V. LA CRONICA "DE INCEPTIONE ORDINIS"

De inceptione ordinis beatae mariae virginis de monte carmeli

Fuerunt ab initio nascentis Ecclesiae in Terra Sancta, et maxime in monte Carmeli, quem Elias et Eliseus ac alii multi prophetae in libris Regum frequentasse et habitasse leguntur, multi eremitae, eiusdem montis et solitudinis pro contemplatione caelestium veri amatores in sancta poenitentia sanctis patribus Veteris Testamenti sanctis successibus incessanter continue inhaerendo sunt proculdubio laudabiliter conversati, sicut patet ex multis chronicis et multis sanctorum vitis.

Quorum successores post incarnationem Christi ibidem iuxta fontem Eliae ecclesiam in honore beatae Mariae virginis construxerunt.

Quos felicis recordationis Aymericus Malafayda, patriarcha Antiochenus, natione Lemovicensis, de villa de Salaniaco, ipsorum laudabilem conversationem attendens, ante subversionem civitatum Antiochiae, Tripolis et Damasci, quae per terrae motum asseritur contigisse tempore Alexandri papae III, multum spiritualiter in Domino nutriebat.

Et in scriptis modum vitae ipsorum redigens, ipsos separatim in cellulis per totum montem Carmeli habitantes, sub cura unius adunavit, et per professionis vinculum colligavit, et ut fratres eremitae beatae Mariae de monte Carmeli ex tunc vocarentur ordinavit, ac in mente sua disposuit praedicta omnia per sedem apostolicarn facere confirmari.

Inter quos praedictus venerabilis pater, Antiochenus patriarcha, habuit nepotem suum, virum religiosum, sanctum et famosum.

Quibus postmodum fratribus Albertus patriarcha Ierosolymitanus, apostolicae sedis legatus, antea certam regulam non habentibus, sed solum, ut praemittitur, modum vivendi, certam regulam tradidit observandam, scilicet ut unum ex se per electionem habeant priorem, cui obedientiam promittat quilibet aliorum, et promissam studeat operis veritate servare, cum castitate et abdicatione proprietatis; et ut singuli singulas habeant cellulas separatas, in quibus vel iuxta quas die ac nocte in lege Domini meditentur et in orationibus vigilent, nisi aliis iustis occasionibus occupentur; praeter nimis debiles et infirmos carnibus non vescantur; et cetera quae idem pater eis tradidit observanda. Et ipsos in unum collegium congregavit, volens cellam prioris iuxta introitum loci esse, ut venientibus ad locum primus occurrat, et de eius arbitrio quae agenda fuerint cuncta procedant.

Quam regulam praedictus Alexander papa III, pontificatus sui anno 21, approbavit, post sollemne concilium per ipsum Turonis in regno Franciae celebratum, anno Domini 1180.

Innocentius vero papa III, natione Campanus, qui sextus successit Alexandro papae praedicto, pontificatus sui anno primo praedictam regulam confirmavit, anno Domini 1198.

Cuius Innocentii papae III sui pontificatus anno sexto Didacus Oxomensis, episcopus Hispaniae, ad partes Tolosanas et Albigesii, habens secum in comitatu suo fratrem Dominicum, ad convertendum haereticos descendit. Ad quas partes praedictus papa Innocentius duodecim abbates Cisterciensis ordinis illo tempore ad praedicandum haereticis cum legato destinavit. Et praedictus frater Dominicus, nunc sanctus, ipso anno ordinem fratrum Praedicatorum in civitate Tolosana primus incepit, anno Domini 1203.

Anno vero decimo quarto pontificatus praedicti Innocentii papae III sanctus Franciscus, qui ante conversionem vocabatur Iohannes, apud Assisium ordinem fratrum Minorum incepit, anno Domini 1211.

Decimo octavo autem anno pontificatus praedicti Innocentii papae III, in mense novembris, in basilica Lateranensi, quae tunc Constantina vocabatur, celebratum est concilium generale per ipsum et per 1225 praelatos, scilicet patriarchas, archiepiscopos, episcopos et abbates, pro subsidio Terrae Sanctae et pro statu universalis Ecclesiae; in quo statuta multa Ecclesiae utilia et necessaria fuerunt promulgata.

De quo generali concilio Bonifatius papa VIII, in Sexto Decretalium approbando statum et confirmationem dicti ordinis fratrum beatae Mariae de monte Carmeli, certam et expressam voluit facere mentionem, dicens quod eius institutio, sicut verum est, concilium generale praecessit, et ideo praedictum ordinem in statu solido ac perpetuo voluit permanere.

Honorius vero papa III, natione Romanus, successor praedicti Innocentii papae III, regulam praedictorum fratrum eremitarum ordinis beatae Mariae habitantium in monte Carmeli, a venerabili Alberto patriarcha Ierosolymitano editam et per praedecessores suos approbatam, confirmavit et eis in remissionem peccatorum observandam iniunxit pontificatus sui anno primo, anno Domini 1217.

Hic Honorius papa III eodem primo anno pontificatus sui ordinem fratrum Praedicatorum primus confirmavit beato Dominico Hispano, eiusdem ordinis inventore procurante. Nam Innocentius papa III, qui durus sibi fuerat in concilio generali praedicto, dum ipsam confirmationem cum magna instantia postulabat, ipsum vacuum et frustratum intentione pro qua ad dictum concilium accesserat, ad propria remittendo, habita visione quomodo beatus Dominicus Lateranensem ecclesiam cadentem propriis humeris sustentaret, confirmare voluit, sed morte praeventus non potuit.

Hic etiam Honorius regulam fratrum Minorum confirmavit anno quo supra.

Post haec successor Honorii, Gregorius papa IX, eandem regulam fratrum beatae Mariae de monte Carmeli confirmavit, et ne possessiones vel reditus acciperent districte eis prohibuit pontificatus sui anno primo.

Post haec autem anno Domini 1238 propter paganorum insultus praedicti fratres beatae Mariae de monte Carmeli compulsi sunt ab illo loco per varias mundi regiones dispergi. Haec Vincentius in Speculo Historiali, l.31, c.123.

Anno vero Domini 1248 duo de praedictis fratribus, Raynaldus et Petrus, venientes Lugdunum ad dominum papam Innocentium IV, tempore concilii generalis quod tunc celebrabatur ibidem, pontificatus sui anno quinto, pro eo quod regula saepe dicta gravis erat nec eis in civitatibus sive villis habitare licebat, obtinuerunt quod totum eorum negotium committeretur venerabilibus patribus domino Hugoni de Sancto Theodoro, tituli Sanctae Sabinae presbytero cardinali, et fratri Guillelmo, Anteradensi episcopo. Qui eis praedictam regulam auctoritate summi pontificis correxerunt et mitigaverunt, et ipsam correctam et mitigatam per dictum summum pontificem Innocentium IV sub bulla ibidem approbare et confirmare fecerunt kalendis octobris, anno quo supra; quam ex tunc profitentur et tenent.

Quam etiam Alexander, Urbanus, Clemens, Gregorius X et Bonifatius VIII confirmaverunt.

Et Iohannes papa XXII eidem ordini speciali privilegio titulo ordinis beatae Mariae de monte Carmeli insignito exemptionem gratiosissimam concessit et ipsum quam plurimis aliis privilegiis et gratiis communivit.


Medieval Carmelite Heritage