VI. EL SPECULUM DE JUAN DE CHEMINOT

Speculum fratrum ordinis beatae mariae

De monte carmeli

Filii sanctorum estis, huius sanctae religionis professores, cuius fundamentum in montibus sanctis, cuius initium omnis religionis praecessit exordium, signo castitatis insigniti, ac titulo virginis Mariae decorati, quae est fons misericordiarum, mater nostra.

Excitetur nunc devotio vestra, fratres beatae Mariae virginis de Carmelo, diligenter ad praesens opusculum mentis intuitum tamquam ad speculum dirigentes, in quo potestis statum vestrum aliqualiter contemplari.

Primo enim ostenditur, qui fuerunt huius religionis primi fundatores. Secundo de loco ubi dicitur incepisse. Tertio de tempore quo fidem catholicam susceperunt. Quarto quare ordo beatae Mariae virginis nuncupatur. Quinto de regula et confirmatione eiusdem. Sexto de habitu. Septimo qualiter novissime in partibus occidentalibus et citra mare sunt tam salubriter dilatati.

Capitulum I

Qui fuerunt huius religionis primi fundatores

Primos huius sanctae religionis fundatores ostendit beatus Hieronymus, in epistola ad Paulinum dicens: "Noster princeps est Elias, noster dux est Eliseus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agro et solitudine, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Iordanis".

Similiter et Ioannes Cassianus: "Sic decet", inquit, "religiosum incedere, sicut constat illos ambulasse, qui in Veteri Testamento professionis huius fundavere primordia, Eliam et Eliseum; quod scripturarum auctoritate monstratur".

Elias Tesbites fuit filius Sabbacha, ex tribu Aaron. Qui montem Carmeli legitur inhabitasse, et in eodem monte ad preces eius igne de caelo descendente idolatrias et errores legis exstirpavit. Hic assumptus in curru igneo una cum Enoch in paradiso terrestri usque ad adventum Antichristi reservatur; ipsi ambo tempore Antichristi sunt fidem catholicam defensuri; ab Antichristo in Ierusalem occidentur et glorioso coronabuntur martyrio; deinde post tres dies et dimidium resurgentes, assumentur ad gloriam beatorum.

De ipso sancto Elia legitur in Historiis Scholasticis, quod ante nativitatem suam pater suus in somnis vidit viros candidatos se salutantes, praesagium futurorum, designans quales imitatores habere deberet in posterum.

Hic discipulos habuit; primo Eliseum, filium Saphat. Quem cum Elias in ministrum et discipulum nutu Dei vellet assumere, misit Elias pallium suum super eum. Qui statim relictis bobus et agrorum cultura cucurrit post Eliam dicens: "Osculer, oro te, patrem et matrem meam, et sic sequar te". Inde secutus est Eliam et ministrabat ei.

Huius societatis fuit sanctus Ionas propheta, secundum Hieronymum in prologo eiusdem filius mulieris Sareptanae quem suscitavit Elias. Hunc puerum dimisit Elias in Bersabee Iuda cum fugeret per desertum a facie Iezabel quae ipsum nitebatur occidere: 3 Regum 19.

Abdias vero propheta primo fuit de familia regis Achab et impiissimae Iezabel. Quae cum omnes prophetas Dei occidi iussisset, Abdias pavit centum prophetas in speluncis et specubus.

Hic sanctus Abdias fuit dux ille qui tertius scribitur accessisse ad Eliam in monte Carmeli, cui pepercit Elias et quinquaginta suis. Tandem, secundum Hieronymum in prologo eius, relicto regis obsequio factus est Eliae discipulus.

Similiter et beatus Ioannes Baptista ad imitationem istorum cum aliquibus filiis prophetarum elegit habitare super fluvium Iordanis propter <loci> sanctitatem, quia Elias et Eliseus transierunt eum sicco pede, et divisus fuit fluvius ad imperium eorum et ad tactum palii sui. Hoc dicit Magister in Historia Tripartita. Nam et corpus beati Ioannis Baptistae fuit sepultum inter corpora sanctorum Elisei et Abdiae per manus discipulorum suorum, tamquam eiusdem devotionis frater et professor. Unde Isidorus, 7 Etymologiarum, 13 c., dicit quod "religiosi coenobitae imitantur apostolos, eremitae vero Eliam et Iohannem Baptistam".

Vitam autem ipsorum et aliorum sanctorum tam Veteris quam Novae Legis, qui hanc religionem professi sunt, ne nimia prolixitate legentibus fastidium generetur, ad praesens omitto.

