THE ANNOTATIO OF SIBERTUS DE BEKA
Annotatio Capitulorum Generalium
Haec sunt capitula generalia ordinis fratrum beatae Mariae de monte Carmeli, de quibus aliquo modo constare potest per constitutiones inventas et factas in eisdem capitulis, quae habentur per ordinem hinc inde, sicut eas vidit reverendus magister Sibertus, bonae memoriae, prout ipse propria manu cum diligentia registravit. Nec est dubium plura capitula generalia praecessisse infra scripta.
Anno Domini 1264, in festo Pentecostes, Tolosae in provincia Aquitaniae, fuit celebratum capitulum generale; ubi de constitutionibus 169 factum est unum volumen; fuerunt etiam ibidem de antiquis 22 constitutiones amotae et deletae.
Anno Domini 1267, in festo Pentecostes, Messanae in provincia Siciliae fuit celebratum capitulum generale, ubi factae sunt additiones et aliae quaedam correctae.
Anno Domini 1270, in Nativitate beatae Mariae Virginis, Parisius in provincia Franciae, ubi factus fuit prior generalis frater Radulphus factum est unum volumen de constitutionibus 164; amotae fuerunt 12. Praedictus generalis non mansit nisi per tres annos.
Anno Domini 1273, in Epiphania Domini, Burdegalis in provincia Aquitaniae; factus est prior generalis frater Petrus, et unum volumen factum est de constitutionibus 158, et amotae fuerunt 11.
Nota quod post capitulum generale Parisius, quod in Nativitate beatae Mariae celebrabatur, fuit positum sequens capitulum celebrandum esse in Burdegalis, anno Domini 1275, fere ad quattuor annos post Parisius. Ego magister Sibertus inveni in quibusdam constitutionibus de Anglia, quod illud capitulum Burdegalis fuit celebratum anno Domini 1273, in Epiphania Domini, scilicet ad duos annos et parum plus post Parisius, et istud videtur concordare cum primo.
Anno Domini 1277, in festo Pentecostes, in Monte Pessulano in provincia Narbonensi; quod fere post quattuor annos fuit post Burdegalas; nihil fuit in eo mutatum; Petrus generalis.
Anno Domini 1281, in festo Pentecostes, Londoniis in provincia Angliae; Petrus generalis.
Anno Domini 1284, Papiae, ut creditur, in provincia Lombardiae; Petrus generalis.
Anno Domini 1287, in festo beatae Mariae Magdalenae, in Monte Pessulano in provincia Narbonensi; mutatus est habitus nostrae religionis et assumpsimus cappas albas auctoritate apostolica; Petrus generalis.
Anno Domini 1291, in festo Pentecostes, Treveris in provincia Alamaniae; factae sunt additiones; Petrus generalis.
Anno Domini 1294, in festo Pentecostes, Burdegalis in provincia Aquitaniae; factum est unum volumen de constitutionibus 52. Hic absolutus est frater Petrus generalis, qui, ut patet ex supradictis, fuit prior generalis per 19 annos. Et hic electus est frater Raymundus, qui solum vixit per duos annos.
Anno Domini 1297, in festo Pentecostes, Brugis in provincia Franciae; frater Gerardus de Bononia electus et factus est prior generalis; et factum est unum volumen de constitutionibus absque certo numero.
Anno Domini 1300, in festo Pentecostes, Florentiae in provincia Tusciae; Gerardus generalis.
Anno Domini 1303, in festo Pentecostes, Narbonae; Gerardus generalis.
Anno Domini 1306, in festo Pentecostes, Tolosae in provincia Aquitaniae; factum est unum volumen; Gerardus generalis.
Anno Domini 1309, in festo Pentecostes, Ianuae in provincia Lombardiae; additiones factae sunt; Gerardus generalis.
Anno Domini 1312, in festo Pentecostes, Londoniis in provincia Angliae; factae sunt additiones; Gerardus generalis.
Anno Domini 1315, in festo Pentecostes, Coloniae in provincia Alamaniae; factae sunt additiones; frater Gerardus generalis. Post istud capitulum fere ad duos annos in Avenione mortuus est magister Gerardus, prior generalis supradictus, et vacavit generalatus per annum et quattuor vel quinque septimanas.
