X. CRÓNICA UNIVERSAL DE JUAN TRISSE

<CHRONOLOGIA>

Secundum aliquos doctores catholicos, impletis ab origine mundi 5298 annis Filius Dei incarnatus est de Maria virgine.

Secundum alios incarnatio Christi facta fuit completis 5200 annis ab origine mundi.

Secundum vero Eusebium Caesariensem episcopum, ut legitur in Chronicis suis, incarnatio Christi facta est completis ab origine mundi 5900 annis.

Anno aetatis 12 virginis Mariae secundum aliquos doctores catholicos ipsa concepit Filium Dei.

Anno aetatis 14 virginis Mariae secundum aliquos doctores catholicos ipsa concepit Filium Dei.

Anno 72 aetatis suae virgo Maria assumpta est in caelum secundum opinionem aliquorum doctorum.

Anno 60 aetatis suae secundum alios ipsa fuit assumpta in caelum, et haec est opinio communis.

Item alii dicunt quod anno 65, in mense tertio, fuit assumpta in caelum.

A tempore Eliae et Elisei prophetarum, quo tempore fratres Eremitae de monte Carmeli dictum montem primitus inhabitaverunt, usque ad incarnationem Christi fuerunt 1944 anni.

Anno Domini 1160 edita fuit regula fratrum beatae Mariae de monte Carmeli a reverendo patre domino Alberto, patriarcha Ierosolimitano.

Anno Domini 1248 fuit mitigata et confirmata regula fratrum beatae Mariae de Carmelo per dominum papam Innocentium IV.

Anno Domini 1250 inclitus rex Francorum Ludovicus sanctissimus fratres beatae Mariae de monte Carmeli duxit de partibus ultramarinis ad partes gallicanas.

Anno Domini 1287 fratres beatae Mariae de Carmelo dimiserunt chlamides barratas et cappas albas auctoritate sedis apostolicae acceperunt in capitulo generali celebrato in Monte Pessulano.

Anno Domini 1348 fuit epedemia seu mortalitas per universum orbem qualis non fuit a diluvio Noe citra.


Medieval Carmelite Heritage