Capitulum II

De loco ubi dicitur incepisse

Quoniam locorum sanctitas frequenter devotionem trahit animorum, huius religionis professores loca, quae Elias et Eliseus frequentabant, in sancta poenitentia vestigiis ipsorum inhaerendo pro contemplatione caelestium specialiter elegerunt: alii super fluvium Iordanis, alii in Samaria, alii in Sarepta.

Unde legitur in chronicis, quod post ascensionem Domini in eodem loco ubi Elias invenit Nicheam mulierem viduam colligentem ligna, propter devotionem loci et sancti prophetae fuit aedificata una ecclesia in honore Dei et beatae Mariae virginis.

Alii vero habitabant in monte Carmeli et in aliis locis desertis. De quibus Vincentius, 20 libro, 98 c., "Secessores", inquit, "mundo insidias occultas diaboli calcaverunt, aperto conflictu daemonibus aggredi cupientes vastos eremi secessus penetrare non timuerunt, ad imitationem beati Ioannis Baptistae, Eliae quoque et Elisei atque aliorum".

Locum autem sanctum montis Carmeli Elias et Eliseus specialiter inhabitasse leguntur, et successores eorundem et sancti patres tam tempore legis moysaicae quam novae legis ibidem Deo devote servierunt. Unde vitam ipsorum et locum praedictum describit Magister in Historia Tripartita, libro 1, c. 52, dicens: "Viri sancti saeculo renuntiantes, variis desideriis et affectionibus tracti ac fervore religionis accensi, eligebant sibi loca, proposito suo et devotioni magis convenientia. Aliqui ad exemplum et imitationem sancti viri et solitarii Eliae prophetae in monte Carmeli, et maxime in parte illa quae supereminet civitati Porphirianae, quae hodie Caiphas appellatur, <iuxta fontem>, quae fons Eliae dicitur, non longe a monasterio beatae virginis Margaretae, vitam solitariam ducebant, in alvearibus modicarum cellularum tamquam apes Domini dulcedinem spiritualem mellificantes". "Est autem", inquit, "alius Carmelus trans Iordanem iuxta desertum solitudinis, in quo latuit David fugiens a facie Saul, ubi est habitatio Nabal viri stulti. Hic autem in quo habitavit Elias, situs est in maritimis, distans ab Accon quattuor miliaribus".

In hoc sancto monte prohibuit Elias prophetas Baal interfici, ne pollueretur sanguine eorum. "Mons enim", inquit, "sanctus est". Errores legis ibidem exstirpavit, et populum Israel divino suffragante praesidio in fide reformavit.

Et quia haec religio in hoc sancto monte tamquam vitis firmiter radicata a mari usque ad mare palmites suos extendens per universos christianorum fines suaviter redolere ac fructum copiosum facere dinoscitur ad fidei catholicae nutrimentum, idcirco "de monte Carmeli" ab omnibus usque in hodiernum diem consuevit appellari.

Capitulum III

De tempore quo fidem catholicam susceperunt

Cum igitur in sancta poenitentia perseverassent a tempore sanctorum Eliae et Elisei prophetarum tempore regis Achab, cuius regnum praecessit incarnationem Domini nostri Jesu Christi per annos 933, tunc abscesserunt tenebrae, lux venit in mundum, quae est promissio Dei Patris, quam praedicari per os prophetarum audierant, arbitrati sunt quia miserat Deus Filium suum, natum ex muliere. Et testimonium veritatis, scilicet beatum Ioannem Baptistam, deinde Christum praedicantem audierunt. Qui religiose fidem catholicam confitentes, in Christo baptizati sunt. Deinde perseverantes in doctrina apostolorum, habentes gratiam ad omnem plebem, veritatis evangelicae nuntii fideles ac sanctae fidei christianae legitimi defensores effecti sunt.

Unde in Chronicis Romanis legitur sic: "Fuit tempore praedicationis Iesu Christi quod fratres de monte Carmeli accesserunt. Et <quidam> illorum anno 7 a passione Domini, regnante Romano Imperio, et tempore Titi et Vespasiani imperatorum, apud Ierusalem in Porta Aurea religiose consederunt. Ubi tempore beati Petri apostoli Antiochiae cathedrati ipsi in circumquaque regione adiacenti diversis locis catholice pro fide insistebant".

Processu vero temporis, praecipue circa annos ab incarnatione Domini 800, secundum regulam et observationes ab Ecclesia et patriarchis illius temporis eis impositas, uniformiter magis solito convivere coeperunt.