Anno Domini 1318, in festo Pentecostes, Burdegalis in provincia Aquitaniae; factae sunt additiones. Hic factus est magister Guido prior generalis, qui non rexit complete per tres annos, quia assumptus fuit ad episcopatum Maioricensem.
Anno Domini 1321, in festo Pentecostes, in Monte Pessulano in provincia Narbonensi; factae sunt additiones. Hic electus est magister Ioannes de Alerio absens.
Anno Domini 1324, in festo Pentecostes, Barcinonae in provincia Hispaniae; factae sunt additiones; frater Ioannes generalis.
Anno Domini 1327, in festo Pentecostes, Albiae in provincia Aquitaniae; factae sunt additiones; frater Ioannes generalis.
Anno Domini 1330, in festo Pentecostes, Valencenis; factae sunt additiones. Magister Ioannes officium generalatus resignavit et magister Petrus de Casa fuit electus et sic magister Ioannes rexit per 9 annos.
Anno Domini 1333, in festo Pentecostes, Nemausi in provincia Narbonae; ubi dominus Ioannes papa XXII misit tres definitores, scilicet dominum Petrum de Clarana, Petrum poenitentiarium et fratrem Ioannem Macelletti, provincialem Provinciae; factae sunt additiones; Petrus generalis.
Anno Domini 1336, in festo Pentecostes, Bruxellis in provincia Alamaniae; factae sunt additiones et multae constitutiones; magister Petrus generalis.
Anno Domini 1339, in festo Pentecostes, Lemovicis in provincia Aquitaniae; factae sunt paucae additiones de divino officio; magister Petrus de Casa generalis. Anno Domini 1341, circa Adventum Domini, assumptus est ad episcopatum Vasionensem magister Petrus de Casa, pro tunc prior generalis ordinis nostri, et vacavit ex tunc generalatus usque ad festum Pentecostes immediate sequens sub anno Domini 1342, quo anno et festo Pentecostes celebrabatur capitulum generale ordinis Lugduni in provincia Narbonensi; ubi concorditer ab omnibus, duobus exceptis, in priorem generalem est electus frater Petrus Raymundi, provinciae Narbonensis. Ibi etiam factae sunt additiones. Et sic magister Petrus de Casa rexit ordinem fere 12 annis.
Anno Domini 1345, in festo Pentecostes, Mediolani in provincia Lombardiae; fuerunt quedam additiones factae et multae constitutiones; magister Petrus Raymundi generalis.
Anno Domini 1348, in festo Pentecostes, Metis in provincia Franciae; fuerunt paucae additiones factae; magister Petrus Raymundi generalis.
Anno Domini 1351, in festo Pentecostes, Tolosae in provincia Tolosana; fuerunt paucae additiones factae; magister Petrus Raymundi generalis.
Anno Domini 1354, in festo Pentecostes, Perpiniani in provincia Cataloniae; magister Petrus Raymundi generalis.
Anno Domini 1357, in festo Pentecostes, Ferrariae in provincia Bononiae; et ordinatum est capitulum generale ad quattuor annos, sed quia magister Petrus Raymundi obiit eodem anno in festo sanctae Caeciliae virginis, fuit tempus capituli abbreviatum et in sequenti festo Nativitatis beatae Mariae fuit capitulum generale celebratum in Burdegalis, anno Domini 1358; ubi in die Nativitatis praedictae fuit electus concorditer in priorem generalem frater Ioannes Balistarii, tunc bachalarius praesentatus Parisius, de provincia Cataloniae et conventu Maioricarum. Et ad instantiam Vasconum fuit provincia Aquitaniae divisa in duas, scilicet Aquitaniae et Vasconiae.
Anno Domini 1362, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Treveris, existente priore generali et tunc magistro in sacra pagina fratre Ioanne Balistarii; et fuit capitulum prolongatum ad quattuor annos.
Anno Domini 1366, in festo Pentecostes, quod fuit 28 mensis maii, fuit celebratum capitulum generale, 33m a primo scripto hic, in conventu Montis Albani, provinciae Aquitaniae, existente priore generali magistro Ioanne Balistarii.
