III. EL CAPITULO GENERAL DE MONTPELLIER DE 1287

instrumentum capituli generalis

ordinis beatae virginis mariae de monte carmelo

pro mutatione capparum variegatarum

Notum sit cunctis praesentibus atque futuris, quod anno dominicae incarnationis 1287, et 11 kalendas augusti, domino Philippo rege Francorum regnante, et domino Berengario, Dei gratia Magalonensi episcopo praesulante, viris religiosis fratre Petro de Amiliano, priore generali fratrum ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, et fratre Guillelmo de Sanvico, definitore provinciae Terrae Sanctae, et fratre Guillelmo Messanae, priore provinciali et definitore provinciae Siciliae, fratre Henrico de Anna, priore provinciali et definitore provinciae Angliae, fratre Bernardo Catalani, definitore provinciae Provinciae, fratre Gratia de Senis, definitore Romanae provinciae, fratre Roberto Fortini, definitore provinciae Franciae, fratre Benigno Mediolanensi, priore provinciali et definitore provinciae Lombardiae, fratre Henrico Iuvenis, priore provinciali et definitore provinciae Alemanniae, et fratre Arnaldo Caillau, priore provinciali et definitore provinciae Aquitaniae, et multis aliis fratribus praesentibus, congregatis apud Montem Pessulanum, in domo fratrum Carmelitarum, pro generali capitulo celebrando, tractare inter cetera intendentibus et volentibus super suis chlamydibus seu mantellis amovendis, seu ordinare aliter de eisdem, ut liberius et securius tractanda, ordinanda et disponenda tractare, ordinare et disponere possint quae ordinanda et disponenda suae religioni viderentur secundum Deum et ordinis disciplinam, ut hoc iidem dicti fratres asserebant, legi fecerunt ibidem in publico quoddam privilegium a sede apostolica "priori generali et fratribus heremitis ordinis beatae Mariae de monte Carmeli" concessum per dominum Alexandrum bonae memoriae papam IV, non vitiatum, non cancellatum, nec abolitum aut suspectum in aliqua sui parte, cum bulla plumbea pendenti dicti domini papae, pendenti in filis rubeis et croceis de serico, cuius tenor talis est:

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori generali et fratribus heremitis ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, salutem et apostolicam benedictionem.

Qui ex apostolici cura tenemur officii circa religionis augmentum prompti et vigiles inveniri, super hiis vestris votis libenter annuimus, in quibus honorem vestri ordinis et animarum profectum contineri sentimus.

Lecta siquidem coram nobis vestra petitio continebat, quod in regula vestri ordinis, per sedem apostolicam confirmata, dinoscitur esse statutum, ut fratres ipsius ordinis "unum ex eis priorem habeant, qui ex unanimi omnium assensu, vel eorum maioris et sanioris partis, ad prioratus officium eligatur; cui obedientiam promittat quilibet aliorum, et promissam studeat operis veritate servare, cum castitate et abdicatione proprietatis"; ac etiam secundum constitutiones eiusdem ordinis prior ipsius, qui pro tempore fuerit, a prioratus officio absolvi et amoveri potest a definitoribus capituli generalis.

Et licet tu, fili prior, et praedecessores tui, iuxta eiusdem ordinis consuetudinem observatam hactenus, et a sede toleratam eadem, statim postquam electi secundum statutum huiusmodi extitistis, curam gesseritis fratrum ordinis memorati, officium prioratus plene ac libere in omnibus exercentes, iidemque fratres vobis devote ac humiliter obedierint et intenderint reverenter, quia tamen de praemissis nuper dubitationis scrupulus in vestris et plurium dictorum fratrum conscientiis est exortus, humiliter petiistis vobis super hoc de providentia sedis apostolicae subveniri.