Capitulum IV

Quare ordo beatae Mariae virginis nuncupatur

Professores huius religionis titulo beatae Mariae virginis decorari decuit, qui primi in sancta virginitate ac paupertate voluntaria se ipsos Deo dedicasse leguntur. Unde beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium De virginitate servanda, dicit: "In antiqua lege sola erat benedictio liberorum", et subdit: "Paulatim vero increscente segete messor inmissus est virgo Elias, virgo Eliseus, virgines multi filii prophetarum".

Nam et Elias fuit de stirpe Aaron, de qua et beata Virgo sumpsit originem. Virga igitur Aaron floruisse ac amygdala protulisse dicitur, quia virginitas sterilis in sanctis patribus, in virgine Maria rore gratiae fecunda floruit ac dilatantibus foliis ad augmentationem divini cultus regina virginum in professoribus suis fructum gratissimum dinoscitur protulisse.

Eia ergo devoti, in Domino gaudete, qui florem pulchritudinis ac virginitatis titulum obtinere meruistis, secundum quod Isaias de ipsa prophetavit dicens: "Data est ei gloria Libani, decor Carmeli et Saron". Unde et sponsus Ecclesiae, praeeminentiam eius considerans, sibi magisterium huius sanctae professionis attribuendo dicebat: "Caput tuum ut Carmelus", Canticorum 7.

Ipsa etiam personaliter in illo sancto monte Carmeli cum ceteris virginibus et religiosis eiusdem loci frequenter dicitur habitasse, tum propter sanctitatem loci et devotionem ibidem habitantium, tum propter vicinitatem locorum. Distat enim civitas Nazareth a monte praedicto solum per tria miliaria. Decebat igitur ut mater virtutum locum tantae sanctitatis et devotionis filios per suam personalem praesentiam decoraret.

Fratres vero tempore quo Ecclesia per totam Iudeam et Samariam aedificabatur, post ascensionem Domini, in eodem monte iuxta quendam fontem, ubi habitavit Elias, oratorium in honore beatae Mariae virginis primi construxerunt.

Deinde processu temporis, cum ordo beati Benedicti multiplicari cepisset, quidam monachi ordinis praedicti in monte Carmeli volentes habitare, capellam in honore beatae virginis Margaretae construxerunt. Idcirco, ut isti monachi a fratribus praedictis discernerentur, tam ipse locus, qui fons Eliae dicitur, quam ipsi fratres "ordinis beatae Mariae virginis" ab omnibus consuevit appellari.

Unde et sancta sedes apostolica praemissis rationibus diligenter inspectis huic religioni titulum beatae Mariae virginis per litteras suas sollemniter appropriari decrevit.

Capitulum V

De regula et confirmatione eiusdem

Regula et modus illorum vivendi qui a principio nascentis Ecclesiae poenitentiam ac religiosam vitam professi sunt, modernis religiosis stuporem inducit, nec solum est eis difficile, immo impossibile vitam illorum imitari; de quibus Ioannes Cassianus libro 2 De institutis monachorum, dicit: "Cum in primordiis fidei pauci quidem sed probatissimi censerentur a beatae memoriae evangelista Marco normam suscipere non solum secundum communem vitam ab apostolis in Actibus apostolorum datam, ut scilicet haberent omnia communia et dividerentur prout unicuique opus erat, verum etiam his multo sublimiora cumulaverant. Etenim secedentes in secreta suburbiorum loca, agebant vitam tantae abstinentiae rigore districtam, ut etiam stupori esset tam ardua conversationis eorum professio".

Verum de religione praedicta quidam frater, Ioannes nomine, Ierosolymitanus patriarcha, sicut scribitur in Chronicis Romanis, praedictis fratribus suis, certam regulam non habentibus, regulam a beatis patribus Paulino successive et Basilio viris religiosis editam ac in sacro canone, videlicet 18, q. 2, c. "Perniciosam", antiquitus sollemniter approbatam, dedit in posterum observandam.

Processu vero temporis fuit in Antiochia quidam patriarcha, Aymericus nomine, natione Lemovicensis, de villa de Salaniaco; qui tempore suo delevit errorem Maronitarum, qui a Merone haeretico dicebantur; morabantur autem circa iuga Libani in errore de duplici voluntate in Christo quingentis annis. Hic autem patriarcha venerabilis, praedictorum fratrum beatae Mariae virginis laudabilem conversationem attendens tempore Alexandri papae III ipsos fratres multum specialiter in Domino nutriebat. Et in scriptis modum vitae ipsorum redigens, ipsos separatim in cellulis per totum montem Carmeli habitantes, sub cura unius adunavit et per professionis vinculum colligavit et ut fratres eremitae beatae Mariae virginis de monte Carmeli ex tunc vocarentur ordinavit, ac in mente sua disposuit praedicta omnia per sedem apostolicam facere confirmari.

