatione tale subsequatur soliditatis beneficium; sed et ipsos dignitas confirmationis huiusmodi rationabiliter includit quasi esse priores. Nam sanctus Benedictus, licet monachorum pater vocitetur et sub ipsius titulo eorundem ordo confirmetur, non tamen Antonius aut Macharius cum ceteris abbatibus et monachis perfecte degentibus, qui Benedictum praecesserunt, expertes solidationis fiunt huiusmodi, sed priorum ac posteriorum fit connexio firmata, quia confirmatio dicitur a "con", id est "simul", et "firmatio": cum patribus praecedentibus et filiis subsequentibus.

 

Capitulum III

Carmelitae sunt aliis digniores ratione temporis

Cum ergo ante praedictos patres monachorum, et etiam in Legis antiquae tempore Carmelitarum praedecessores floruerunt, rationibus supradictis non secundi, tertii vel quarti, sed primi potius probantur religiosorum. Unde de ratione maior quam ceteris eisdem praeberetur reverentia, quia sunt ceteris, ut probatum est, digniores a tempore. Et non sine iusta causa voluit Deus Carmelitas longo tempore ante confirmationem cum sancta observantia religionis manere et postmodum confirmari, quia ipsam Virginem, cuius titulo specialiter sunt insigniti, ipsorum longo tempore tam factis quam prophetiis praefigurabant priores. Iustum ergo fuit ut Deus, qui carnem de Virgine sumens prophetarum antiquorum dicta confirmavit, etiam ordinem Carmelitarum, Virgini devotius adhaerentes sub titulo Matris, specialius, quasi galeam salutis imponendo capiti, ordinem supradictum postmodum confirmaret. De quo propheta videtur dicere: "Iustitia, inquit, eius confirmabit eum", id est, ordinem praefatum. Et consequenter videtur de ordine sic dicere: "Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius", id est, titulus Mariae specialis. Iustitia vero Carmelitarum habitu nigro apparet sub tempore Legis; galea vero salutis in albedine cappae resplendet pro tempore Gratiae; de quibus in ultimo tractabitur capitulo.

Praefatus igitur ordo recte poterit cantando dicere: "Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimento salutis, et indumento iustitiae circumdedit me".

De confirmatione autem ordinis Carmelitarum sub titulo Mariae ad praesens non oportet tractare, dum alias me novi de confirmationibus et regula praedictorum sufficienter compilasse tractatum. Nempe fratres ordinis istius, praedecessores habere prophetas, atque precationes ad Dominum cum advocata fundere pro populo, commemorat Sapiens, et adventum Mariae ac fratrum istorum se declarat asserere dum dixit: "Da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt, et suscita precationes quas locuti sunt in nomini tuo prophetae priores". Nam Elias et Eliseus, in monte Carmeli contemplativam ducentes vitam, ordinis Carmelitarum primigeri exstiterunt.

Et sic ordinis Carmelitarum dignitas demonstratur a tempore, ut sic ipsius fratribus dici valeat: "Vos estis filii prophetarum", Actuum 3.

 

Capitulum IV

Quare Carmelitae habent Mariam in patronam magis quam alium

Unusquisque ordo aliquem sanctum suae sectae et conversationis habet inceptorem, ut Iacobini Dominicum, Minores Franciscum, eremitae Paulum Thebaeum. Sed isti Carmelitae non simplicem sanctum, sed sanctos et prophetas praedecessores meruerunt obtinere, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ut sicut sui fundatores mystice de laude Virginis cum vita perfecta loquebantur, ita successores sui eandem vitam et conversationem sequentes, ad laudem Virginis gloriosae perpetuo permanerent. Et in signum succedentium fratrum Elias pallium dimisit Eliseo, tanquam in persona Christi loqueretur ad Petrum: "Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos". Recte religionis huius ad laudem Virginis specialem praedecessorem Eliam cognovit pater eius Sabaca, qui vidit viros candidatos se invicem salutantes. Abdicationem etiam temporalium successores de domo Rechab... scyphos plenos vino, et calices posuisse et eis dixisse: "Bibite vinum"; ipsi responderunt: "Non bibmeus, quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum et non seretis nec vineas plantabitis vel habebitis, sed in tabernaculis habitabitis". Sed nec ullum moveat quod hic dicitur de domo Rechab, quia de eadem domo Rechab et Sabaca originem traxerunt eandemque conversationem habuerunt. Ipsi vero de domo Rechab, tanquam de Carmelitis suadentes, possessiones abiecerunt, sicut ulterius ad Ieremiam dixerunt: "Nos, inquiunt, vineam et agrum et sementem non habuimus, sed habitavimus in tabernaculis et obedientes fuimus". Sic vides quod ab antiquo in Elia vero filio Sabaca floruerit religio.