Nos itaque volentes omnem ambiguitatis scrupulum in hac parte de vestris cordibus amputare, et ordinem ipsum, a sede approbatum eadem, honestate floridum et virtute fecundum, privilegio apostolicae gratiae attollere speciali, ac vestris supplicationibus inclinati, quicquid super praemissis pe te, prior, dictosque praedecessores fratres et definitores factum et observatum est hactenus, ratum habentes et firmum, vobis auctoritate praesentium indulgemus, ut successores tui, prior, qui erunt pro tempore, statim postquam electi fuerint secundum regulam et constitutiones ordinis vestri, eo ipso veri eiusdem ordinis effecti priores, curam animarum fratrum ipsius ordinis plene habeant et libere gerant, ipsosque fratres auctoritate propria ligare ac solvere valeant, necnon in eodem ordine agere, quae ipsi et praefati definitores iuxta memoratas regulam et constitutiones secundum Deum eisdem ordini et fratribus viderint expedire, aliasque prioratus officium licite in omnibus exercere, iidemque fratres tibi, prior, et successoribus ipsis devote ac humiliter obediant et intendant; et praefati successores et tu, prior, a definitoribus capituli generalis ipsius ordinis secundum constitutiones iam dicti ordinis absolvi et amoveri possitis, concessa tibi, prior, tuisque successoribus ante absolutionem et amotionem huiusmodi, exequendi prioratus officium quoad praemissa omnia et alia nihilominus libera facultate.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contrarie. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Laterani, 6 kalendas martii, pontificatus nostri anno secundo.

Specialiter lectio et exhibitio facta fuit pro clausula quadam in eodem privilegio contenta, quae est talis: "necnon in eodem ordine agere quae ipsi et praefati definitores iuxta memoratas regulam et constitutiones secundum Deum eisdem ordini et fratribus viderint expedire".

Ceterum pro declaratione dictae clausulae, in dicto privilegio contentae, quantum tangit praesentem articulum seu negotium mantellorum, fuit incontinenti et eodem instanti ibidem in eodem capitulo producta, exhibita atque lecta quaedam littera reverendi patris domini Gervasii, Dei gratia tituli Sancti Martini presbyteri cardinalis, directa priori generali ac ceteris prioribus et fratribus ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, cum sigillo integro de cera rubra dicti domini eidem litterae impressa, ut prima facie apparebat; cuius sigilli circumscriptio continet: "S. Gervasii tituli Sancti Martini presbyteri cardinalis"; cuius sculptura infra circumscriptionem continet praedictam duas imagines, unam formam papae continentem, cuius descriptio describitur: "S. Martinus"; alia vero imago continet formam episcopi cum mitra in capite et in manu baculo pastorali, cuius descriptio continet: "S. Julianus"; ad quarum imaginum pedes est alia imago, formam episcopi continens, cum mitra in capite, flexis genibus, manibus iunctis stando, cuius litterae tenor talis est:

Gervasius, miseratione divina tituli Sancti Martini presbyter cardinalis, religiosis viris priori generali et ceteris prioribus et fratribus ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, salutem in Domino.

Había una petición expuesto por nos ante nuestro santísimo padre nuestro señor Honorio IV, sumo pontífice, que contenía una petición a favor vuestro, que por causa de la variedad de colores que lleváis en vestras capas o manteos, proviene no poco daño y escándalo , por la dificultad que tenéis en conseguir tal paño, y que la misma variedad de color en un hábito religioso escandaliza los ánimos de no pocos , que no lo miran piadosamente.

Queriendo por la causas antedichas, quitar tal variedad de colores de dichas capas, aunque ya ha sido concedido por indulto de la santa sede, que vosotros, prior general y definidores de vuestro capítulo general podáis establecerlo en tal capítulo general todo lo que según Dios creáis que sea conveniente, y que ni la regla ni las constituciones de vuestra Orden os mandan llevar tal variedad de colores en vuestro hábito, no quisisteis, sin embargo, hasta ahora proceder a quitarla sin el permiso de la sede apostólica.

Exposita per nos coram sanctissimo patre domino nostro Honorio papa IV, summo pontifice, ex parte vestra petitio continebat, quod ex varietate coloris quam gestatis in vestris chlamydibus seu mantellis, non modicum vobis et ordini vestro detrimentum et scandalum generatur, ex eo quod panni sic varii sine difficultate a vobis inveniri non possunt, ipsaque varietas in religioso habitu plurimorum, qui eam minus pie considerant, animos scandalizat.