Inter quos venerabilis pater Antiochenus patriarcha habuit nepotem suum, virum religiosum, sanctum et famosum.

Quibus postmodum fratribus, sic in unum collegium congregatis, Albertus, patriarcha Ierosolymitanus, apostolicae sedis legatus, ante concilium Lateranense anno Domini 1160 de regula beati Basilii praedicta quaedam salubria, et specialiter illa quae erant de substantia voti, accipiens, et alias quasdam observationes quae pro statu praedictorum fratrum videbantur expedire, praedictis interserens, certam regulam scripsit et eisdem iniunxit observandam.

Hanc regulam Alexander papa III confirmavit post sollemne concilium per ipsum Turonis in regno Franciae celebratum, anno Domini 1180.

Innocentius vero III, natione Campanus, qui sextus successit Alexandro papae praedicto, eandem regulam confirmavit anno Domini 1197. Tempore vero huius Innocentii sanctus Dominicus in civitate Tolosana ordinem fratrum Praedicatorum primus in cepit anno Domini 1207. Similiter et beatus Franciscus, qui ante conversionem vocabatur Ioannes, tempore eiusdem Innocentii papae III apud Assisium ordinem fratrum Minorum incepit anno Domini 1211.

Deinde Honorius papa III praedictam regulam ordinis beatae Mariae virginis de Carmelo confirmavit anno Domini 1216. Qui eodem anno confirmavit ordinem de Valle Scholarium.

Verum quia praedicta regula ordinis beatae Mariae virginis gravis erat, nec eis in villis et civitatibus habitare licebat, idcirco Innocentius papa IV in concilio Lugdunensi per venerabiles patres dominum Hugonem de sancto Theodoro, presbyterum cardinalem, et dominum Guillielmum, Anteradensem episcopum, praedictam regulam mitigari fecit et corrigi, ac ipsam mitigatam sub bulla sua confirmavit.

Quam regulam confirmaverunt Alexander papa IV, Urbanus IV, Clemens IV, Gregorius X, Bonifatius VIII.

Et sic regula praedicta fratrum beatae Mariae virginis secundum substantiam sui nullatenus variata remanens, multis confirmationibus exstitit roborata, necnon et totus ordo, quem soli Romano pontifici et soli sedi apostolicae tam in spiritualibus quam in temporalibus absque ullo medio voluit sedes apostolica subiacere, ac ipsum ordinem sic exemptum multis privilegiis et gratiis solidavit.

Bonifatius vero papa in Sexto decretalium approbando statum et confirmationem dicti ordinis fratrum beatae Mariae virginis, certam et expressam de ipsis voluit facere mentionem, dicens quod eius institutio, sicut verum est, concilium generale praecessit; et ideo praedictum ordinem in statu solido ac perpetuo voluit permanere.

Capitulum VI

De habitu

A tempore quo raptus est Elias in coelum, fratres in signum sanctitatis et devotionis super habitum suae professionis pallium duplicis coloris gestare consueverant. In quo colores, albus scilicet et griseus, statum duplicem, scilicet castitatis et poenitentiae, designabant. Item septem partes ab invicem distinctae, totum pallium integrantes, perpendiculariter descendebant; quarum tres nigrae tres virtutes theologicas, et quattuor coloris albi quattuor virtutes cardinales figurabant. Ad tactum huius pallii aquae Iordanis divisae sunt, sicut scribitur 4 Regum, c. 2.

Processu vero temporis, quia signum huiusmodi in partibus Galliarum et Italiae minus religiosum hominibus videbatur, ipsum tempore Nicolai papae dimiserunt. Nam sicut dicit Ioannes Cassianus, 1 libro De institutis monachorum: "Religiosi debent habere succinctoria, pallium et cetera quae religiosi quondam in partibus Egypti portare, solebant. Ceterum a nobis", inquit, "sunt tenenda illa tantummodo quae vel locorum situs, vel provinciae usus admittit. Melotis enim gestatio derisionem potius quam aedificationem ullam videntibus comparavit".

Idcirco fratres in capitulo suo generali in Monte Pessulano anno Domini 1282 celebrato pallium praedictum deponentes, auctoritate praedicti summi pontificis et sedis apostolicae cappam albam in signum suae religionis assumpserunt.

