XVII. ROBERTO ORMESKIRK

TRACTATUS DE CONFIRMATIONE ORDINIS SECUNDUM LIBROS ET IURA

Incipit: Quod fratres ordinis beatae Mariae genitricis Dei sunt veraciter confirmati et inter alios fratres confirmatos in libris authenticis positi, ostendit egregius doctor Vincentius ... Et sequitur postea: Dulce condendum memoriae opinor non differre Theothecae benigne auxilium, in suos carmeligenas multipliciter impensum. Quia non dubito eos nefandorum praesumptione atrocius conculcari, nisi eius materna pietate oppido iuvarentur vel munirentur. Siquidem Cantabrigiae nuper in eosdem aemulorum astutia c[...] celeriter exardebat, quod a statu solido antiquitus lege etiam privilegiis concesso, conculcari minabatur. Verumtamen praefatae universitatis regentium unus gnarus et fellivolus, de ordine fratrum Praedicatorum, in hoc potius sacrae paginae profanator quam professor, tamen lumen veritatis sub modio abscondere et eius contrarium ventilare nitebatur. Qui cum assistentia consimilium quasdam conclusiones nefandas et sophisticas malitiose positas proprie defendere sudabat. In quibus nihilominus statum et intitulationem ordinis genitricis Dei Mariae de monte Carmeli, confirmationemque et antiquitatem denigrare aestuabat. Quae quidem conclusiones hic consequenter per ordinem sunt intitulatae. Quarum prima fuit ista:

Non solum doctori, sed cuilibet convenit christiano potenti, omne falsum secundum posse destruere, cum sibi constituerit tale esse contrarium veritati.

Docere vel asserere Mariam, Genitricem Dei, ordinem Carmelitarum instituisse, est praedicti ordinis principiis, etiam veritati contradicere.

Sicut diu post suum principium ordo Carmelitarum non erat Dei Genitricis titulo insignitus, sic nec adhuc est ostendens ratio aliqua institutionis eiusdem sive auctoritatis sive miraculi, quare plus nunc quam in sui principio debeat Dei genitricis ordo nuncupari.

Stat quod beata Maria peccatrix, et non beata Maria Genitrix, instituit primo sectam a qua descendunt fratres nunc beatae Mariae de Monte Carmeli.

Sicut ex eorum fundatore Alberto et Innocentio IV, eorum regulam exponente et approbante, solum habetur eorum titulum esse "Eremitae de Monte Carmeli".

Apparet quod solum ut essent mundo acceptiores, et ceteris ordinibus Mendicantium praepositi, voluntarie et sine causa nominant seipsos specialiter "Fratres Genitricis Dei".

Aeque sane dici potest et aeque catholice sustineri, quod sacerdotes sive pontifices, instituti per Moysen et David vel Salomonem, vel alii filii prophetarum, erant primi fundatores ordinis Carmelitarum, sicut quod Elias et Eliseus, sancti Dei prophetae, erant primi fundatores talium sectarum.

Nec apparet ex aliquo authentico, quod ordo Fratrum Beatae Mariae, qui dicitur Carmelitarum, sit per sanctos prophetas inchoatus, nec quod sit in aliquo iure communi et positivo ordo firmus et solidus.

Etsi ordo sacer Carmelitarum nulla haeresi aliquo tempore fuerit irretitus, non tamen videtur ex aliquo authentico, quod titulo beatae Dei Genitricis debeat dici realiter insignitus.

Non potest ostendi iure aliquo positivo decretalis vel decretorum, vel aliunde sententia sacrae scripturae, quod Ordo Sacer Carmeli sacrum Ordinem Praedicatorum praecessit institutione aut temporis antiquitate.

Ex modo scribendi summi pontificis in iure communi et decretorum sententiis apparet evidenter, quod non solunt Praedicatores et Minores, sed etiam Sancti Augustini Eremitarum Ordo fratribus ipsis Carmelitis fore seniores.

His siquidem cum multis aliis invidiose impositis ipsa veritas, quae est Virginis amica, suos deserere non nititur, sed per quendam fratrem sui ordinis, Ioannem Horneby nomine, sacrae theologiae doctorem, in dicta universitate regentem, omnibus suis conclusionibus necnon aliis et in hac parte malitiose allegatis, prudenter et iuridice evacuavit, oppositum aperte demonstrando quod et legale probavit sane in assistentia valentium dictae universitatis, prout inferius apertissime patebit. Religionem suam confirmatam iure positivo et speciali aperte perdocuit et demonstravit, prout in Sexto, rubrica De religiosis domibus, capitulo "Religionum diversitatem", et verissime declaratur.

Secundo eandem antiquiorem Praedicatoribus et Minoribus prout et patet ex textu praetacto.

Tertio quod habet titulum Beatae Mariae genitricis Dei specialiter, tam per chronicas quam bullas insignitum, patenter ibidem exhibuit.

Quarto quod fratres dicti ordinis vere sunt sequaces sanctorum prophetarum, Eliae scilicet et Elisei, per chronicas authenticas et scripturas antiquas ultra hominum memoriam compilatas evidentiasque sufficientes atque legales exhibendo palam exposuit. De quorum evidentiis et allegationibus dolorose murmurant Praedicatores cum nonnullis aliorum.

Super quibus articulis dictus cancellarius cum assistentia iurisperitorum et consensu partium ad illud electorum litibus et iurgiis finem ponendo, sententiam aggreditur, prout patet in tenore litterarum cancellarii eiusdem universitatis: "Universis sanctae matris Ecclesiae filiis, etc.", 23 die mensis februarii, anno Domini 1374.

Praetacta insuper universa ad perpetuam memoriam in formam publicam reducuntur, prout aperte patet in eiusdem universitatis decreto publico quod incipit: "In Dei nomine. Amen. Per praesens publicum instrumentum, etc."

Post hoc decretum venit in Angliam magister frater Bernardus, prior generalis, qui praefuit capitulo provinciali Doncastriae celebrato anno Domini 1376, in festo Assumptionis Virginis gloriosae et genitricis Dei. Et cum genitricis Dei stilo etiam dicti ordinis stilus annexus est, quod per totum ordinem observari praecepit, ita ut nunc dicatur festum confratrum ordinis beatae Mariae genitricis Dei de monte Carmeli, etc.

Tunc temporis degebam ego, frater Robertus Ormeskirk, procurator Wyndesore, in conventu Oxoniarum. Sicque Dei genitricis auxilio devoti eius ordinis filii cum gaudio in pace obtinent, quod ab eis malitiose fratres ordinis Praedicatorum nitebantur auferre, concedente suo filio, Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, etc.


Medieval Carmelite Heritage