INFORMATIO SUPER TRIBUS ARTICULIS ORDINIS CARMELITARUM
Ad informandum Vestram Reverendam Paternitatem super tribus articulis. Primo videlicet super successione et imitatione fratrum ordinis beatae Mariae de monte Carmeli ab Elia et Eliseo, sanctis Dei prophetis; secundo super intitulatione eiusdem ordinis a beata Maria Dei genitrice; et tertio super confirmatione eiusdem ordinis in iure communi et positivo.
Super quorum articulorum declaratione, cum prohibitione contrariae assertionis, humilis prior generalis ordinis praedicti domino nostro papae humiliter et devote supplicavit, pro eo quod quidam religiosi, quaerentes quae sua sunt et non quae Iesu Christi, in aliquibus partibus populum Dei informarunt, quod dicti fratres noviter sibi fingunt successionem suam ab Elia et Eliseo prophetis, ut inde appareant antiquiores; secundo quod idem ordo non habeat beatam Dei genitricem in patronam specialem, invidentes quod fratres dicti ordinis, et non ipsi, titulo Mariae specialiter insigniti sunt; et tertio, quod ordo praedictus in iure communi minime sit confirmatus, et proinde nec fratres eiusdem ordinis religiosi sunt dicendi. Ratione cuius informationis fratres ipsius ordinis plura patiuntur opprobria et derisiones ad scandalum populi et ad inquietudinem animarum suarum.
Quare Reverendae Paternitati Vestrae prior generalis ordinis praedicti humiliter supplicat et devote, quatenus ob reverentiam Dei et Matris eius gloriosae, et ob contemplationem piae memoriae domini Fesulani, Vestrae Reverendissimae Paternitatis consanguinei et fratris eiusdem ordinis, dignemini super informatione facienda domino nostro facere relationem, ac eiusdem informationis benigno favore supplere defectum, quo per Reverendissimam Vestram Paternitatem, in qua praedictus ordo habet confidentiam specialem, dicta supplicatio valeat obtineri.
Primus Articulus
Quantum igitur ad primum articulum dignetur Vestra Reverenda Paternitas scire, quod secundum Magistrum in Historiis sanctus propheta Samuel conventus religiosorum in Iudea primo instituit; quorum conventus "cuneus prophetarum", ac ipsi religiosi "filii prophetarum" in sacra Scriptura nominantur, ut dicit Nicolaus de Lira super 2m capitulum 4i libri Regum.
Postmodum vero, tempore Achab regis Israel, surrexit quidam propheta de tribu Aaron, nomine Elias. Qui altiorem ac perfectiorem vitam amplecti concupiscens, vitam eremiticam et solitariam in monte Carmeli, qui erat locus contemplationi multum aptus, incepit.
Ac non diu postea Eliseum in agro arantem vocavit et ad eundem modum vivendi induxit, ut patet 3 Regum 19. Quorum vitam postmodum Ionas propheta et Abdias aliique filii prophetarum plurimi imitantes continuis successibus usque ad tempora Salvatoris in eodem monte Carmeli modo eremitico in sancta contemplatione continuare curaverunt.
Qui postmodum ad praedicationem apostolorum fidem catholicam suscipientes, ad diversa loca Terrae Sanctae apta contemplationi se dispergentes, religiosam vitam eremiticam continuaverunt.
Sed tandem propter persecutionem Saracenorum ad cismarinas partes se transferre tempore Innocentii IV coacti sunt. Quorum successores usque in hodiernum diem dispositione divina per diversa regna cismarina sanctam religionem suam ampliare dinoscuntur.
Quamvis autem praedictam informationem totaliter et ad plenum per scripturas authenticas iuridice nequeant dicti fratres docere, pro eo quod in praedicta persecutione Saracenorum pauci fratres, ceteris interfectis propter Deum, et eorum libris ac privilegiis ceterisque eorum rebus omnibus destructis, ad cismarinas partes se transtulerunt, tamen testimoniis congruis et evidentiis quibus pia fide merito credi debet, ex multis doceri potest.