Capitulum VII

Qualiter novissime in partibus occidentalibus et citra mare sunt tam salubriter dilatati

Quamvis ceteros ordines haec religio praecesserit, tamen domibus et aedificiis ceteris religionibus minus est dilatata, eo quod novissime, videlicet tempore beati Ludovici, regis Francorum, citra mare partes istas, scilicet Franciae, Italiae ac alias partes occidentales habitare ceperunt. Ipsi enim in Terra Sancta, regionibus et insulis circumiacentibus, in sancta poenitentia et servitio Iesu Christi usque ad totalem amissionem Terrae Sanctae fideliter perstiterunt. Tandem civitate Accon et aliis civitatibus et castris christianorum per manus paganorum occupatis, infideles loca praedictorum fratrum diruentes, fratres in oratoriis suis, etiam in altaribus, sacris ornamentis indutos, impie ac miserabiliter trucidabant. Unde in illa desolatione loca sua relinquere compulsi sunt, et quamplures eorum glorioso sunt martirio coronati.

Verumtamen divina disponente clementia, quae totaliter sacro sanctum ordinem deleri noluit, beatus Ludovicus, Francorum rex illustrissimus, per aliquod tempus ante demolitionem praedictam patrimonii Domini nostri Iesu Christi, quosdam de praedictis fratribus in regnum Franciae perduxerat; quos Parisius civitate sua regia collocavit.

Nam secundum illos, qui veraciter, cunctis adulationibus abiectis, vitam suam et felices actus eiusdem regis conscripserunt, pius rex Ludovicus anno Domini 1250 transfretavit, contra inimicos Crucis pugnaturus. Qui cum exercitu suo derelictus est a Deo, qui dereliquit Filium suum in manibus Iudeorum propter peccata nostra. Sed infra paucos dies soldanus Babyloniae, qui se christianos vicisse gaudebat, a suis est occisus. Pius autem rex reddita Damieta, quam prius vi armorum acceperat, cum omni bus suis evasit.

Remansit autem christianissimus rex in Terra Sancta, Caesaream, Ioppen et Accon et alia quaedam christianorum loca firmavit. Eodem similiter temporis intervallo saepius adiit loca sancta, quae Dominus noster sua corporali praesentia consecrarat.

Et tunc montem sanctum Carmeli ascendit et locum fratrum successorum prophetarum ibidem habitantium, et fontem Eliae, et speluncam in qua Elias et alii quamplures sancti patres inhabitaverunt, diligenter contemplatus, propter sanctitatem et conversationem eorum laudabilem, quam de eisdem in terra illa fama communis longe lateque diffuderat, humiliter visitavit.

Et cum tantae religiositatis ac poenitentiae viros et titulo beatae Mariae in toto orbe quoad ordines approbatos singulariter insignitos, regnumque suum ac partem occidentalem conspiceret viris tantae perfectionis carere, disposuit ad regnum suum secum aliquos ducere, ut de regno suo ad regna alia viros derivaret perfectos.

Et tunc a priore dicti loci cum instantia fratres impetravit, quos tamquam alter Ioseph, fratrum salvator, divina disponente providentia ante totalem amissionem Terrae Sanctae citra mare ad partes suas secum adduxit.

Et sic novissime, scilicet a diebus sanctissimi regis Ludovici, multiplicati citra mare in multas provincias, provinciaeque in domos, domusque in personas multas sufficientes et idoneas, per orbem virescendo florent, et florendo multum fructum afferunt ad fidei catholicae fulcimentum, exspectantes beatam spem et vitam aeternam, quam fidelibus suis daturus est Deus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Appendices in Ms. c

Ad Cap. IV in fine addit:

Unde Ioannes papa XXlI et Clemens V privilegium exemptionis ordinis Carmelitarum sic scribit: "Ioannes / Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis priori generali et fratribus ordinis beatae Mariae de monte Carmeli, salutem et apostolicam benedictionem. Sacer ordo vester, in agro dominico divina dispositione plantatus et gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli".

In fine Cap. V mutat c:

Bonifatius vero VIII aperte statum et confirmationem approbat dicti ordinis, qui enim ante Lugdunense concilium per multos etiam Romanos pontifices fuerat confirmatus. Sequens tamen concilium Lugdunense Gregorius praefatum ordinem concessit donec Romanus pontifex aliter de eo provideret. Bonifatius vero VIII in Sexto Decretalium totam illam clausulam "donec" resecavit et sic ordinem ad firmum et solidum statum quem prius habuit reduxit, dicens: "Carmelitarum ordinem volumus permanere etc.", sicut patet Libro Sexto, rubrica De religiosis domibus, c. "Religionum diversitatem".

Ad finem Cap. VI addit:

Et hanc assumptionem sive commutationem cappae albae pro praedicto pallio, licentia et auctoritate Honorii dimisso, confirmavit per suam bullam Bonifatius VIII Romae apud sanctum Petrum, 8 kalendas decembris et pontificatus sui anno primo.