Cumque vos varietatem huiusmodi ob causas praedictas cupiatis ab eisdem chlamydibus amovere, licet vobis et ordini vestro a sede apostolica sit indultum, quod vos, prior generalis, et definitores vestri capituli generalis in eodem capitulo statuere valeatis quae secundum Deum eidem videritis expedire, nec regula seu constitutiones ordinis vestri ad deferendam varietatem in habitu vos astringant, vos tamen ad ipsius amotionem procedere absque licentia dictae sedis hactenus noluistis.

Unde pro parte vestra per nos fuit praefato domino humiliter supplicatum, ut amovendi varietatem praedictam a vestris chlamydibus et deferendi chlamydes seu cappas coloris unius vobis licentia largiretur.

Nos itaque, qui praesentes et procurantes praedicta fuimus, quando praedicto domino ex parte vestra huiusmodi supplicatio facta fuit, tenore praesentium vobis notescere volumus, quod sicut ab eiusdem domini ore in praesentia fratrum habuimus, placet ei ac congruum videbatur ut vos circa praedictam mutationem, si vobis in hoc, ut supra dictum est, regula seu constitutiones non obvient, in vestro generali capitulo ordinetis, quod secundum Deum honestati vestri ordinis videritis expedire.

Datum Romae, apud basilicam Sanctorum duodecim Apostolorum, 5 idus februarii, pontificatus domini Honorii papae IV anno primo.

Ad corroborationem autem dicti negotii fuit alia littera, tamen clausa, praefati domini Gervasii cardinalis cum sigillo simili producta ibidem et eodem instanti, et aperta, lecta et publicata, cuius tenor talis est:

Gervasius, miseratione divina tituli Sancti Martini in Montibus presbyter cardinalis, religiosis viris in Christo sibi dilectis priori generali ac ceteris fratribus ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, in hoc instanti generali capitulo congregandis, salutem et sinceram in Domino caritatem.

De statu ordinis vestri prospero cogitantes, illa vobis suademus libenter, per quae ordinem ipsum optatum speramus suscipere incrementum, confidentes, nec immerito, propter hoc gratum Altissimo impendere famulatum.

Recordamos que nuestro señor Honorio IV de feliz memoria, por consejo de los hermanos os concedio después de piadosa y buena consideración, que podáis mudar vuestro hábito y la variedad de colores que desagrada a no pocos, en otro más decente. Por lo que para que podáis seguir adelante con tal negocio con toda madurez, habéis mandado reunir al capítulo general, para que por causa de la muerte del papa comencéis a dudar de tomar tan deliberación, por las presentes os exhortamos a que procedáis a dicha mutación, cerrando así la boca de los que os critican, envidiando tal bien, porque dicen que aunque vosotros lo pedisteis, sin embargo, por la muerte del papa parece que no fue concedido en firme. No aceptési tal cosa. Porque lo ya concedido así por el papa y los hermanos (cardenales) continúa firme e irrevocable. Y si por caos alguno de vosotros consiguiera impedirlo, además de que seriais objeto de burla e risión, lo que hasta ahora intercedieron por vosotros tanto sobre este como sobre otros negocios, por vergüenza no pondrían de nueva su favor por vosotros.