Primo igitur praedicta informatio doceri potest ex documentis et traditionibus antiquorum patrum dicti ordinis venientium de Terra Sancta ad partes cismarinas. Ipsi enim successores suos, quos citra mare ad ordinem induxerant, informarunt et docuerunt, ac aliis subsequentibus in scriptis reliquerunt, quod a tempore Eliae et Elisei, vitam eremiticam in monte Carmeli sectantium, alii viri devoti, primo filii prophetarum, postea religiosi eremitae nominati, eorum vestigia sequentes, iuxta fontem eiusdem montis in sancta poenitentia usque ad tempora Christi laudabiliter successerunt.
Qui tandem per praedicationem apostolorum fidem Christi suscipientes, oratorium in honore beatae virginis Mariae, Dei genitricis, in declivo ipsius montis construxerunt, et ipsam in specialem patronam elegerunt, ut patet rubrica prima antiquarum constitutionum ordinis praedicti.
Et Reverendissime Domine, ponderare dignemini, quod vix est aliqua religio, et praecipue de religionibus antiquis, quae aliter docere poterit suam fundationem quam per documenta et traditiones praedecessorum suorum. Nec alia documenta antiqui religiosi habere curaverunt; sufficit enim eis bona fides et praescriptio antiquitatis. Quoniam si cum quis possideret rem aliquam bona dumtaxat fide solum per trecennium, perpetuo gaudebit praesidio: 16, q. 6 "Praescriptionum"; multo rationabilius religio quaecumque, ex qua sequitur fervor devotionis et animarum profectus, habens documenta a suis praedecessoribus de fundatione et titulo ipsius per ducentos vel trecentos annos de fundatione et titulo perpetuo praesidio debet gaudere. Nec novelli impugnatores huiusmodi fundationum aut titulorum, nisi evidentes rationes ostendant ad contrarium, deberent audiri, sed tamquam temerarie praesumentes repelli.
Nec obstat contra istam informationem illa regula iuris: "Domestici ad probationem minime sunt assumendi", quia 14. q. 2 "Super prudentia" exponitur, quomodo illa regula intelligenda est, ubi papa dicit sic: "Diversae sunt species causarum, nec in omnibus causis crimina agitantur. In criminalibus siquidem accusatorum et testium illa districtio observanda est quae in canonibus continetur, ne ad probationem domestici assumantur". "Ceterum", inquit papa, "in possessionum vel huiusmodi negotiis hi potissimum assumendi sunt in testes, qui eadem negotia tractaverunt; de quorum visu et auditu dubitatio esse non debet". Haec ibi.
Secundo pro eadem informatione facit auctoritas beati Hieronymi, epistula 66, ubi loquens de diversis religiosis postea subiungit dicens: "Quidam vero altius principia repetentes, a beato Elia sumpserunt exordium". Haec ille.
Quae quidem dicta de fratribus dicti ordinis debere intelligi ex duabus congruentiis ostendi potest. Primo ex loco, quia eundem locum, scilicet in monte Carmeli, iuxta fontem ubi constat Eliam habitasse, praedicti fratres ante persecutionem Saracenorum conventum habuerunt. Unde in regula ipsorum, per sedem apostolicam approbata, sic dicitur: "Albertus, Dei gratia Ierosolymitanus dictus patriarcha, dilectis filiis Brocardo et ceteris eremitis qui sub eius obedientia iuxta fontem in monte Carmeli morantur" etc.
Secundo ex conformitate indumentorum. Elias enim, ut legitur 4 Regum 2, raptus in paradisum in curru igneo, Eliseo pallium suum cadere dimisit. In cuius descensu, sicut dicit magister Ioannes de Veneta, ipsum pallium per plicas diversas a corpore Eliae descendens et per turbinem ignis transiens, infra plicas et extra colores varios accepit. Ubi enim ignis ipsum pallium infra plicas non tetigit, in suo colore permansit; extra vero plicas ad tactum ignis aliqualiter denigratum et subrufum apparuit. Quo pallio postmodum usus est Eliseus in memoriam raptus Eliae, et etiam propter pallii dignitatem, eo quod ad ipsius tactum aquas Iordanis Eliseus divisit. Unde ad imitationem ipsius ceteri filii prophetarum consimilem barraturam in suis palliis assumpserunt. Talibus vero palliis barratis constat dictos fratres usos fuisse usque ad tempora Honorii papae IV; qui pro eo quod pallii barratura oculis habitantium in cismarinis partibus nimium displicuit, in cappam albam ipsum pallium permutavit, ut ex bullis eius ostendi potest.