Anno Domini 1369, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Montis Pessulani, ad expensas priorum provincialium. Et ibidem fuerunt datae aliquibus provincialibus ad augmentationem constitutiones ordinis correctae et congregatae et redactae in unum volumen et debitum ordinem per reverendum magistrum et patrem, fratrem Ioannem Balistarii, priorem generalem dicti ordinis.
Anno Domini 1372, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Aquensi, in provincia Provinciae, a priore generali magistro Ioanne Balistarii.
Anno Domini 1375 fuit factum generale capitulum in Podio, in provincia Narbonensi; et tunc concorditer, nemine discrepante, fuit electus in priorem generalem magister Bernardus Olerii, quia magister Ioannes Balistarii mortuus fuerat de mense septembris, in festo sancti Michaelis, in conventu Maioricarum. Et sic praedictus quondam magister Ioannes Balistarii rexit ordinem in generalatus officio per annos 16 et menses 4.
Anno Domini 1379 fuit celebratum capitulum generale Brugis; et fuit prolongatum per quattuor annos magistri Bernardi Olerii tenentis officium.
Anno Domini 1381, in die Pentecostes, Veronae fuit celebratum capitulum generale; in quo capitulo magister Michael de Bononia fuit unanimiter electus in priorem generalem, amoto prius a praedicto officio generalatus ante per annum per dominum nostrum Urbanum papam VI magistro Bernardo Olerii. In quo capitulo non fuerunt nisi septem definitores per electionem provinciarum, alii vero fuerunt assumpti vigore bullae domini nostri papae Urbani VI supradicti. Ubi nihil innovatum fuit de constitutionibus vel abrasum.
Anno Domini 1387, in die Pentecostes, fuit celebratum generale capitulum Brixiae per reverendum magistrum Ioannem de Raude, Mediolanensem, tunc vicarium generalem per dominum nostrum papam Urbanum VI ordinatum per depositionem reverendi magistri Michaelis de Bononia olim generalis. In quo quidem capitulo ipse reverendus magister Ioannes fuit ab omnibus, nemine discrepante, electus in priorem generalem totius ordinis. Rexit reverendus magister Michael in officio 5 annis cum dimidio, et inde fuit depositus. In quo quidem capitulo fuit ordinatum, ut singulis diebus quibus fit memoria de Virgine gloriosa in vesperis et matutinis, post memoriam Angelorum fiat memoria de beata Anna, matre Dei genitricis Mariae, et dicatur ad matutinum antiphona "Anna matrona", versiculum "Ora pro nobis beata mater Anna", responsorium "Ut digni", oratio "Deus qui beatam". Ad vesperas antiphona "Anna parens", versiculum et oratio ut supra, vel dicantur antiphonae unius matronae, cum versiculo et oratione ut supra. Item in eodem capitulo fuit ordinatum pro canonisatione beati Alberti ordinis nostri.
Item anno Domini 1393 fuit celebratum capitulum generale in conventu Franckfordiae, provinciae Alamaniae Inferioris, in festo Pentecostes.
<Continuatio avenionensis>
Anno Domini 1384 fuit capitulum generale celebratum in Avenione, provinciae Provinciae; et fuit factus generalis magister frater Raymundus Vaquerii, provinciae Narbonae, conventus Biterris.
Anno Domini 1387 fuit celebratum capitulum generale in Castro Novo de Arrio, provinciae Tolosanae, per eundem magistrum.
Anno Domini 1389 fuit celebratum capitulum generale in Perpiniano, provinciae Cataloniae; et fuit factus generalis magister frater Ioannes Grossi, provinciae Tolosanae, conventus Appamiarum.
Anno Domini 1395 fuit celebratum capitulum generale in conventu Albiae, provinciae Aquitaniae, magistro Ioanne Grossi priore generali existente.
Anno Domini 1400, 6 die iunii, fuit celebratum capitulum generale in conventu Cabilonis, provinciae Narbonae, magistro Ioanne Grossi priore generali existente.
Anno Domini 1404, 19 die maii, fuit celebratum capitulum generale in conventu Tarbiae, provinciae Vasconiae, magistro Ioanne praesidente.