Pro Cap. VII vide textum Guillelmi Coventriensis: De duplici fuga fratrum de Carmelo.

Sequitur in c adhuc Capitulum VIII, De adventu Carmelitarum in Angliam.

Appendices in Ms. G

Cap. I, 1. 30 Hic assumptus est in curru igneo... martirio:

[Hic assumptus] est a suo discipulo in curru igneo et pro eius consolatione suum eidem dimisit pallium: 4 Regum, 2 capitulo, individue exprimens caritatis figuram Salvatoris nobis tamquam suis dilectis exhibitae et inviolabiliter observandae, qui cum ad caelestem iter arriperet paradisum, pallium pretiosissimi sui corporis et sanguinis nobis in signum dimisit inextinguibilis amoris, dicens: "Accipite et comedite; hoc est corpus meum", Mt. 26, quod etiam vobiscum manebit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi: Mt. ultimo. Postremum de caelesti paradiso ad destrictum venturus iudicium, vivos iudicando et mortuos, ante cuius adventum Elias qui nunc [una cum Enoch in terrestri reservatur paradiso, ambo tempore Antichristi fidem catholicam sunt defensuri; ab Antichristo in Jerusalem occidentur et glorioso coronabuntur martirio.]

Capitulum IV: In fine adiungit:

Et quia ceteris ordo praedictus digniori titulo est insignitus, propterea nonnulli eum perperam interpretantur; titulum necnon seriem a Maria Aegyptiaca, in eisdem partibus poenitentiis insudante, accepisse arbitrantur. Absit, quia rationibus nequeunt asserere apertis, cum dictus ordo testamenti robore utriusque firmiter sit munitus. Quare in illius invidiosae opinionis exstirpationem sanctissimus pater papa Urbanus VI omnibus Christifidelibus, qui ordinem ipsum et fratres eiusdem ordinis ordinem seu fratres beatissimae Mariae Dei genitricis de monte Carmeli vocaverint, nominaverint seu appellaverint, in gratia exsistentes, indulgentiam quinque annorum et tot quadragenarum concedere dignatus est gratiose, temporibus perpetuis duraturum. Attendens sanctissimus papa praedictus, quod ipsa virgo Maria exsistens omni laude digna, toti mundo obtinet gratiam prece sua, quare non immerito debent esse aliqui insigniti ipsius titulo, vacantes specialiter eius servitio, et ideo singulari sunt dotati privilegio. Unde legitur in historia sancti Simonis de Vasconia, quod ipse Simon praecipue Virginem gloriosam Dei genitricem et ordinis patronam deprecabatur, ut eius titulo insignitos communiret privilegio, dicens quotidie in sua oratione cum devotissima voce: "Flos Carmeli, vitis florigera, splendor caeli, virgo puerpera singulariter. Mater mitis, sed viri nescia, Carmelitis da privilegia, stella maris". Beata autem Virgo cum angelorum multitudine sanco viro apparuit, et scapulare ordinis in manibus suis portavit atque ei dixit: "Hoc erit tibi et cunctis Carmelitis privilegium, quod in hoc moriens salvabitur". Ratione vero huius privilegii magni diversi proceres regni Angliae, utpote beatus Eduardus, rex Angliae secundus, qui fratres praedictos Oxoniis fundavit, dans ipsis proprium palatium pro conventu et eos ibi collocavit, dominus Heinricus primus, dux Lancastriae, qui miraculis dicitur claruisse, et etiam quamplures alii praedicti regni nobiles scapulare ordinis in vita clandestine portaverunt, in quo postea obierunt etc.

Capitulum V: De pluralitate titulorum

Quidam ignorantes pluralitatem titulorum, diversis ac iustis rationibus nostrae religioni attributorum, in hanc erraticam lapsi sunt opinionem, ut illud quod in uno loco de nostra religione sub uno titulo ratificatur, et illud quod alibi de eadem sub alio titulo dicitur, diversis aestimaverunt religionibus exorsum. Ideo ut huic pestifero obvietur errori, sciendum hanc religionem pluribus fuisse praeclaris redimita titulis, plerisque sub lege veteri, necnon sub lege evangelii.

Professores enim nostrae religionis primitus in lege veteri appellati et intitulati fuerunt prophetae, id est, psallentes, quia ipsi per Eliam prophetam fuerunt ad hoc officium instituti, ut prophetarent, id est, Deo psallerent, et ut ipsum non solum corde et ore, verum etiam musicalibus laetabunde laudarent instrumentis, secundum illud dictum Psalmi: "Laudate eum in tympano et choro, laudate eum" etc.