Recolimus siquidem, quomodo felicis recordationis dominus Honorius papa IV de consilio fratrum vobis pia ac provida deliberatione concessit, ut habitum vestrum sive varietatem eius minus decentem et displicentem quam pluribus, in decentem alium mutaretis. Quare cum vos, ut in negotio huiusmodi procederetis maturius, mandaveritis generale capitulum congregari, ne ut, quod absit, occasione obitus pontificis eiusdem ad hoc procedere dubitetis, tenore praesentium vobis suademus, quatenus ad mutationem ipsam sine dubitatione aliqua procedatis, detrahentium, immo potius de tanto bono invidentium, ora claudentes, qui dicunt, quod licet id fuerit ex parte vestra petitum, non tamen, obsistente praeventione mortis dicti domini papae, videtur plene concessum fuisse. Ad id mentes vestrae minime dirigantur. Nam quod sic per dominum papam et fratres conceditur, firmum et irrevocabile perseverat. Et si, quod Deus avertat, per aliquem vestrum id contingeret impediri, praeter hoc quod essetis exinde aliis in fabulum et derisum, hii qui hucusque intercesserunt pro vobis super hoc et pro aliis negotiis vestris, prae pudore partes suas alias interponere non curarent.

Ceterum vos confidenter requirimus et attente rogamus, ut devotas vestras preces pro nobis apud Dominum effundatis, ut sic actus nostros in sua voluntate disponat, quod ea semper meditemur interius, et exterius operemur, quae nobis in praesenti veniant ad quietem, et tandem ad vitam proficiant sempiternam. Valete.

Datum Romae, apud Sanctam Sabinam, 5 nonas maii.

Quod quidem privilegium et litterae supradictae fuerunt ad requisitionem praedictorum dominorum prioris generalis et definitorum, et de mandato venerabilis viri domini Bertrandi Mathaei, canonici Vivariensis, officialis Magalonensis, ibidem existentis et sedentis, facto mihi notario infrascripto, de suis originalibus abstractae seu transcriptae et in formam publicam redactae manu mei dicti notarii, ut superius plene patet, nihil addendo, mutando vel minuendo de eisdem, sed sequendo in omnibus formam et tenorem eorundem, perscrutantibus et mecum videntibus et legentibus Henrico Pozatoris et Iohanne Bari, publicis notariis dicti domini episcopi Magalonensis, volens et decernens idem dominus officialis, quod plena fides transumptis seu transcriptis suprascriptis sicut originalibus habeatur.

Et nos, Bertrandus Mathaei, canonicus Vivariensis, officialis Magalonensis, scientes nos vidisse, legisse et diligenter inspexisse privilegium et litteras supradictas in prima figura, absque vitio seu deletu, praedictae transumptioni et publicationi auctoritatem nostram iudiciariam interponimus et decretum.

Acta sunt haec in loco praedicto sollemniter et celebrata praesentibus praedictis priore generali et definitoribus et pluribus aliis fratribus, et sub testimonio dictorum Henrici Pozatoris et Iohannis Bari notariorum ad subscribendum etiam vocatorum, et Stephani Berengarii, notarii Montis Pessulani, et mei, Iohannis de Malobuxo, publici auctoritate sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae tabellionis, qui ultro citroque rogatus et mandatus haec scripsi et signo meo subsequenti signavi.

Et feci quandam interlineaturam quae dicit "sedis", et aliam quae dicit "ordinis", et aliam quae dicit "ordini", et aliam quae dicit "circa".

Praesentium transcriptorum perscrutinio caute ac provide facto: ego supradictus Henricus Pozatoris, notarius dicti domini Magalonensis episcopi, una cum praedictis tabellionibus testis vocatus et rogatus interfui, et subscripsi, et signo meo signavi.

Praesentium transcriptorum perscrutinio caute ac provide facto ego supradictus Iohannes Bari, notarius dicti domini Magalonensis episcopi, una cum praedictis tabellionibus testis vocatus et rogatus interfui, et subscripsi, et signo meo signavi.

In quorum testimonium, et quod dictus magister Iohannes de Malobuxo sit publicus domini papae tabellio, et quod dicti Henricus Pozatoris et Iohannes Bari sint publici domini Magalonensis episcopi notarii, nos Bertrandus Mathaei, canonicus Vivariensis, officialis Magalonensis, sigillum nostrae curiae hic duximus apponendum.