Tertio pro eadem informatione faciunt testimonia historiographorum, historias et facta antiqui temporis conscribentium. Unde Iosephus Antiochenus, in Speculo perfectae militiae primitivae Ecclesiae dicit sic, c. 12: "Perfectorum militum, Christi apostolorum, coadiutores surrexerunt strenuissimi, viri solitarii contemplationique dediti, sanctorum prophetarum Eliae et Elisei sequaces. Qui de monte Carmeli descendentes, per Galileam, Samariam et Palestinam fidem Christi constantissime sparserunt, quique in virginis Mariae honorem in Carmeli montis declivo fabricantes oratorium, Salvatoris matri specialissime servierunt".
Item Sigebertus historiographus, quem frequenter allegat Vincentius in Speculo historiali, dicit sic: "Cum Carmelitae in sancta poenitentia perseverassent a tempore sanctorum prophetarum Eliae et Elisei, tandem abscesserunt tenebrae et lux venit in mundum, et arbitrati sunt quia misit Deus Filium suum, natum de muliere; testem veritatis Christum praedicantem audierunt. Qui religiose fidem catholicam confitentes, in Christo baptizati sunt. Deinde perseverantes in doctrina apostolorum, habentes gratiam ad omnem plebem, veritatis evangelicae nuntii fideles et religionis christianae legitimi defensores effecti sunt".
Item Iacobus de Vitriaco, qui fuit episcopus civitatis Accon iuxta montem Carmeli, in Historia lerosolymitana, li. 1, c. 52, dicit sic: "Quidam viri saeculo renuntiantes ad imitationem sancti viri et solitarii Eliae prophetae, in parte montis Carmeli quae supereminet civitati Porphiriae, iuxta fontem qui fons Eliae dicitur, vitam solitariam agebant, in alvearibus modicarum cellularum tamquam apes Domini spiritualem dulcedinem mellificantes". Haec ille.
Quod autem ista verba congruenter debeant intelligi de praedecessoribus dictorum fratrum, patet ex his quae in ipsorum regula continentur, quia conventus illorum erat in illo monte iuxta fontem, et habebant cellulas separatas, et tamquam viri solitarii silentium observabant.
Item Gerardus, episcopus Laodiceae, in libro De conversatione virorum Dei in Terra Sancta ad Guillielmum presbyterum, loquens de diversis religiosis subiungit dicens: "Aliud est genus religiosorum qui singillatim habitant, a saeculi rebus alieni; hi sunt qui ad exemplum Eliae silentium solitudinis praeferunt tumultibus civitatis". Haec ille.
Quod autem oporteat haec verba intelligi de praedecessoribus praedictorum fratrum, videtur patere ex eorum regula, per quam obligantur ad silentium et ad singillatim habitandum per cellas separatas. Et usque ad regulae mitigationem per Innocentium IV obligabantur ad habitandum in solitudine, remote a civitatibus, praeterquam in civitate Ierusalem.
