I. LA RUBRICA PRIMA DE LAS CONSTITUTIONES

Rubrica prima 1281

Qualiter respondendum sit quaerentibus a quo et quo modo ordo noster sumpsit exordium.

Cum quidam fratres in ordine iuniores, quaerentibus a quo et quomodo ordo noster habuerit exordium, iuxta veritatem nesciant satisfacere, pro eis in scripto formulam talibus relinquentes volumus respondere.

Dicimus enim veritati testimonium perhibentes, quod a tempore Eliae et Elisei prophetarum, montem Carmeli devote inhabitantium, sancti patres tam veteris quam novi testamenti, eiusdem montis solitudinem pro contemplatione caelestium tamquam veri amatores, ibidem iuxta fontem Eliae in sancta poenitentia, sanctis successibus incessanter continuata, sunt proculdubio laudabiliter conversati.

Quorum successores, tempore Innocentii III, Albertus Ierosolymitanae ecclesiae patriarcha in unum congregavit collegium, scribens eis regulam, quam Honorius papa, successor ipsius Innocentii, et multi successorum suorum, ordinem istum approbantes, sub bullarum suarum testimonio devotissime confirmarunt.

In cuius professione nos eorum sequaces usque in hodiernum diem in diversis mundi partibus Domino famulamur.

 

Rubrica prima 1294

Qualiter respondendum sit quaerentibus de ordine nostro et qualiter sumpsit exordium.

Cum quidam fratres in ordine nostro iuniores, quaerentibus quando vel quomodo ordo noster habuerit exordium, iuxta rei veritatem non sciant satisfacere, pro eis in scriptis formam talibus relinquentes volumus respondere.

Dicimus enim veritati testimonium perhibentes, quod a tempore Eliae et Elisei prophetarum, montem Carmeli devote inhabitantium, sancti patres tam veteris quam novi testamenti, eiusdem montis solitudinis pro contemplatione caelestium veri amatores, ibidem iuxta fontem Eliae in sancta poenitentia, sanctis successibus incessanter continuata, sunt proculdubio laudabiliter conversati.

Quorum successores Albertus Ierosolymitanae ecclesiae patriarcha in unum congregavit collegium, scribens eis regulam ante concilium Lateranense, a pluribus summis pontificibus postea approbatam, quam sub bullarum suarum testimonio devotissime confirmaverunt.

In cuius professione nos eorum sequaces usque in hodiernum diem in diversis mundi partibus Domino famulamur.

 

Rubrica prima 1324-1327

Qualiter respondendum sit quaerentibus qualiter ordo noster sumpserit exordium et quare dicamur fratres ordinis beatae Mariae de monte Carmeli.

Cum quidam fratres in ordine nostro iuniores quaerentibus a quo, quando vel quomodo ordo noster sumpsit exordium, vel quare dicimur fratres ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, iuxta rei veritatem nesciant satisfacere, pro eis in scriptis formam talibus relinquentes volumus respondere.

Dicimus autem veritati testimonium perhibentes, quod a tempore Eliae et Elisei prophetarum montem Carmeli devote inhabitantium, sancti patres, tam novi quam veteris testamenti, eiusdem montis solitudinis pro contemplatione caelestium veri amatores, ibidem iuxta fontem Eliae in sancta poenitentia, sanctis successibus incessanter continuata, sunt proculdubio laudabiliter conversati.

Quorum successores post incarnationem Christi ibidem ecclesiam in honore beatae Mariae virginis construxerunt et ipsius titulum elegerunt, et ob hoc deinceps fratres beatae Mariae de monte Carmeli per apostolica privilegia sunt vocati. Quos Albertus Ierosolymitanae ecclesiae patriarcha in unum collegium congregavit, scribens eis regulam ante concilium Lateranense, postea a pluribus summis pontificibus approbatam; quam regulam sub bullarum suarum testimonio devotissime confirmarunt.

In cuius professione nos, eorum sequaces, usque in hodiernum diem in diversis mundi partibus Domino famulamur.

 

Rubrica prima 1357-1369

Qualiter respondendum sit quaerentibus quomodo et quando ordo noster sumpsit exordium et quare dicimur fratres ordinis beatae Mariae de monte Carmeli.

Cum quidam fratres nostri ordinis iuniores quaerentibus a quo vel quomodo ordo noster sumpsit exordium, vel quare dicimur fratres ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, nesciant satisfacere competenter:

Hinc est quod in scriptis pro eis formam talibus relinquentes volumus respondere.

Dicimus autem veritati testimonium perhibentes, quod a tempore Eliae prophetae et Elisei eius discipuli, montem Carmeli qui ab Accon non longe distat, devote inhabitantium, multi sancti patres tam veteris quam novi testamenti, solitudinis eiusdem montis pro contemplatione caelestium veri amatores, ibidem iuxta fontem Eliae in sancta poenitentia, sanctis successibus continuata, sunt proculdubio laudabiliter conversati.

Quorum successores post incarnationem Domini nostri Iesu Christi ibidem oratorium in honore beatissimae Mariae virginis construxerunt et ipsius titulum elegerunt, et ob hoc fratres ordinis beatae Mariae virginis de monte Carmeli deinceps per apostolica privilegia sunt vocati.

Quos Albertus, Hierosolymitanae ecclesiae patriarcha et sedis apostolicae legatus, in unum collegium congregavit, scribens eis certam regulam ante concilium Lateranense, postea a pluribus summis pontificibus approbatam. Et tam ipsam quam dictum ordinem et titulum sub bullarum suarum testimonio approbantes, devotissime confirmarunt.

In cuius regulae et ordinis professione nos, eorum sequaces, usque in hodiernum diem, auxiliante Virgine benedicta, in diversis mundi partibus Domino famulamur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


Medieval Carmelite Heritage