Si ergo quaeratur, quare prophetas Carmelitae dicunt suos esse fundatores, cum sub titulo Mariae noscantur insigniri, rationes praehabitae sufficiunt ad responsa. Sed titulum beatae Mariae specialiter elegerunt et capellam in eius honore in monte Carmeli erexerunt. Et testimonium satis valet in iure, quia dicitur in Decretis quod monachi possunt testificari in causa sui monasterii. Et ratio ibi sequitur, quia "illi assumendi sunt potissime qui eadem negotia tractaverunt". XIV, q. II, 3 capitulo "Super prudentia". Et sicut prophetae Virgini mysticum in Carmelo primitus dederunt obsequium, ita fratres postmodum mystica praedictorum non solventes, sed adimplentes, in eodem Carmelo ad famulandum Virgini colla subiugarunt. Unde recte "Fratres Mariae de Monte Carmeli" nominantur.

 

Capitulum V

Quare Carmelitae in antiqua Lege non fecerunt miracula

Quidam mirantur etiam, quia Carmelitae ante haec tempora non leguntur fecisse miracula, sicut sanctus Benedictus aut Dominicus vel Franciscus. Sed in hoc normam Virginis gloriosae sequi videntur. Non enim communiter legimus miracula per Mariam facta in vita sua. In antiqua tamen Lege mystica de ipsa fiebant miracula, sicut patet de virga Aaron, quae fronduit et floruit et peperit amygdala. Sic revera et in fundatoribus Carmelitarum in antiqua Lege multa fluxere miracula, sicut patet de vidua Sareptana Sidoniorum, ad quam Elias venit ut pasceretur tempore siccitatis; ubi lecythus olei et farinae hydria non minuuntur quouusque Deus visitavit populum suum. Neque enim moveat quod Sidoniorum terra hanc plagam siccitatis pariter cum Israel perpessa sit, dum Iezabel, persecutrix prophetarum et totius vindictae causa, regis Sidoniorum filia fuit. Patet etiam miraculum per Eliam in suscitatione filii viduae, de quo traditur quod ipse postea Ionas propheta fuit. Plura etiam signa per ignem fecit Elias.

De Eliseo vero multa sunt miracula, ut patet in transitu Iordanis sicco pede, et de sanatione aquarum, de parvo oleo quod vidua habuerat crescente, de filio viduae mortuo quem suscitavit, de aqua quam impetravit a Domino sine pluvia per siccatum torrentem, in expeditione qua Ioram et Iosaphat et rex Edom ad filios Amon exierant, et de pluribus aliis miraculis ab eisdem factis, quae non oportet inserere.

Haec ergo pro Carmelitis sufficiant, sicut et pro Maria, ut dictum est. Scimus tamen plura miracula pro Carmelitis, licet communiter non scribantur, Dominum saepe fecisse, sed ipsi tamquam famuli Virginis speciales non sibi, sed Mariae talia potius nituntur ascribere. Ordo iste siquidem fundatores, ut patet, prophetas possidet, qui primitus in monte velut montes sancti religiose vixerunt, ut posset eidem ordini dici: "Fundamenta eius in montibus sanctis". Gaudeant igitur Carmelitae de prophetis et patribus suis fundatoribus, et ipsi patres et prophetae de filiis devotis gaudeant successoribus, iuxta dictum Sapientis: "Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum".

Sic dignitas ordinis istius maior ceteris a fundatoribus dinoscitur, nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis.