Secundo filii prophetarum, quia Elias quosdam ex professoribus huius religionis excellentes assumpsit prophetas ad eam secum regendam, et quia ipsi fuerunt dictorum prophetarum discipuli, sub disciplina eorum regiminis constituti.

Tertio Carmelitae, a monte Carmeli, quem Elias prae ceteris creberrime frequentavit ac ingentibus decoravit miraculis, propter quae sui discipuli ad eius imitationem in monte Carmeli praecipue habitare elegerunt. Cum enim Carmelita interpretatur "sciens circumcisionem", quae mystice castitatem mentis et corporis est indicativa, hanc professores huius religionis sciverunt adimplere, qui primitus spontaneam virginitatem custodientes, ab omnibus prorsus voluptatibus suas mentes circumciderunt.

Quarto religiosi, quasi Deo relegati et Eius cultui mancipati, totam enim vitam suam cultui dedicabant divino. Quo titulo memoratur eorum beatus Lucas libro Actuum Apostolorum, capitulo 2, inquiens: "Erant viri in Ierusalem religiosi" etc.

Quinto fratres beatissimae Dei genitricis Mariae, quia huius religionis primus fundator, scilicet Elias, assumpsit quosdam in socios, videlicet Eliseum, Ionam et quamplures alios, quos in virginitate docuit vivere ad honorem huius virginis, quae Christum sine corruptione de buit parere. Quare habitum album solebant gerere, et sicuti ipsa virgo Maria fuit prima feminarum, quae Deo perpetuam vovit virginitatem, ita professores huius ordinis primi virorum virginitatem Deo obtulerunt, ut patet supra in quarto capitulo. Propter quam conformitatem non immerito dicebantur eius fratres, etiam in ordinis exordio etc.

Ad Capitulum V (VI in G) In fine adiungit:

Quamquam igitur haec clausula "in solido statu" apertissime in Sexto Decretalium a Bonifatio inscripta habeatur, ut patet in rubrica De religiosis domibus, capitulo "Religionum diversitatem"; qui quidem Bonifatius mutavit et correxit verba Lugdunensis concilii quae dicebant: "praedictum ordinem in statu solito concedimus permanere, donec aliter cum ipso fuerit ordinatum", ponensque: "ipsorum ordinem in statu solido volumus permanere", nihilominus tamen plerique aemuli, orthographiae inscii, praedictam mutationem et variationem non scientes, praedictam particulam sinistre interpretantes ac "in solito statu" glossantes, quorum tamen claudicans glossa est a peritis reprobata, videlicet a domino Ioanne Monachi, qui primus expositor exstitit Sexti Libri; item a Guidone et Ioanne Andreae, ut unicuique claret intuenti, quia aliter deletio seu correctio Bonifatiana esset superflua et non haberet effectum, quia remanere "in solito statu" erat ipsis concessum per Lugdunense concilium. Ex quibus patet quod textus habet "in solido" id est firmo statu, et non "in solito", id est assueto. Tum enim status eorum longe ante per diversos Romanorum pontifices fuerat solidatus, necnon, ut patet in bullis patentibus Parisius, Coloniae, Londoniis et in diversis ordinis conventibus, confirmatus. Et Ioannes felicis recordationis XXII, pontificatus anno primo in privilegio exemptionis dictis fratribus ordinis beatae Mariae Dei genitricis de monte Carmeli concessae, apostolica benedictione praemissa, ad huius religionis sanctissimae professores intuitum dirigens, ipsos Praedicatoribus et Minoribus in gratiis parificavit, ac plurima alia privilegia ipsis donavit et eorum regulam ac sanctam vitam approbavit dicens: "Sacer ordo vester in agro dominico divina dispositione plantatus et gloriosae virginis Mariae titulo specialiter insignitus, apostolicis gratiis digne meretur attolli". Unde paucis interpositis subdit: "Nos autem ad dictum ordinem, quem in statu firmo, solido et stabili decrevimus et volumus permanere".

Ad Capitulum VII (VIII in G): In fine adiungit pro "exspectantes ... Amen":

Quare, o vos carissimi mei, sic servite Agricolae caelesti et Suo dulcissimae Matri, cuius titulo specialiter estis insigniti, quod per intercessionem Eius gloriosissimae genitricis taliter in viridario mundiali vos faciat pullulare, ut in aeterno viridario cuius muri sunt inexpugnabiles, possitis flores inmarcessibiles finaliter congregare. Amen etc.

In fine Speculi codex G addit:

Capitulum IX: De indulgentiis a sancta Dei Ecclesia et Summis Pontificibus concessis

Quia enim, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal iudicis Domini nostri Iesu Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, opportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod redeunte Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in caelis, firmam spem fiduciamque tenentes, quia qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam.