Anno Domini 1411 fuit celebratum capitulum generale in conventu Bononiae, provinciae sic intitulatae. Et ibi fuit unitus ordo pro maiori parte. Et post resignationem magistri Ioannis Grossi praedicti, qui generalis erat in regno Franciae et Hispaniae, Aragoniae, Scotiae et provinciae Provinciae, et etiam magistri Matthaei de Bononia, qui generalis erat in Italia, Alamania etc., unanimiter fuit de novo ab omnibus electus magister Ioannes Grossi.
Anno Domini 1417, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Balneolarum, provinciae Narbonae, magistro Ioanne Grossi praesidente.
Anno Domini 1420, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Montis Pessulani, provinciae Narbonae, magistro Ioanne Grossi generali existente.
Anno Domini 1425, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Appiamarum, provinciae Tolosanae, magistro Ioanne Grossi praesidente; fuerunt 800 fratres et ultra.
Anno Domini 1430, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Nanetensi, provinciae Turoniae; in quo fuit electus in priorem generalem magister Bartholomaeus de Roqualli, magistro Ioanne Grossi in eodem officio cedente.
Nota: Non valuit electio, eo quod duo fuerunt in eodem capitulo confirmati generales, contra ordinis constitutiones et iura communia.
Anno Domini 1434, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Ravenspurgensi, provinciae Alamaniae superioris; in quo fuit electus in priorem generalem magister Ioannes Faci, provinciae Provinciae, conventus Avenionis.
Anno Domini 1440, in festo Pentecostes, fuit celebratum capitulum generale in conventu Astensi, provinciae Lombardiae, magistro Ioanne Faci praesidente.
Anno Domini 1444, in festo Pentecostes, die ultima maii, fuit celebratum capitulum generale in conventu Cabilonensi, provinciae Narbonae, magistro Ioanne Faci praesidente.
Anno Domini 1447, in festo Pentecostes, 28 mensis maii, fuit celebratum capitulum generale Romae, magistro Ioanne Faci praesidente, in quo summus pontifex dominus Nicolaus quintus providit de omnibus necessariis.
Sequuntur capitula generalia ordinis fratrum beatae Mariae de monte Carmeli ab anno Domini 1259 usque ad annum Domini 1361
Et primo anno Domini 1259 fuit capitulum generale celebratum in provincia Siciliae, in conventu Messanae, in festo Pentecostes; in quo capitulo fuerunt quamplures fratres Terrae Sanctae, specialiter conventus Accon et conventus montis Carmeli. In hoc capitulo fuerunt plures constitutiones editae, specialiter ad augmentandum officium divinum.
Anno Domini 1271 fuit celebratum capitulum generale Parisius in Nativitate beatae Mariae virginis. Ubi fuit electus prior generalis frater Radulphus, de provincia Alamaniae Inferioris, vir mirae abstinentiae et virtuositatis. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata pro locis recipiendis ac pro novitiis induendis.
Anno Domini 1275 fuit celebratum capitulum generale in Burdegala, in provincia Aquitaniae, et ibi fuit electus prior generalis frater Petrus de Amiliano, provinciae Narbonae, lector in sacra pagina, vir magnae prudentiae et religiositatis. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata quoad calciamenta et indumenta fratrum.
Anno Domini 1278 fuit capitulum generale celebratum in Monte Pessulano, in festo Pentecostes, priore generali fratre Petro de Amiliano. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata quoad provisionem infirmorum et fratrum dormitionem.
Anno Domini 1281 fuit capitulum generale celebratum Londoniis, in provincia Angliae, in festo Pentecostes, fratre Petro de Amiliano priore generali. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter quoad studia generalia ordinis.
Anno Domini 1284 fuit capitulum generale celebratum in provincia Lombardiae, in conventu Papiae, in festo Pentecostes, fratre Petro de Amiliano generali. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter fuerunt ordinati certi procuratores qui adirent Romam ad sedem apostolicam pro privilegiis impetrandis quam pro mantellis barratis mutandis.
Anno Domini 1287 fuit capitulum generale celebratum in provincia Narbonae, in conventu Montis Pessulani, in festo beatae Mariae Magdalenae, fratre Petro de Amiliano priore generali. In hoc capitulo auctoritate sedis apostolicae dimisimus mantellos barratos et accepimus cappas albas.