Item ad idem facit explanatio sacrorum conciliorum, et etiam quaedam chronica antiqua, quam habet dominus rex Franciae tam in latino quam in gallico, ubi sic dicitur: "In concilio Ephesino quod fuit celebratum per ducentos episcopos anno Domini 428, praesidebat loco papae Caelestini I beatus Cyrillus, frater ordinis de Carmelo, doctor egregius, patriarcha Alexandrinus. Qui disputans contra Nestorium, ponentem virginem Mariam obnoxiam peccato, et non esse matrem Dei, sed puri hominis, conscripsit librum per 15 capitula distinctum, in quo pluribus rationibus ipsum Nestorium confutavit, diffiniens cum praedicto concilio temerarium esse, dicere beatam Mariam aliqua peccati macula obnoxiam fuisse. Et quia ita audacter et scientifice pro beata Virgine contra Nestorium disputavit, in eodem concilio sancitum fuit, quod fratres sui ordinis titulo Dei genitricis Mariae merito debeant specialiter insigniri. Et quia primus fundator illius ordinis sanctus Dei Elias fuit de tribu et stirpe, de qua beata Virgo descendit. Et etiam tertio, quia primus conventus quem praedicti fratres habuerunt in Novo Testamento fuit in Porta Aurea, ubi beata Virgo concepta fuit". Haec ibi, ubi secunda ratio intitulationis dicti ordinis expresse testatur Eliam fuisse ipsius fundatorem.
Item in quadam chronica antiqua, quae dicitur Chronica Romana, de tempore Titi et Vespasiani imperatorum dicitur sic: "A tempore Eliae et Elisei prophetarum, qui morabantur in monte Carmeli, iuxta civitatem Domini nostri Nazareth, secretius solebant homines devoti habitare usque ad tempora Salvatoris. Qui tandem praedicantibus apostolis in fide confirmati, in uno latere ipsius montis primo ecclesiam in honore beatae Mariae virginis construxerunt".
Item in eadem chronica alibi sic habetur: "Fuit tempore praedicationis Iesu Christi, quod eremitae de monte Carmeli Ierusalem accesserunt. Quorum quidam anno 47 a passione Domini, regnante Romano imperio sub Tito et Vespasiano, apud Ierusalem in Porta Aurea religiose consederunt. Alii vero tempore beati Petri apostoli Antiochiae cathedrati in circumquaque adiacenti regione diversis locis catholice pro fide insistebant".
Sed hic est unum dubium. Si praedictus ordo sit ita antiquus ut praefertur, quare fratres ipsius ordinis fratribus Praedicatoribus et Minoribus, quos constat infra 200 annos fuisse institutos, ubique in regionibus cismarinis postponuntur tamquam iuniores?
Respondetur, quod Praedicatores et Minores tempore Innocentii papae III in cismarinis partibus, videlicet in Tolosa et Assisio, inceperunt; qui continuo per diversa regna cismarina multiplicati, ac praedicationibus et doctrinis in hominum frequentia laudabiliter insistentes, statim post suam fundationem habebantur venerabiles et famosi. Fratres vero praedicti beatae Mariae de monte Carmeli primo tempore Innocentii IV papae propter persecutionem Saracenorum in Terra Sancta, ubi ipsorum religio fundata fuerat ab antiquo, ad partes cismarinas se transferentes, potius extra civitates et frequentiam hominum modo eremitico, quo fecerant in Terra Sancta, quam infra civitates cum hominibus habitare elegerunt per tempora longiora. In cuius evidentiam praedicti fratres conventus suos quos primo fundaverunt in partibus cismarinis, remote a civitatibus et frequentia hominum construxerunt. Qui postea per tempora longiora doctrinis et praedicationibus utilitati proximorum proficere cupientes, infra civitates et hominum frequentiam habitare inceperunt, et multorum locorum suorum quae fundaverant remote a civitatibus, translationem ad civitates a summis pontificibus impetraverunt. Et ideo Praedicatores et Minores tamquam prius in hominum frequentia conversantes et magis et prius noti, praeponuntur dictis fratribus ordinis beatae Mariae de monte Carmeli.
Secundus Articulus
Quantum vero ad informationem secundi articuli, qui est de intitulatione eiusdem ordinis a beata Maria Dei genitrice, primo faciunt documenta antiquorum patrum eiusdem ordinis, qui suos successores informarunt, quod eremitae montis Carmeli, sanctorum prophetarum Eliae et Elisei sequaces, post Christi ascensionem in eiusdem montis declivo in honore beatae Mariae genitricis Dei oratorium construxerunt, et ipsam in patronam specialem et advocatam devote elegerunt, ut patet rubrica prima antiquarum constitutionum ordinis praedicti.