 

Liber Tertius huius tractatus,

in quo agitur de Advocata, inquantum beata Maria dicitur Advocata et Patrona ordinis

Capitulum I

Qui suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negat et est infideli deterior. Domesticus est omnis, qui cum voto seu iuramento vel electione speciali servit alicui. Sicut ergo talis curam superioris habet familiarius serviendo, ita maior subdidit specialius diligendo. Hinc est quod Ioannes "virgo est electus a Domino et inter ceteros magis dilectus", "cui Matrem Virginem virgini commendavit" sub titulo speciali. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Ipsa etiam sibi inter ceteros familiarius adhaerebat, et ipse eidem ceteris crebrius serviebat. Cum ergo iam mediatrix Dei et hominum sit, atque cunctorum advocata gratissima, fide tamen gratitudinis inviolabiliter observans, de sibi commendatis sub titolo speciali curam ceteris familiarius videtur agere, et eis ut domesticis frequentius adhaerere. Sicut enim stella differt a stella, ita et gradus in omni familia, ut in quo titulus sit specialior, fiat et domino ceteris proximior. Carmelitae vero sub titulo speciali Mariam obtinent advocatam sine aliquo sancto medio post Dominum, ut in professionis vinculo patet eorundem. Unde et ipsa via iuris et gratitudinis ipsis ceteris familiarius adhaerebit. Et unde Matri fiunt cariores, inde et Filio proximiores, ut eisdem fratribus possit ipsa dicere: "Fratres mei carissimi et desideratissimi, sic state in Domino carissimi".

De speciali vero titulo ipsius satis patet in tractatu quem feci de regula Carmelitarum et de confirmatione eorum.

 

Capitulum II

De quodam miraculo beatae Mariae pro Carmelitis

Scio et qualiter dictorum fratrum advocatam esse specialem Maria se miraculose monstravit. Nam apud civitatem Cestriae cum quidam Carmelitis invidebant, et eos non sub specialiori titulo quam ceteros religiosos Mariae famulari constantius assererent, abbas Thomas monasterii sanctae Werburgae eiusdem civitatis processionem generalem ad sanctam Werburgam statuit fieri. In quo monasterio in australi parte chori ad caput tumuli Godescaldi eremitae, qui dudum fuerat imperator, erat quaedam imago beatae Mariae Virginis, ubi Deus multa operatur miracula. Cum ergo processio fieret et iuxta dictam imaginem transirent, Carmelitae cum magno populo non longe ab imagine stabant. Dum vero Carmelitae iuxta imaginem transirent et ipsam adorarent, imago se erexit et cum digito innuendo eisdem, cunctis audientibus dixit: "Ecce fratres mei"; quasi unicuique ipsorum videretur illud dicere specialiter: "Mihi factus est frater", Ecclesiastici 29. Quod cum aemuli vidissent, poenitentiam egerunt et dicto ordini in posterum magnum honorem dederunt.

Optime igitur constitutum est inter Carmelitas, ut Mariam specialem advocatam ipsorum post omnes horas canonicas invocent genua flectentes et antiphonam dicentes "Salve Regina". Et merito pro tanta advocata ordo praedictus maiore laude veneratur, ut possit ei omnis illud dicere: "Habebis laudem ex illa".

 

Liber Quartus huius tractatus,

in quo agitur de scriptore regulae ordinis Carmelitarum et de quibusdam exemplis

Capitulum I

Quantum gradus fuerit scribentis sublimior, tantum eius scriptura dignior, nec licet ab inferioribus ipsam abradi. Nam et praecepta, quae Deus scripsit, a nullo sine crimine vel animae periculo poterunt abiici, sed reverentia a cunctis firmiter habeant observari fidelibus. Pilatus etiam, licet malus, gradum tamen honoris tenens, ait: "Quod scripsi, scripsi", sic insinuans ceteris huiusmodi tollere non licere. Sciendum tamen est quod dum Pilatus scripsit "Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum", hoc a seipso non fuit, sed potius a Spiritu Sancto. Et Caiphas pontifex de morte Christi prophetavit dicens: "Expedit ut unus homo moriatur pro populo, ut non tota gens pereat". Pilatus itaque propter gradum suum prophetice scripsit, et Caiphas propter pontificalem gradum prophetavit, ut qui ceteris, licet mali, gradu maiori exstiterant, testimonium redderent Deo, quod non liceret auferre. Videtur ergo quod in omni gradu adquiritur gratia, cum et ipsi tam mali, in gradu tamen dignitatis exsistentes, gratiam et spiritum prophetandi habuerint. Creditur tamen, post illa dicta prophetica spiritus bonus ab eis recessisse, utpote qui nec ante in eis fuerat, sed pro tempore illo sermones propheticos eis infundebat. Sic et Saul legitur cum ceteris prophetasse, dum tamen malus fuit, utpote qui gradum ceteris maiorem habuit. Nam de Caipha legitur: "Hoc autem a seipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit".