Anno Domini 1291 fuit capitulum generale celebratum Treveris, in provincia Alamaniae Inferioris, fratre Petro de Amiliano priore generali, in festo Pentecostes. In hoc capitulo fuerunt aliquae provinciae divisae, atque fuerunt ordinatae constitutiones quod fratres laici non possent eligere nec eligi.
Anno Domini 1294 fuit capitulum generale celebratum in provincia Aquitaniae, in conventu Burdegalae, et ibi factus seu electus est prior generalis frater Raymundus de Insula, lector in sacra pagina, vir mirae honestatis et virtutis, fratre Petro de Amiliano iam de medio sublato in conventu Tolosae. In hoc capitulo plura ordinantur de confessionibus et praedicationibus fratrum.
Anno Domini 1297 fuit capitulum generale celebratum in provincia Franciae, in conventu de Brugis, et ibi electus est prior generalis frater Gerardus de Bononia, doctor in sacra pagina, et vir mirae excellentiae ac summae prudentiae. In hoc capitulo plura ordinantur pro studio Parisiensi, scilicet pro biblicis et bachalariis ac magistris, quoad taxationes et expensas eorum.
Anno Domini 1300 fuit capitulum generale celebratum in provincia Tusciae, in conventu Florentiae, in festo Pentecostes, fratre Gerardo priore generali. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata de sigillis et sigillationibus, ac de procuratoribus ac de elemosinis recipiendis.
Anno Domini 1303 fuit capitulum generale celebratum Narbonae, in festo Pentecostes, magistro Gerardo priore generali. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata contra apostatas et scandalizantes ordinem.
Anno Domini 1306 fuit capitulum generale celebratum Tolosae in festo Pentecostes, magistro Gerardo priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter de observatione silentii.
Anno Domini 1309 fuit capitulum generale celebratum Ianuae in festo Pentecostes, magistro Gerardo priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter de officio provincialium, quomodo semel in anno habeant visitare suas provincias et corrigere scandala.
Anno Domini 1312 fuit capitulum generale celebratum Londoniis, in provincia Angliae, in octavis Pentecostes, magistro Gerardo priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter quoad studium Oxoniense.
Anno Domini 1315 fuit capitulum generale celebratum Coloniae in provincia Alamaniae Inferioris, in festo Pentecostes, magistro Gerardo priore generali. In quo capitulo multa fuerunt ordinata, specialiter quod fratres debent certas missas dicere pro fratribus defunctis et pro habentibus litteras confraternitatis nostrae sacrae religionis.
Anno Domini 1318 fuit capitulum generale celebratum in festo Pentecostes, in provincia Aquitaniae, Burdegalis, et ibi electus est prior generalis frater Guido de Perpiniano, doctor eximius in sacra pagina, defuncto magistro Gerardo in conventu Avenionensi. In quo capitulo plura fuerunt ordinata, specialiter quod nullus frater posset nec deberet tenere officium generalatus ad longius, quantumcumque virtuose regeret, nisi sex annis successive. Item quod nullus posset tenere officium provincialatus nisi de capitulo generali ad aliud capitulum generale, non intelligendo quin post duo capitula generalia possit iterum tenere officium provincialatus.
Anno Domini 1321 fuit capitulum generale celebratum in provincia Narbonae, in conventu Montis Pessulani, in festo Pentecostes, et ibi electus est prior generalis frater Ioannes de Alerio, provinciae Tolosae, bachalarius in sacra pagina Parisius; frater autem Guido factus est episcopus Maioricensis per sedem apostolicam; inde factus episcopus Elnensis. In isto capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter facta est divisio provinciae Provinciae a provincia Narbonae.
Anno Domini 1324 fuit capitulum generale celebratum in provincia Cataloniae, in conventu Barcinonae, in festo Pentecostes, magistro Ioanne de Alerio priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter de communi custodia et compotis reddendis.
Anno Domini 1327 fuit capitulum generale celebratum in provincia Aquitaniae, in conventu Albiae, in festo Pentecostes, magistro Ioanne de Alerio priore generali. In quo capitulo plura fuerunt ordinata, specialiter quod nullus prior audeat vanum opus, maxime sumptuosum, incipere sine licencia prioris generalis vel provincialis.