Et nos, Berengarius, miseratione divina Magalonensis episcopus, vidimus, legi fecimus et diligenter inspeximus originale privilegium sanctissimi patris domini Alexandri papae IV, bulla plumbea sigillatum, necnon litteras venerabilis et reverendi patris domini Gervasii, Dei gratia tituli Sancti Martini presbyteri cardinalis, suo sigillo proprio sigillatas, sicut in hoc praesenti et publico transcripto manu Iohannis de Malobuxo, tabellionis domini papae, confecto, plenius continetur.

In cuius rei testimonium et ad maiorem firmitatem habendam omnium praedictorum, sigillum nostrum huic publico transcripto duximus apponendum.

 

Acta capituli generalis

Apud montem pessulanam celebrati

Anno 1287, 10 kalendas augusti

In nomine sanctissimae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Invocantes eius auxilium qui dat affluenter et non improperat, fundamentum fundamus solidum super petram firmissimam, quod aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, Iesus Christus, sine quo boni hospitii aedificium numquam poterit solidari.

Et ut super fundamentum aedificati parietes pondus lignorum suscipiant, ne ante soliditatem novitatis suae humore siccato cunctam suam fabricam ad terram deponant, suffragium imploramus gloriosae virginis Mariae, matris Iesu, in cuius obsequio et honore fundata est nostra religio de monte Carmeli, in monte utinam coagulato et pingui, monte in quo beneplaceat Domino habitare.

Recolentes qualiter haec sancta plantatio a prima sui origine, tamquam novella plantura plantata, radices radicatas emittens, ramos propagando virtutum, in amplam segetem pullulavit, sollicitis excitati vigiliis summopere nos decet intendere, jugo excusso negligentiae, sedula vigilantia vigilando, ut qui, cuius partem sollicitudinis gerimus, genimina propagare virtutum, statuenda statuere, evellenda evellere, de bono in melius prospicere nitamur, ex quibus animarum salutis augmentum, et decor religioni proveniat honestatis.

Sane facti evidentia, et a multis retro temporibus diuturna continuatione notum redditur, quod fratres praefati ordinis chlamydes seu mantellos catebriatos, seu varias continentes varietates, et connectentes varietates colorum, portare soliti sint usquequaque. Et ne lingua aemula objurgantium, ficto conquisito colore, quasi relictis originalibus ordinis institutis, obloqui valeat ex adverso, causam mutationis varietatis praedictarum chlamydum in unius redigendae unitatem coloris breviter referamus.

Propongamos las causas que nos llevan a la mutación de tales capas en un solo color:

Muchos escándalos provienen a la relñigioón por causa de tal variedad. Por ella los frailes de esta Orden son como el desprecio de la plebe, y casi se convirtieron en burla como los seglares que se ocupan de cosas vergonzosas. Son considerados como laicos por los que tienen dignidad eclesiástica o seglar, porque llevan vestidos a listas y con frecuencia son considerados como de poco pudor.

Y lo que nos es de más dolor, muchos que de otra forma quisieran servir al Señor Dios bajo nuestra regla, por tal variedad, viéndola como veste vil y despreciándola, se desvían del buen propósito y se quedan fueran rechazando entrar. Por lo que se sigue un problema que afecta a lo más interno, porque tendríamos jovenes de ingenio perspicaz para ampliar la dedicación a Dios, jóvenes que actualmente no tenemos, que aprovecharían en el estudio de la teología al tiempo oportuno, y ampliando el lugar de su establecimiento, haría sus sarmientos más largos; muchos también de los que tenemos, capaces de gran ciencia, en los lugares importantes donde se conceden los magisterios, han de padecer ofensas, que como a laicos son excluidos de los altos grados, por grande que sea la perla de la ciencia que adquieran. que adquieron

Multa siquidem scandala ex hac varietate ordini proveniunt. Ex ea etenim fratres eiusdem ordinis facti sunt velut abiectio plebis, et quasi in derisum venerunt sicut saeculares homines ludibria exercentes. A viris insuper magnificis, dignitatibus saecularibus et ecclesiasticis praeditis, et gradibus excelsis pollentibus, habiti sunt tamquam laici, utpote vestes listatas gerentes, et frequenter nota pudoris notabili sunt notati.