 

 

Capitulum II

De laude scriptoris regulae Carmelitarum

Deus autem, qui fratres Carmeli ad laudem Matris suae specialiter voluit stabilire, ad regulam ipsorum scribendam venerabilem suscitavit personam, ut qui locum sanctiorem <et> ad vocatam nobiliorem ceteris possederant, et regulae scriptorem, ex gradu ceteris digniorem, obtinerent, et scriptura huiusmodi stabilior in posterum permaneret. Unde fratribus in monte Carmeli morantibus Ierosolymitanae ecclesiae regulam Albertus scripsit patriarcha, qui ceteris patribus, diversorum regulam scribentibus religiosorum, dignior comprobatur. Patriarcha dicitur a "pater" et "archos", quod est "princeps"; inde patriarcha quasi "princeps patrum". Recte igitur hunc magnificari fratres praedicti secundum regulam ipsorum; quos Paulus videtur sic alloqui: "Spem habentes crescentis fidei nostrae, in vobis magnificari secundum regulam vestram".

Albertus itaque dictorum fratrum regulam cum praeceptis oboedientiae, paupertatis et continentiae ac etiam salutarium munimine observantiarum decenter ornavit atque ad exemplum Virginis silentium eis indixit dicens: "In silentio et spe erit fortitudo vestra". Et Paulus iterum ait: "Obsecramus in Domino Iesu, ut cum silentio operantes suum panern manducent". "Ingrediamur, dicit propheta, civitatem munitam, et sileamus ibi". Haec ergo regula Carmelitarum tamquam civitas est observantiis munita salutaribus, de qua videtur Apostolus dicere: "Pervenimus, ait, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula".

Dignitas igitur ordinis praefati secundum regulae scriptorem apparet. Et haec etiam regula multis in observantiis secundum Virginis conversationem pro maxima scribebatur parte. Quicumque ergo hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia.

 

Liber Quintus huius tractatus,

in quo agitur de modo conversandi fratrum in vita eremitarum,

et quod Carmelitae ceteris sunt digniores

Capitulum I

Omnis status perfectus aut videtur esse anachoretarum aut coenobitarum. Nam anachoretae omnia mundana fugientes, cum castitate et paupertate vitam ducentes solitariam, coelestia iugiter contemplantur. Coenobitae vero pauperes et casti cum obedientiae iugo praeceptis obtemperant superiorum. Ordo vero Carmelitarum utrumque praedictorum modum tenet conversandi, et ex hoc ceteris religionibus perfectior et dignior habeatur.

Nam fratres ordinis istius solitariam agunt vitam in celllulis separatis, "die ac nocte in lege Domino meditantes et in orationibus vigilantes", secundum quod in regula continetur eorundem; et iuxta praeceptum Domini qui dicit: "Intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora Deum tuum", sic etiam ad modum Virginis in cella clausurae manent. Et "Filium gratiae" Virgo "in cella fovet, nutrit, amplecitur et ad plenitudinem perfectionis perducit". Sic etiam in cella omnis perfectus redditur et ad plenitudinem gloriae perducitur. Nam "cellae et caeli habitatio cognatae sunt", quia in cella contemplantur caelestia, et "fidelis anima Verbo Dei" in cella "coniungitur, sponsa sponso satiatur, terrenis caelestia, humanis divina uniuntur", et "sic templum sanctum Dei fit cella servi Dei". "Nec iam spiritui oranti vel etiam a corpore exeunti a cella in caelum longa vel difficilis via invenitur. A cella enim in caelum ascenditur; vix autem aut numquam a cella in infernum descendit quisquam, nisi secundum prophetam: Descendant in infernum viventes", videlicet, ne descendant morientes. Hoc modo enim cellarum incolae saepe descendunt in infernum. Sicut enim assidue contemplantur gaudia caelestia, ut ardentius appetant, sic et dolores inferni, ut horreant et fugiant. Et hoc est quod deprecatur pro inimicis suis orando ut descendant in infernum viventes, ne scilicet descendant morientes. Hanc siquidem cellarum caelibem vitam tenent Carmelitae, ut vere possint dicere: "Nostra conversatio in caelis est". In cella namque sedentes implent quod dictum est: "Orationi instate, et vigilate in ea".