Et revera, Reverende Domine, talis informatio antiquitus sufficiebat, et rationabiliter deberet sufficere piis auribus de titulo aut fundatione ordinis cuiuscumque, et praesertim antiquae institutionis, ut dictum est in alio articulo.
Secundo pro eadem informatione facit modus profitendi dictorum fratrum temporibus modernis. Ipsi enim secundum statuta ab antiquis patribus suis eis praescripta faciunt professionem suam in hac forma: "Ego, frater N., facio professionem meam, et promitto obedientiam Deo et beatae Mariae de monte Carmeli" etc. Unde asserere et docere quod beata virgo Maria non sit praedicti ordinis patrona, est praestare occasionem ipsis fratribus a dicto ordine suam devotionem retrahendi atque dubitandi de obligatione suae professionis, ad non modicum dispendium animarum suarum.
Tertio pro eadem informatione faciunt testimonia videlicet Iosephi Antiocheni et explanationis sacrorum conciliorum, necnon illius chronicae antiquae quae Romana dicitur, ut allegatum est pro declaratione prioris articuli.
Quarto pro eadem informatione, omnia praedicta confirmando, faciunt privilegia summorum pontificum, in quibus fratres praedicti "fratres beatae Mariae genitricis Dei de monte Carmeli" specialiter intitulantur. Unde asserentes ex proprio sensu ad inquietudinem praedictorum fratrum, quod ordo ipsorum beatae Mariae Dei genitricis non sit intitulatus, tamquam temerarii merito sunt arguendi.
Sed hic est unum dubium. Si ordo praedictus a sanctis prophetis sumpserit exordium, quomodo dicitur habere beatam Virginem in specialem patronam, et quomodo titulo eiusdem Virginis dicitur intitulari?
Respondetur quantum ad primum, quod patronus alicuius religionis dupliciter dicitur, videlicet active et passive. Ille vero dicitur active patronus, qui religionem incohat ac fundat; qualiter beatus Augustinus et beatus Dominicus et multi alii sancti dicuntur religionum patroni. Alio modo dicitur patronus passive, et hoc tripliciter. Primo dicitur ille patronus, in cuius honore specialiter fundatur. Et sic Trinitas dicitur patronus specialis ordinis fratrum de Trinitate. Alio modo dicitur patronus passive, quem religiosi viri propter devotionem aut aliam causam rationabilem sibi in patronum eligunt. Qualiter sanctus Benedictus dicitur patronus monachorum, non quidem quod ipse ordinem illorum fundaverit, cum monachi ipsum praecesserunt per 300 annos et ultra, sed quia monachi videntes sanctitatem eius, ipsum in patronum elegerunt et regulam et modum vivendi ab ipso habere voluerunt. Tertio dicitur ille patronus passive, in cuius honore monasteria fundantur; qualiter omnes ecclesiae dicuntur habere patronos.
Istis revera duobus ultimis modis dicitur beata virgo Maria patrona specialis dicti ordinis, quoniam illi religiosi eremitae in monte Carmeli commorantes, propter specialem devotionem quam habuerunt ad beatam virginem Mariam, ipsam sibi elegerunt in specialem patronam.
Item ecclesiam seu oratorium in medio cellularum in honorem eiusdem Virginis construxerunt, et usque in hodiernum diem omnes ecclesiae praedictorum fratrum ubique et ubicumque per ipsos fundatae sunt, in honore beatae Mariae genitricis Dei constructae sunt.
Et sic merito, non obstante quod a praedictis prophetis ordo praedictus sumpsit exordium, duplici tamen modo dicitur habere beatam Mariam virginem in specialem patronam.