Et quod dolentes referimus, multi qui alias vellent sub nostri ordinis regula Domino Deo perpendere famulatum, propter varietatem praedictam, tamquam vilem vestem et despectam aspernantes, a bono concepto proposito deviant ac recusant ingredi et stant retro. Propter quod subsequitur incommodum afficiens viscerosius intestina, quoniam ad culmen divinum pro viribus ampliandum multos, quos non habemus, iuvenes perspicacis ingenii haberemus, qui in theologiae studio opportunis temporibus proficerent, et dilatato sui tentorii loco, suos funiculos facerent ampliores; plures etiam, quos habemus, capaces magnae scientiae, in locis insignibus, ubi magisteria conceduntur, patiuntur convicia, qui tamquam laici excluderentur a culmine, quantamcumque acquirerent scientiae margaritam.

Et panni tales etiam cum difficultate, cum sit eorum raritas et ordientium seu texentium paucitas, reperiuntur; quare tam in quantitate pretii quam in aliis plura dispendia patiuntur.

Multae sunt etiam causae aliae, quas non expedit propter prolixae narrationis fastidium singulari commemoratione singulariter recensere; sed causas motivas iudicio recti animi discutiat quilibet compos mentis, et ponderet etiam unusquisque statera rectitudinis, cuius lances appendant aequo libramine, quia iuxta sacrorum canonum statuta non debet reprehensibile iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quandoque varientur humana, in his potissimum, quae non sunt contra substantiam nec ordinis disciplinam. Res enim quae per statutum nascitur, per statutum aliud tolli potest, cum nihil sit plus naturale quam quod eo genere quodque dissolvitur quo extitit colligatum; quod etiam iussit vetuitve superior, contraria voluntate potest tollere vel remittere sicut placet. Etenim si pro varietate temporum vel locorum vel animorum variae consuetudines introducantur, inventa opportunitate resecandae sunt potius quam servandae.

Quapropter profusis fere per orbem terrarum excitationibus excitati, et hortati per viros magnificos ecclesiasticos et etiam saeculares, et per episcopos, archiepiscopos et primates, et insuper a multis reverendissimis patribus et dominis Ecclesiae Romanae cardinalibus, qui de conscientia et voluntate certiorati fuerunt summi pontificis felicis recordationis domini Honorii papae IV, piissimis specialiter hortationibus et inductionibus frequentatis reverendi patris domini Gervasii, summa providentia tituli Sancti Martini presbyteri cardinalis, qui sua solita clementia ordinem praelibatum indefesse favore semper prosecutus est speciali et ut patronus sub umbra alarum suarum protexit et adamavit more paternae potestatis,

attendentes, quod cum saeculum reliquerimus, ut Creatori nostro possimus in arce contemplationis efficaciter famulari, propulsemus scandala, et quae honestatem religionis deformant, suffulti Dei auxilio, falce moderationis quadam manu sollicitudinis resecemus, quod nobis etiam per privilegium est concessum, ut sicut intrinsecus mentaliter deserviendi Domino subiacet unitas, quae licet plura membra in pluralitate personarum constituat, unum tamen corpus uni capiti coniunguntur, sic forinsecus unius vestis varietas excludatur, ut interius et exterius unio et non sectio in uno eodemque subiecto valeat denotari;

considerantes insuper, quod ait magnus Basilius: "sed neque ex sericis texturis vestem quis variatam induebat, neque apponebat variorum colorum ornamenta in summitate vestimentorum ";

animadvertentes nihilominus, quod non curamus si vilibus etiam religiosis vestimentis, religioni decentibus, simus amicti, cum non ad iactantiam vel corporalem ornatum, quae elationis habent calumniam, sed propter necessitatem vestibus vestiamur;