 

Capitulum II

Qualiter fratres Carmelitae vitam coenobitarum tenent

Coenobitarum vero conversationem videntur Carmelitae tenere. Nam coenobitae dicuntur, a "coenon", quod est "commune", et "bitos", quod est "habitatio"; quasi "communis habitatio". Sic et ipsi de cellis certis horis ad opus pariter occurrunt divinum, ac etiam in communi refectorio sacram audientes lectionem pariter sumunt quae caritatis intuitu eisdem fuerint erogata... abstinentia vel recreationis est facienda. XX, q. IV, capitulo "Monachum". Ad laudem Virginis suavissimae simul decantant in choro, iuxta illud prophetae: "Laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul", in gratiarum actione orantes simul: Col. 4. Renuntiantes itaque propriae voluntati ad unius iussionis vocem sui praelati, ut cum Christo videantur Patri dicere: "Non sicut ego volo, sed sicut tu". Nec velle nec nolle habent. XII q. I, "Nolo" etc. Item "Non dicatis", XIII. Unde pro praedicatione evangelii Dei per suos superiores saepius emittuntur ad dandam scientiam salutis plebi eius. Omnia vero illis sunt communia, nec quisquam egens est inter ipsos, nam ex ipsis quae Carmelitis conferentur distribuitur unicuique prout opus est.

Viam igitur utriusque vitae perfectae, sicut dictum est, implent Carmelitae, cum verbo praedicationis adiuncto, secundum apostoli praeceptum: "Esto, inquit, exemplum fidelium in verbo et in conversatione". Et revera omnem conversationem perfectam tam anachoretarum quam coenobitarum ipsi tenent, cum maximo labore et doctrina praedicationis salutari. Unde merito a modo conversandi ceteris noscuntur digniores, atque duplex honor eisdem attribuitur sicut scriptum est: "Duplici honore habeantur maxime, ut qui laborant verbo et doctrina".

 

Liber Sextus huius tractatus,

in quo agitur de habitu Carmelitarum, qui ostendit Innocentiam, Legem et Gratiam

Capitulum I

Apostolus dicit: "Induite vos sicut electi Dei". Sed inter ceteros tanquam ab initio mundi electi et praeelecti a Domino tanquam ordine temporum, Carmelitae videntur rationabiliter indui sicut scriptum est: "Omnia honeste fiant in vobis secundum ordinem". In vestimentis enim suis quasi speculum trium temporum, temporis videlicet Innocentiae, temporis sub Lege, temporis Gratiae, ostendunt ordinatim. Primo igitur induuntur tunica alba brevi et curta, tanquam tempus Innocentiae et ante Legem praesentantes; quod quidem tempus modicum duravit. Nam primus parens per pomi unius prandium impurus probatur; quod proles sui generis ploratum praebens plurimum partu protestatur. Quia vero tempus Innocentiae sequebatur tempus Legis, quod est medium tempus trium temporum, ideo super tunicam praedictam induuntur habitu nigro. Et hoc propter tres causas. Prima est propter fundatorum suorum conformitatem. Elias enim legitur habuisse vestem nigram non tinctam. Nec secundum eorum constitutiones Carmelitae alio panno pro habitu uterentur. Cum tamen huiusmodi pannus plerumque non inveniatur, mitigandum est cum eisdem ut vel cum alio nigro panno pro habitu saltem uti valeant. Secunda causa est propter Christi de Maria assumptam humanitatem, quae quamvis sine peccato concepta et procreata fuerit, id est, ipsa Maria integra <et> pulchra permanserit, nata tamen mortalis nigra et umbrosa fuit in se. Nam id Christus sponsus dicit: "Sub umbra illius quam desiderabam sedi". Et Maria sponsa de seipsa sic loquitur: "Nigra sum sed formosa". Tertia causa est propter Legis duritiam et obscuritatem, quam ostendunt in nigro habitu. Nam ipsa solis claritas, quam exspectabant prophetae, nondum apparuit, sed velut nox aut nubes omnes sub tempore Legis operuit. De qua obscuritate loquitur Paulus: "Patres, inquit, vestri omnes sub nube fuerunt". Dura etiam fuit Lex, quia parcere nescivit, sed oculum pro oculo, dentem pro dente reddere iubebat. De cuius duritia sic dicit propheta: "Indutus est vestimentis ultionis". Sic habitus nigredo umbram, id est, Legem sub nube designat. Qui sunt ergo isti, qui ut nubes volant? Respondent: "Fratres beatae Mariae", qui, sicut scriptum est, serviunt ei die ac nocte in templo eius.