Quantum autem ad titulum est sciendum quod aliquando religiosi intitulantur ab officio pro quo fundati sunt; sicut fratres Praedicatores ab officio praedicationis dicuntur Praedicatores. Aliquando intitulantur a virtute quam praecipue sectari debent; sicut beatus Franciscus ab humilitate voluit fratres suos vocari Minores. Aliquando vero intitulantur a loco ubi ordo illorum incohatus fuit; qualiter Cartusienses et Cistercienses vocati sunt. Aliquando intitulantur a patrono, sive active sive passive accepto; et sic intitulantur monachi sancti Benedicti et fratres de Trinitate, similiter Augustinenses, Caelestini et multi alii religiosi.
Istis autem duobus modis intitulatur ordo praedictus; intitulatur enim a beata virgine Maria tamquam a patrona; et "a monte Carmeli" tamquam a loco unde traxit originem; ut sic totus titulus ipsius ordinis sit iste: "Ordo beatae Mariae de Monte Carmeli".
Tertius articulus
Quantu
$
pum vero ad tertium articulum, qui est de confirmatione dicti ordinis in iure communi, est primo concordantia doctorum, Extra, De religiosis domibus, c. "Religionum diversitatem", 9$
m vero ad tertium articulum, qui est de confirmatione dicti ordinis in iure communi, est primo concordantia doctorum, Extra, De religiosis domibus, c. "Religionum diversitatem", Ç "Ceterum",|p415 ubi sic dicitur: "Ceterum vero eremitarum sancti Augustini et Carmelitarum ordines, quorum institutio dictum concilium generale praecessit, in statu solido volumus permanere". Ubi Cardinalis in dividendo textum dicit sic: "Hic papa Eremitarum sancti Augustini et Carmelitarum ordines consolidat". Cui concordat Archhidiaconus in glossa dicens super eodem textu: "Haec littera mutat antiquam ubi dicebatur `in suo statu', et sic isti duo ordines sunt totaliter confirmati".
Secundo pro eadem informatione facit mentio specialis facta de iure communi. Secundum enim iura cum in privilegio alicuius specialis fit mentio pro eo de aliquo iure, illud ius ei valet pro quo inducitur. Sed dominus papa Ioannes XXII, et etiam Clemens VI, in privilegiis exemptionis eiusdem ordinis facientes mentionem de illo iure Extra, De religiosis domibus,
"Ceterum", dicunt sic: "Sacer ordo vester, in agro Dominico divina dispositione plantatus, et gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli; cuius professores, mundanis a se relegatis illecebris, caelestium contemplationi vacantes, insistunt iugiter profectibus animarum. Nos autem ad dictum ordinem, quem in statu firmo, solido et stabili decrevimus et volumus permanere, apostolicae considerationis intuitum dirigentes, ad ea libenter intendimus, per quae professores iam dicti nullum internae pacis patiantur excidium, nullumque status religionis perferant detrimentum, sed eo devotius divino cultui ac saluti animarum insistant operibus, quo quietior status fuerit eorundem, ipsique ampliori fuerint libertate dotati".
Tertio pro eadem informatione facit interpretatio condentis legem seu decretalem illam Extra, De religiosis domibus, "Religionum diversitatem". Fratres enim Augustinenses supplicaverunt domino Bonifatio, qui Sextum librum edidit, super intentione sua illius verbi "solido" vel "solito". Qui intentionem suam declarans in quodam privilegio scripsit eis dicens: "Ad sacrum ordinem vestrum specialem devotionem gerentes, quem olim voluimus, et volumus, in solido et firmo et stabili statu permanere" etc. Sed ille textus quem dictus dominus papa sic interpretatur, aequaliter respicit ordines Eremitarum sancti Augustini et Carmelitarum. Ergo ex illo textu uterque illorum ordinum vere confirmatur.
Istam informationem dignetur Vestra Reverenda Paternitas benigno favore suscipere, et talem super eo domino nostro facere relationem, quod dictus ordo in praesenti negotio sentiat assistentiam efficacis praesidii Vestrae Dominationis, quatenus pro Vestrae Reverendissimae Paternitatis statu venerabili obligetur idem ordo temporibus perpetuis preces devotius fundere Altissimo et Virgini gloriosae.