nos igitur, fr. Petrus de Amiliano, totius prior indignus ordinis generalis, fr. Guillelmus de Sanvico, definitor provinciae Terrae Sanctae, fr. Guillelmus Messanae, prior provincialis et definitor provinciae Siciliae, fr. Henricus de Anna, prior provincialis et definitor provinciae Angliae fr. Bernardus Catalani, definitor provinciae Provinciae, fr. Gratia de Senis, definitor Romanae provinciae, fr. Robertus Fortini, definitor provinciae Franciae, fr. Benignus Mediolanensis, prior provincialis et definitor provinciae Lombardiae, fr. Henricus Iuvenis, prior provincialis et definitor provinciae Alemanniae, et fr. Arnaldus Caillau, prior provincialis et definitor provinciae Aquitaniae, in generali nostro capitulo apud Montem Pessulanum, ut moris est secundum consuetudinem nostri ordinis, congregati, consideratis et pensatis rationibus supradictis et pluribus aliis, habita plena deliberatione et etiam praesentatis omnium et singulorum fratrum in capitulo existentium, quorum interest et interesse potest, votis et consensibus habitis eorum, de simili et unanimiter, pari consensu et voluntate, mutua ordinatione et praescientia

ordinamus et definimus per nos et successores nostros nunc et in perpetuum observandum ea sollemnitate qua convenit, nihil omittere de contingentibus intendentes, protestantes et praemissa etiam subsequenti protestatione, quod mutare non intendimus habitum regularem, cum vestis superior, qui mantellus communiter dicitur, non sit de substantia ordinis nec habitus regularis,

quod deinceps chlamydes seu mantelli varii, quos usque nunc portare consuevimus, a nobis et ordine nostro penitus sint exclusi, et eos abiicimus de praesenti, ipsosque non ut habitum, sed ut signum exterius, in cappas albas, quae chlamydum loco succedant, nihil ex hoc religioni nostrae seu religioso statui detrahendo, diminuendo vel augendo, ut sit dexterae Excelsi haec mutatio, commutamus,

prohibentes et praecipientes sub virtute obedientiae et sub poenarum indictionibus, quas secundum Deum et instituta regularia infligere possumus et debemus, omnibus et singulis nostri ordinis fratribus, clericis et laicis seu conversis, sub dicti ordinis habitu regulariter viventibus, et qui in posterum sub ferula et regula nostra deservient Domino Iesu Christo, ne deinceps dictis chlamydibus variis, sed cappis albis utantur, et eas gestent sicut portare soliti sunt chlamydes seu mantellos.

Et ne sit diversitas in modo portandi dictas cappas, dictum modum expressius designamus: erunt siquidem cum caputio, et a coniunctione caputii clausae desuper circa pectus, et ab illa parte in longitudine usque in infimum erunt apertae, ut per eam partem scapulare quod est interius et habitus dilucide discernantur. Et sint habitus et cappa diversi coloris, ut unum ab alio distinguatur. Cappae autem longitudine seu brevitate nimia non notentur, sed medium sit spectandum, ut vestis interior in inferiori parte per unum palmum vel circiter appareat extra cappam.

Mantellos autem seu chlamydes etiam coloris grisei aut alterius cuiuscumque gestare non elegimus, sed potius definimus non portare, quia nusquam vidisse meminimus nec videmus, quod chlamydes portent qui sunt de approbatis ordinibus paupertatis. Cumque nostra religio sit in paupertate fundata et approbata, sicut paupertatis ceterae approbatae, dignum est ut qui similem vitam cum aliis suscepimus, similem sentiamus in moribus disciplinam, detestantes eos et potissimum ratione, quod nonnulli, immo fere innumeri, quod minime est ferendum, sub specie boni fingentes religionis habitum, quorum approbata conversatio non est nota, sicut angeli satanae se in lucis angelos transformant, et mali, peiores, pessimi homines profugi et abiecti, mantellos plus quam alium habitum portare soliti sunt, et sub simplicitate illarum chlamydum se involvunt, exterminantes facies suas extrinsecus, intrinsecus autem lupi rapaces existunt. Pestis autem haec mortifera in diversis mundi partibus irrepsit, et sicut cancer serpat potius in occulto, quam in aperto vim suae iniquitatis extendat, sed palliata religionis specie multos decipit simplices et quosdam seducit astutos. Quare cum propter notam pudoris vitandam tale signum seu indumentum a nostro ordine duximus repellendum, congruit, decet et expedit, ut non solum ipsum, sed eius speciem, nihil retinendo de suis reliquiis, fugiamus, ne etiam malignorum praedictorum consortium imitari cum infamia videamur.