Quia vero dicit apostolus: "Superabundavit gratia Domini nostri", ideo super nigrum habitum portant cappam albam, sic ostendendo tempus Gratiae post tempus Legis recte pervenisse. Nam finis legis, Christus est, qui illuminat omnem hominem.

De ordinato indumento Carmelitarum secundum tempora videtur apostolus dicere: Nox praecessit, per legis obscuritatem in habitu, dies autem appropinquavit, per gratiae albedinem et claritatem in cappa. Hunc ordinem recte vivendi vidit Zacharias. Cum enim angelus sibi secreta revelaret, aspexit quod Iesus indutus erat vestibus sordidis, quasi habitum nigrum praesentaret. Et postea induerant eum vestibus albis tanquam cappam superponerent. Carmelitae denique albis tanquam si ordinentur vestimentis albis induaris: Apoc. 3 operiuntur, secundum prophetam: "Opertus est quasi pallio zeli". Et facti sunt equi albi in quadriga Domini.

 

Capitulum II

Quod Carmelitae ostendunt in habitu gratiam resurrectionis

Carmelitae ostendunt in habitu gratiam et gloriam resurrectionis, tam gratiam quam resurrectionis gloriam praecinentes cum angelis, qui leguntur in albis sedentes, vel potius, secundum litteram, assistentes, quia scribitur: "Astiterunt iuxta illos in vestibus albis". Sed hoc fuit in ascensione. Lucas vero ait: "Duo viri steterunt iuxta illos in veste fulgenti". Mattheus tamen dicit quod angelus revolvens lapidem sedebat super eum, et vestimenta eius sicut nix. Marcus etiam ait: "Viderunt iuvenem sedentem a dextris, coopertum stola candida". Utrumque tamen posset esse verum secundum interpolationem, ut quandoque sedere videntur, et quandoque stare. Cum etiam ipse Christus transfiguratus est, super umbram humanitatis suae claritas apparuit deitatis, quia resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta eius facta sunt alba sicut nix, ac si mystice habitum Carmelitarum et cappam pro tempore, quasi super umbram <humanitatis> gloriam resurrectionis praemonstrando, baiularet. In ipsaque transfiguratione pater Carmelitarum Elias cum Moyse apparuit velut Legis testes, et gloriam ac splendorem Gratiae mystice praefigurantes.

Sciendum vero est quod ab antiquo cappa Carmelitarum mixtum habuit colorem, scilicet album et nigrum, vel album et griseum secundum quosdam. Elias enim portavit pallium, ut habetur IV Regum 3. Et modus religiosorum, qui in Terra sancta habitabant, fuit signum distinctivum gerere in palliis, ut patet de Templariis, Hospitalariis et Bethlehemitis. Et adinstar huius Carmelitae habuerunt primum pallium cum barris. Et talem cappam non sine causis rationabilibus portabant. Prima est ut tanquam familia Mariae specialis et domestica in se complerent quod dictum est: "Domestici eius vestiti sunt duplicibus"; et ut cum vestis similitudine sanctam sequerentur advocatam, de qua videtur esse scriptum: "Stragulatam vestem fecit sibi". Secunda causa est ut in albo intelligant tempus Gratiae, vel ad habitum respicientes, palam sciant se sub Legis floruisse tempore et sic in tempore Gratiae simul cum legis observatione Mariae fideliter famulasse, ut unusquisque ipsorum possit ad ipsam dicere: "Custodivi legem tuam". Ipsa vero, licet pura et plena gratia, legem tamen observare curavit. Fructus autem ventris sui et Filius gratiae non venit legem solvere, sed adimplere. Cappa igitur de nigro et albo fuit, ut sic ostenderent, neminem absque mandatorum observatione ad gratiae posse venire plenitudinem. Tertia causa est ut ostenderent, in Mariae Filio et in una persona utramque naturam, Dei scilicet et hominis, permanere perfecte, et etiam Mariam Filio coniunctam in caelis cum splendore perpetuo praesidere, sicut scriptum est: "Ipsa in perpetuum coronata triumphat".