Anno Domini 1330 fuit capitulum generale celebratum in festo Pentecostes, in provincia Franciae, in Valencenis, et ibi electus fuit prior generalis frater Petrus de Casa, doctor in sacra pagina, fratre Ioanne de Alerio sponte resignante. In quo capitulo sunt plura ordinata, specialiter fuit ordinatum quod correctiones fiant in ordine secundum iustitiam et bonam conscientiam, semoto omni processu iuris litigioso.
Anno Domini 1333 fuit capitulum generale celebratum in provincia Narbonae, in conventu Nemausi, in festo Pentecostes magistro Petro de Casa priore generali; quod quidem capitulum fuit valde solemne multipliciter, videlicet quantum ad personas solemnes, nam ibi fuerunt plures episcopi nostri ordinis et quamplures magistri in theologia, necnon copiosa multitudo fratrum. Item fuit solemne quantum ad receptiones villae, nam dominus episcopus Nemausensis et consules dictae villae receperunt dictos fratres valde honorifice, atque refocillaverunt propter Iesum et eius Matrem multum abunde; duravitque capitulum decem diebus, mediantibus pitanciis nobilium atque burgensium et aliorum bonorum virorum. In hoc capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter quod liceat cuilibet fratri nostri ordinis facere annum iubileum, si tamen steterit in ordine continue per 50 annos sine crimine et scandalo.
Anno Domini 1336 fuit capitulum generale celebratum, in festo Pentecostes, in provincia Alamaniae Inferioris, Bruxellis, magistro Petro de Casa priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter quoad studium Parisiense.
Anno Domini 1339 fuit capitulum generale celebratum, in festo Pentecostes, in provincia Aquitaniae, in conventu Lemovicarum, magistro Petro de Casa priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter circa officia provincialium.
Anno Domini 1342 fuit capitulum generale celebratum in provincia Narbonae, in conventu Lugduni, et ibi fuit electus prior generalis frater Petrus Raymundus de Insula, bachalarius in theologia Parisius, quia frater Petrus de Casa erat assumptus per sedem apostolicam in episcopum Vasionensem prope Avenionem, qui postmodum fuit patriarcha Ierosolymitanus. In hoc capitulo plura fuerunt ordinata, specialiter factae fuerunt duae provinciae novae, scilicet Tolosae et Maioricarum. Item quod fierent octavae solemnes de Corpore Christi, de Omnibus Sanctis et de sancto Michaele.
Anno Domini 1345 fuit capitulum generale celebratum in provincia Lombardiae, in conventu Mediolani, magistro Petro Raymundo priore generali, in festo Pentecostes. In quo fuerunt plura ordinata, specialiter quoad provisionem infirmorum et quoad studium Parisiense.
Anno Domini 1348 fuit capitulum generale celebratum in provincia Franciae, Metis, in festo Pentecostes, magistro Petro Raymundo priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter quod conventus Curiae sit sub potestate et regimine prioris generalis plenarie.
Anno Domini 1351 fuit capitulum generale celebratum Tolosae, in festo Pentecostes, magistro Petro Raymundo priore generali. In quo capitulo plura fuerunt ordinata, specialiter quod nullus posset legere Bibliam seu Sententias Parisius nisi prius fuisset in studio Parisiensi per triennium.
Anno Domini 1354 fuit capitulum generale celebratum in provincia Cataloniae, in conventu Perpiniani, in festo Pentecostes, magistro Petro Raymundo priore generali. In quo capitulo fuerunt plura ordinata, specialiter facta fuit divisio provinciae Cataloniae a provincia Hispaniae.
Anno Domini 1357 fuit capitulum generale celebratum in provincia Bononiae, in conventu Ferrariae, magistro Petro Raymundo priore generali. In quo capitulo plura fuerunt ordinata, specialiter quod nullus superior cuiuscumque gradus existat, audeat encaenia seu dona recipere a subiectis suis.