Per haec autem quae praemissa sunt, sicut bonis et bene conversantibus non intendimus detrahere, sic malorum versutias non intendimus palliare.

Cappas vero albas praeelegimus, ne in assumptione coloris grisei seu alterius cuiuscumque, illum impedimentum seu praeiudicium ab approbatis religionibus videatur afferri, seu eis molestia aut turbatio aliqua ingeratur; et in signum humilitatis, honestatis et paupertatis, ut amicti vestimentis albis, sancta conscientia et puro corde possimus sequi Agnum immaculatum, Dominum Iesum Christum. Quod nobis concedat qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Acta sunt haec apud Montem Pessulanum, in domo dictorum fratrum de monte Carmeli, anno dominicae incarnationis 1287, et 10 Kalendas augusti, domino Philippo, rege Francorum regnante, et domino Berengario, Dei gratia Magalonensi episcopo praesulante, in praesentia et testimonio domini Bertrandi Mathaei, canonici Vivariensis et officialis Magalonensis, Henrici Pozatoris, Iohannis Bari et Iohannis Grimandi, dicti domini Magalonensis episcopi notariorum, et mei, Iohannis de Malobuxo, publici auctoritate Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae tabellionis, qui mandatus et rogatus a dictis priore generali et definitoribus hoc scripsi et signo meo subsequenti signavi.

Post hoc, anno quo supra et 7 Kalendas augusti praedicta definitio et ordinatio, et omnia et singula contenta in ea, fuerunt publice recitata et divulgata et lecta in capitulo praedicto dictorum fratrum, praesentibus dicto priore generali et definitoribus, et aliis prioribus provincialibus et prioribus conventualibus atque lectoribus, et quam plurimis aliis fratribus dicti ordinis in magna multitudine, qui congregati fuerant pro praedicto capitulo generali, et in praesentia et sub testimonio domini Bertrandi Mathaei, canonici Vivariensis, Magalonensis officialis, Henrici Pozatoris et Iohannis Bari, supradicti domini Magalonensis episcopi notariorum, et magistri Iohannis de Malobuxo, publici auctoritate Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae tabellionis, qui mandatus et rogatus a dicto domino priore generali hoc scripsi et signo meo subsequenti signavi.

Et feci quamdam cancellariam subtus punctando, quae dicitur Pozatoris.

Ego vero supradictus Iohannes de Malobuxo feci superius quamdam interlineaturam quae dicitur "variae", et aliam quae dicitur "insuper"; quare iterum hic signum meum appono.

Ego Henricus Pozatoris, publicus reverendi patris et domini Magalonensis episcopi notarius, asserens me praedictis omnibus interfuisse, ut superius dictum est, iisdem omnibus subscribo et signo.

Ego Iohannes Bari, publicus reverendi praedicti domini Magalonensis episcopi notarius, asserens me praedictis omnibus interfuisse, ut superius dictum est, iisdem omnibus subscribo et signo.

Ego Iohannes Grimandi, publicus domini Magalonensis episcopi notarius, asserens me interfuisse omnibus et singulis contentis a principio huius paginae usque ad paragraphum "Post hoc, anno quo supra et 7 Kalendas augusti", iisdem omnibus subscribo et signum meum appono.

In quorum testimonium, et quod Iohannes de Malobuxo sit domini papae publicus notarius, et Iohannes Bari et Henricus Pozatoris et Iohannes Grimandi sint publici domini Magalonensis episcopi notarii, nos Bertrandus Mathaei, canonicus Vivariensis, officialis Magalonensis, sigillum nostrae curiae hic duximus apponendum.


Medieval Carmelite Heritage