Isti ergo Carmelitae sunt equi varii fortes; fortes, inquam, per sanctam conversationem, varii autem, propter diversorum temporum significationem, ut dictum est. Verum in hoc tempore Gratiae secundum apostolum superexaltat miscricordia iudicium. Nam apparuit gratia Dei omnibus hominibus, ut possit illis illud dici: "Non sub Lege estis, sed sub Gratia", quia venit Christus pacem dare gentibus et illuminare populum, sicut dicitur: "Pax Domini super omnem faciem terrae". Dum enim peccator opera tenebrarum abiicere voluerit, non iam sub legis iudicio, sed sub gratiae splendore potius persistit. Unde apostolus: "Abiiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis". Et sic de tempore Gratiae pervenitur ad gloriam resurrectionis perpetuae, ubi ultra non erit luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt.

 

Capitulum III

De laude vestium ordinis fratrum Carmelitarum

Dignum igitur fuit ut Carmelitae, qui tempora priora cum indumenti speculo monstrabant, ordinatim futuram resurrectionis gloriam fidelium, non habentem maculam, cum cappa splendida praesentarent. Unde sub tempore Gratiae. Unde in libro Decretalium, "De vita et honestate clericorum" interdicitur, quod clerici et religiosi gerant habitum varii coloris. Unde licet aliis causis rationabilibus cappa supradictorum in album tota fuerit mutata, hac tamen de causa speciali talem fieri mutationem divina credamus dispensatione et dispositione, ut sic pacem aeternam et resurrectionis gloriam, abiecta moeroris interpolatione, palam ostenderent fidelibus. Et ipsi quidem fratres officium resurrectionis Dominicae in ecclesia ceteris specialius exercent. Hic nota. Quia vero dicto fratres sub Legis tempore floruerant et sub tempore Gratiae Virgini devotius famulantes legem firmiter servare dinoscuntur, in signum suae remunerationis et lucis aeternae voluit Deus de utroque colore unum integrum et splendidum perficere, et sic cappa tota in album permutatur. Unde possunt isti fratres dicere: "Iste est pax nostra, qui fecit utraque unum". Et ipse Christus videtur de eis dicere: "Ambulant mecum in albis, quia digni sunt". Nam qui vicerit, sic vestietur vestibus albis. Et ita cum 24 senioribus sedere creduntur circumamicti vestibus albis. Haec ergo religio salutaris, quia sicut scribitur: "Decor vitae eius in illa est, et vincula illius alligatura salutaris". Vides siquidem quod ordo Carmelitarum secundum ordinem temporum ad laudem Dei et Virginis ceteris ordinatior procedit vestitus. Et quanto ordinatior, tanto honore fit dignior. Da igitur illi honorem secundum meritum suum.

 

Capitulum IV

Quod Carmelitae sunt primi et ultimi religiosorum

Nam huic ordini, ut in superioribus patet capitulis, advocata specialis adhaeret Maria. Et idem Christus cum Matre sua eidem familiarius videtur adhaerere, ac per fratres istos preces placabilius exaudire; quia quantum magis domesticus quis fuerit, ac superiori specialius approximat, tantum ab eo quod voluerit efficacius impetrat. Ordo enim iste equus albus est; quem Ioannes vidit primo exire, ut superius septimo tractatur capitulo. Et iterum ultimo vidit equum album, quando caelum apertum est, qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax, et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis, id est specialiter in equis istis Carmelitis per suffragia precum suarum medianteque ipsorum advocata sequuntur homines Deum cum gratiae claritate. Sed sicut primo egressus est equus albus et postea ceteri diversi coloris visi sunt procedere, et iterum ultimo conspicitur equus albus, post quem non leguntur egredi alii equi nisi albi, videtur ex hac causa cum aliis praecedentibus, quod inter religiosos Carmelitae sunt primi et novissimi, et tam Filius quam Mater in eis specialiter sedet. Primi, inquam, sunt tempore, ut superius dictum est capitulo de tempore. Novissimi vero sunt quia in tempore novissimo praedicabunt, fundatorque ipsorum et praedecessor Elias in fine mundi corda filiorum convertet ad patrem. Nam de ipso Dominus sic testatur dicens: "Elias venturus est et restituet omnia". Sic sane de Carmelitis verificatur illud evangelicum: "Erunt novissimi primi et primi novissimi". Et iustum est ut sicut isti fratres sponsae suae et Matri Dei in ecclesia specialiter serviunt militanti, ita ad Matris laudem perpetuam et sui honorem Christus ipsos tanquam familiam specialem in ecclesia collocet triumphanti, iuxta quod scriptum est: "Sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi, et videbunt faciem eius. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum." Amen.


Medieval Carmelite Heritage