Hinc est quod indulgentias nobis misericorditer a diversis Romanis pontificibus datas, ne fastidio graventur ecclesiam nostram visitare volente, cunctis Christifidelibus decrevimus per praesentes manifestare.

Quapropter noverint universi, quod Innocentius papa III omnibus vere contritis et confessis, qui hanc ecclesiam visitaverint et manus adiutrices porrexerint, de omnipotentis Dei misericordia contulit duos annos indulgentiarum et duas quadragenas.

Item Alexander IV similiter contulit unum annum et unam quadragenam. Item Gregorius papa IX contulit duos annos et duas quadragenas. Item Clemens papa III contulit duos annos et duas quadragenas. Item Nicolaus papa IV contulit unum annum et unam quadragenam. Item Urbanus II contulit duos annos et duas quadragenas. Item Ioannes XX contulit duos annos et duas quadragenas. Item Innocentius IV omnibus qui fratres nostri praedicti ordinis Fratres beatae Dei genitricis Mariae pronuntiaverint seu nominaverint, contulit totiens quotiens decem dies indulgentiarum. Item Clemens IV omnibus ut praemittitur vere contritis et confessis, qui hanc ecclesiam devote visitaverint in festivitatibus infrascriptis, videlicet Resurrectionis, Ascensionis Domini, Pentecostes, Corporis Christi, Circumcisionis, Epiphaniae, Dedicationis ecclesiae seu altarium, et per octavas earundem, in stationibus totius anni et in fratrum generalibus et provincialibus capitulis quamdiu duraverint, et in diebus Sanctorum quorum corpora in ipsorum claustris requiescunt, ac in omnibus diebus quadragesimae, et manus porrexerint adiutrices, centum annos et tot quadragenas de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxavit.

Item Nicolaus IV omnibus qui ecclesiam in festivitatibus gloriosissimae Dei genitricis virginis Mariae, necnon per octavas earundem devote visitaverint et manus porrexerint adiutrices, relaxavit unum annum et quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis. Item Urbanus IV anno suo quinto ob honorem Dei eiusque gloriosissimae genitricis ac omnium Sanctorum, et ut devotio Christifidelium erga dictum ordinem suscipiat incrementum, et populus eo liberius ad eundem pro spirituali confluat recreatione, omnibus qui ecclesias praedictorum fratrum ubicumque terrarum devote visitaverint, et manus porrexerint adiutrices, in omnibus festivitatibus beatae Dei genitricis Mariae, omnium sanctorum apostolorum omniumque evangelistarum, quantum ad relaxionem de iniunctis poenitentiis omnes et singulas indulgentias per praedecessores datas et concessas duplicavit, et super hoc unum annum et unam quadragenam de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxavit.

Item de praescriptis indulgentiis apostolicis, quarum summa omnium est 225 anni et totidem quadragenae, bullae summorum pontificum <habentur> hic et in diversis aliis locis seu conventibus huius sacrae religionis clare habentur. Item praeter dictas summorum pontificum indulgentias contulerunt diversi archiepiscopi et episcopi singulis Christifidelibus contritis et manus adiutrices ad fratrum sustentationem et conventuum eorundem aedificationem porrigentes, ipsorumque ecclesias devote visitantes, singulis vicibus 3800 dies et 12 annos ac 14 quarenas, super quibus indulgentiis litterae et confirmationes vidimus domini archiepiscopi Coloniensis, in conventu Coloniensi habentur.

Item Petrus, miseratione divina tituli sancti Chrysogoni Sanctae Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis, Camaracensis nuncupatus apostolicae sedis legatus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum, eius ac domini nostri papae auctoritate, omnibus vere poenitentibus et confessis qui in festivitatibus infrascriptis, videlicet Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis et Corporis Christi ac Pentecostes, necnon Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis et Assumptionis beatissimae Mariae virginis, Nativitatis beati Ioannis Baptistae, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et ipsius ecclesiae Dedicationis, ecclesiam istam devote visitaverint et manus porrexerint adiutrices, ac etiam in sabbatinis et dominicis diebus, dum post vesperarum solemnia decantantur alternatis vicibus ad laudem eiusdem beatae Mariae virginis in eccelsia praedicta antiphonae, videlicet Alma Redemptoris et Ave Regina caelorum praesentes fuerint, 100 dies. Similiter vero singulis diebus octavarum praedictarum festivitatum 40 dies indulgentiarum de iniunctis eis poenitentiis misericorditer in Domino relaxavit etc.

Christianus Buchs haec Coloniae scripsit anno Domini 1470, sexta feria ante divi Aegidii festum etc.


Medieval Carmelite Heritage