Anno Domini 1358 fuit capitulum generale celebratum in provincia Aquitaniae, in Burdegala; ubi fuit electus prior generalis frater Ioannes Balisterii, bachalarius in theologia, qui eodem anno factus est magister in theologia Parisius, et inter omnes doctores Parisienses suo tempore famosior. In hoc enim capitulo plura fuerunt ordinata, specialiter tamen facta est divisio provinciae Vasconiae a provincia Aquitaniae. Frater autem Petrus Raymundus iam migraverat a saeculo in Monte Pessulano anno praecedenti.
Anno Domini 1362 fuit capitulum generale celebratum...
Capitula Generalia 1287-1358
Notandum quod anno Domini 1287 fuit capitulum generale in Monte Pessulano, in festo Mariae Magdalenae; secundum Treveris; tertium Burdegaliae, quartum Brugis, quintum Florentiae; sextum Narbonae; septimum Tolosae; octavum P...; nonum Londoniis; decimum Coloniae; undecimum Burdegaliae; duodecimum in Monte Pessulano; decimum tertium Barcinonae; decimum quartum Albiae; decimum quintum Valencenis; decimum sextum Nemausi; decimum septimum Bruxellae; decimum octavum Lemovicae; decimum nonum Lugduni; vicesimum Mediolani, vicesimum primum Metis; vicesimum secundum...; vicesimum tertium Perpiniani; vicesimum quartum Ferrariae, anno Domini 1357; vicesimum quintum anno sequenti, scilicet anno Domini 1358, quia magister Petrus Raymundus statim post capitulum Ferrariae moriebatur in Monte Pessulano.
Capitula Generalia 1269-1351
Anno Domini 1269 fuit capitulum generale in Pentecoste.
Item anno Domini 1271 fuit capitulum generale Parisii, in Nativitate Virginis, et ibi fuit electus frater Radulphus de provincia Alemaniae.
Item 1275 in Pentecoste Burdigaliae, et ibi eligitur Petrus de Amiliano, qui tenuit capitulum in Monte Pessulano 1277, in Pentecoste.
Item capitulum Londoniis 1281, in Pentecoste.
Item Papiae 1284.
Item in Monte Pessulano 1287, in festo Magdalenae.
Item Treveris 1291, in Pentecoste.
Item Burdigaliae 1294, in Pentecoste; ubi factus est generalis de conventu Tolosae.
Item 1297 Gerardus factus est generalis Brugis in Pentecoste, quia praedecessor suus ante mortuus est per annum.
Item Florentiae 1300, in Pentecoste.
Item Narbonae 1303, in Pentecoste.
Item Tolosae 1306, in Pentecoste.
Item Ianuae 1309, in Pentecoste.
Item Londoniis 1312, in octava Pentecostes, ubi Gerardus non erat praesens.
Item Coloniae 1314, in Pentecoste.
Item Burdigaliae 1318, in Pentecoste, ubi eligitur Guido, quia Gerardus mortuus est ante per annum.
Item in Monte Pessulano 1321, in Pentecoste, ubi eligitur Ioannes de Alerio absens, Parisii existens, quia Guido fuit ante factus episcopus Maioricensis. Et fuit sequens capitulum Brugis assignatum in provincia Franciae, sed Ioannes mutavit id ad Barcinonam in provincia Hispaniae, et tunc fuit facta divisio provinciarum Narbonae et provinciae Provinciae.
Item in Pentecoste Barcinonae in Hispania 1324, et tunc capitulum sequens fuit assignatum Avenione in provincia Provinciae, sed Ioannes mutavit ad Albiam in provincia Aquitaniae.
Item 1327 in Pentecoste in Albia, et sequens capitulum Brugis fuit assignatum, sed mutavit Ioannes ad Valencenas.
Item 1330 in Pentecoste Valencenis, ubi electus est Petrus de Casis, Ioanne resignante.
Item 1333 Nemausi, in Pentecoste, et post facta est divisio provinciarum Aquitaniae et Tolosae.
Item 1336 in Bruxella. Item in conventu Lemovicensi 1339.
Item 1342 Lugduni, ubi fuit electus Petrus Raymundus, quia Petrus de Casa ante per medium anni fuit assumptus in episcopum Vasionensem.
Item 1345 Mediolani.
Item 1348 fuit sequens capitulum in provincia Provinciae.
Item 1351 fuit sequens capitulum etc.